Skip to the text

Articulus 8

Qualiter per assiduam, diligentem et compassivam dominicæ passionis recordationem pertingatur ad contemplationem sublimem, illuminationem supernam, sapientiam salutarem.

CHRISTUS. — Dixi tibi, discrete et ordinate esse procedendum atque proficiendum.1 Tu autem videris velle volare antequam habeas pennas; et qui adhuc in actibus viæ purgativæ ac status incipientium indiges exerceri, de viæ unitivæ et perfectivæ contemplationisque actibus ac volatu vis edoceri.

NovICIUS. — Quantum ad meæ pertinet parvitatis mensuram, hoc petii: verumtamen indiscretionis præsumptionisque meæ deprecor veniam. Attamen supra testatus es triplicis viæ actus et exercitia sibi invicem aliqualiter permisceri, atque ad incipientes necessario exigi caritatem ac sapientiæ donum secundum aliquem gradum.

CHRISTUS. — Quid necessaria est excusatio coram cordium inspectore ac judice Deo? Mentis tuæ intentionem et piam cerno radicem ac fervens propositum: ideo satisfaciam tibi.

Ex philosophia agnoscis, quod omnis effectus similitudo est suæ causæ, omnis quoque creatura radius Creatoris. Hinc ex cognitione effectuum ad notitiam pervenitur causarum, et ex creaturarum intuitu ad Creatoris aliquantulam contemplationem pertingitur. Verumtamen effectus gratiæ et gloriæ effectibus naturæ eminentiores consistunt: idcirco in ipsis excellentius contemplative inspicitur Deus; potissime autem in humanitate a Verbo æterno in unitate personæ assumpta, et in ejus mysteriis ac supernaturalibus præclarissimæ gratiæ ac gloriæ suæ donis: in quibus omnibus Deitas adoranda, Trinitas superbenedicta, multo incomprehensibilius, exuberantius, gloriosius suam ostendit relucereque fecit bonitatem immensam, munificentiam infinitam, gratuitam caritatem, interminabilem sapientiam, pietatem, justitiam, et incircumscriptibilem potestatem, quam in toto residuo universo. Nempe hoc prorsus omnem superat intellectum, quam inæstimabilis et immensa fuit illa superessentialis et superbeatissimæ Trinitatis bonitas, caritas, pietas, munificentia, sapientia, dignatio, qua decrevit ac voluit ab unigenito Patris Filio naturam assumi humanam ad hypostaticam unionem suppositalemque unitatem. Eodem quoque momento quo creata est anima illa et caro formata, ipsa anima ad splendidissimam beatificam divinæ essentiæ visionem est elevata, et gratia, virtutibus, donis, fructibus, beatitudinibus et omni perfectione (quantum capax fuit) impleta.

NovICIUS. — Horum altitudo et claritas, mentis meæ imbecillitatem prorsus reverberant, vincunt, obtundunt. Hæc ergo, quantum in me est, malo abscindi et transiliri, quam protrahi.

CHRISTUS. — Adverte tamen, quod et facile advertere potes, quanta sit iniquitatis enormitas, ac divinæ justitiæ æquitas, quum nulla pura creatura fuerit digna et efficax redimere et salvare genus humanum, sed ipsummet unicum Dei Filium oportuit incarnari, quem et Pater in assumpta natura maluit taliter (ut dictum est) pati, quam peccata manere inulta; quam infinitæ quoque sapientiæ fuerit, quod Deus omnipotens, salva sua justitia, per particularem ac temporalem Christi mortem decrevit humanum redimere genus a morte universali ac sempiterna, et ad amissam reducere gratiam ac salutem; quanta quoque pietas Dei relucet in isto, et qualiter omnipotentia Creatoris in incarnatione Verbi æterni et in ceteris ejus repræsentatur ac relucet mysteriis.

NovICIUS. — Magna et valde supernaturalis est altitudo sapientiæ christianæ, nec humanitus adinventa aut ficta; atque, ut tactum est supra, non per naturalia argumenta, nec magica arte, neque armorum violentia, nec humana potentia, est hominibus persuasa, recepta, ac toto orbe terrarum diffusa.2

CHRISTUS. — Illuminari cœpisti. Et quoniam copiosius appetis illuminari ac dono sapientiæ adimpleri, stude puritati internæ, totamque conversationem tuam funda ac stabili in humilitate profunda, ac filiali et indesinenti Dei timore. Atque, ut tactum est, passionem meam ad imitandum pensa assidue, meam considerando fideliterque sectando caritatem, patientiam, mititatem, constantiam, humilitatem;3 ac mei intuitu et amore corpus tuum discrete castiga; quæ carni molestiora sunt elige; subesse, obedire, corripi, corrigi, humiliari potius opta quam præesse, præcipere, promoveri, laudari, delicate tractari. In omni eventu satage esse tranquillus in Deo. Omnipotentis præsentiam incessanter considera et honora; in ejus conspectu custoditus et sollicitus esto, ne in aliquo tantam majestatem ac sanctitatem offendas; omne opus ejus cum reverentia, fervore et alacritate adimple.

Ecce si ista impleveris, imo ad ista implenda diligentiam et conatum omni hora impenderis, erit Deus omnium Deus tuus, susceptor et exauditor tuus, et protector animæ tuæ; erit sine dubio animæ tuæ sponsus, et in mente tua quasi in thalamo incessabiliter requiescet; deosculabitur, amplectetur, consolabitur, fecundabit te intus; intellectum tuum implebit splendoribus, affectum ardoribus sanctis, et docebit te unctio Spiritus Sancti in universis. Tunc senties quam vere suave sit jugum meum, et veritatem fidei experimentaliter nosces, atque cum fratre illo Ægidio æstimabis te scientiam magis habere quam fidem.

NOVICIUS. — O Salvator dulcissime, putasne miserrimus ego ad ista tandem pertingam?

CHRISTUS. — Nescis quod Deus sit bonitas pura, penitus infinita? cujus munificentia est immensa, qui rationales creaturas sibi fideliter adhærentes tam præcipue amat: ideo ipse exuberantissima abundantia suæ pietatis immensæ merita supplicum excedit et vota, et plura ac majora paratus est dare quam creatura petit accipere, quantum in ipso est, et dummodo illa non ponat obstaculum, sed reddere se capacem sategerit.4 Solæ etenim iniquitates, ingratitudines, negligentiæ et torpores ac culpæ vestræ inter Deum vestrum et vos dividunt, et peccata vestra abscondunt faciem, id est gratiosam ejus præsentiam, a vobis. Certissime ergo agnoscas, quod quanto plus puritati mentis studueris, quanto diligentius ab omni offensa Deitatis præcaveris, quo profundius humiliaveris et abnegaveris temetipsum et obedientior fueris, tanto copiosius Sol sapientiæ, Deus lucis ac liberalitatis interminatæ, in anima tua splendebit, radios sapientiæ suæ diffundet, ignem sancti amoris accendet. Imo tam inundanter ac redundanter offeret et communicabit se tibi, ut ferre non prævalens, clames: Domine, contine undas gratiæ tuæ.

Præterea, per donum sapientiæ ad gradum tertium et perfectum perductæ, ardentissimæ caritati unitæ, faciet te quasi consiliarium et secretarium suum, incerta et occulta sapientiæ suæ tibi manifestans5, teque familiariter et intime sibi adstringens, et in divitias gloriæ suæ te rapiens, in secretum saporem, in Deitatis oceanum, in supergloriosissimæ arcanum Trinitatis te assumens, elevans et absorbens, ut superdignissimæ et supervoluptuosissimæ Trinitatis gloriam et mutuam intuitionem, dilectionem et complacentiam, atque ipsius ad suos electos caritatem et pietatem, feliciter (prout in præsenti vita conceditur) contempleris. Verum, ut dixi, ad hæc obtinenda, ad proficiendum ac permanendum in gratia tanta, oportet in Dei præsentia jugiter custoditum, timoratum, sincerum exsistere, ab omni vanitate, levitate, dissolutione cavere, spirituali profectui condignam impendere diligentiam et conatum. Denique hoc est quod in Evangelio, simplici quidem sermone, sed alto sensu expressi: Si quis (inquiens) voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet de doctrina an ex Deo sit.6 Nempe qui modo nunc tacto conversatur, certitudinaliter in se ipso experitur evangelica documenta verissime esse divina, et ad deificam perfectionem, ad transformationem in Deum supernaturalem, seraphicam, ad obdormitionem in Deo dulcissimam, deiformem ac cœliformem ducentia, soporato jam corpore, omnique sensu a suo actu alienato, suspenso ac derelicto.7

Novicius. — Certe, mi Domine, postulationi meæ satisfecisti piissime, et erudisti me qualiter ad sapientiam salutarem, contemplationem divinam et illuminationem supernam queam ac debeam pervenire per indesinentem cordis custodiam, per oris refrenationem, per sensuum coercitionem, per mentis munditiam, per reformationem passionum fugamque vitiorum, per salubrem compunctionem atque assiduam tuæ dignissimæ passionis ac mortis memoriam, non per lectionem et studium. His igitur documentis obtemperare intendo; et affectuosissime precor ut gratiam ac virtutem adimplendi hæc omnia indignissimo mihi præstare digneris ex tua bonitate, caritate et pietate immensa, per merita omnium quæ pro me facere ac perferre dignatus es.

CHRISTUS. — Ex parte mei non erit defectus; fac tu quod in te est, et quod tibi incumbit. Verumtamen ad proficiendum modo prætacto, lectionem et studium non obesse sed magis prodesse agnoscas, præsertim si discrete agantur.

Novicius. — De hoc ipso instruere me digneris, et de cautelis novicio necessariis ad vitandum impedimenta quotidiani idoneique profectus.

Footnotes

  1. art. II, III. ↩

  2. art. VI. ↩

  3. præced. ↩

  4. Is. LIX, 2. ↩

  5. Ps. L, 8. ↩

  6. Joann. VII, 17. ↩

  7. ann. II, atth. XI, ↩

Chapter 9 of 12