Skip to the text

Articulus 10

De cautelis necessariis novicio ad perseverandum et vitandum impedimenta spiritualis profectus.

CHRISTUS. — Primo considera cum quanto fervore ac quali diligentia reliqueris sæculum, et omnia quæ habebas in eo : parentes, propinquos, notos, caros, familiares, terram natalem, opes, societatem dilectam; atque ad vitam hanc pœnitentialem venisti, ut tibi ipsi ac sæculo morereris. Numquid ex parvo affectu id fieri potuit? Attende etiam quam verecunde, humiliter ac instanter recipi postulasti; receptus quoque, quam modeste, devote, obedienter ac dirigibiliter te habere cœpisti. Hujus exordii semper sis memor, et noli tepescere, cancrizare, præsumere, extolli, resolvi, audacior aut negligentior effici: imo in tam felici exordio cresce, persiste, et usque in finem fructuose atque salubriter persevera. Hinc et typice jussum est filiis Israel egressis Ægyptum: Mementote diei hujus in qua eduxit1 vos Dominus de Ægypto, de fornace ferrea, et servitute luti ac lateris.2 Ita et tu recordari non cesses quam gratiose ac virtuose eduxit te Spiritus Sanctus de hoc sæculo nequam, de fæcibus carnalitatis, de jugo diaboli, de durissima atque vilissima servitute peccati, imo de pœnis inferni, quas jam incidere meruisti, et paulo post incidisses, nisi operi manuum suarum Deus dexteram porrexisset. Hinc unus Patrum respondit interroganti:3 Qualiter me habebo? Vide, inquit, qualis fueris primo die quando existi de sæculo et receptus fuisti in claustro, et talis permane semper. Attende quam vile est in claustro tepescere, remissius agere, falli et vinci ab hoste, quum in Apocalypsi testatus sim: Habeo adversum te quod caritatem tuam primam reliquisti;4 itemque: Quoniam tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.5 Vas quoque electionis protulit: Voluntarie peccantibus post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia.6

Secundo, indesinenter sta super custodiam tuam, ne ab adversariis vulnereris:7 imo ad conflictum contra omnem tentationem stude jugiter esse armatus ac præparatus. Timoratusque esto, quemadmodum scriptum est et tactum superius: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et præpara animam tuam ad tentationem.8 Imo exordio tentationis protinus obvia et resiste, prout de hoc dictum est ante.9 Hoc est quod pastor Ecclesiæ ait : Sobrii estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.

Tertio, omne temerarium judicium cave, ne quemquam incaute despicias: nihilo minus cave ne exemplo eorum qui negligentius agunt, decipiaris aut remissior fias; et prospice quorum collocutio et conversatio te magis ædificet, ac illis te magis applicare et sociare coneris. Alios tamen dijudicare non audeas, sed suis eos committe judicibus.

Quarto, attende ne specie boni fallaris. Quos enim hostis nequissimus conspicit fervidos, nec evidenti malo dejici posse, apparentibus et non exsistentibus bonis decipere nititur. Ideo cordis tui secretas suggestiones et machinas pande viris idoneis, sicut præhabitum est.

Quinto, attende ut rationabile ac discretum sit tuum obsequium, nec immoderatis vigiliis, abstinentiis aut consimilibus exercitiis frangas te cito, ita ut iter religiosæ peregrinationis continuare non queas.

Sexto, adverte quam ineffabiliter grandis sit causa tua cum Deo, a quo in brevi te judicari oportet. Profundissime pensa quia in hoc brevi, incerto præsentis vitæ curriculo necesse est te aut sempiternam beatitudinem meritorie adipisci, aut infernalem damnationem incurrere. Si hoc rite ac frequenter perpenderis, in cella et claustro patienter ac libenter manebis, quamvis inibi usque ad collum in medio vermium resideres.

Postremo, pro conservatione et defensione ac profectu condigno invocare non cesses; beatissimam quoque humani generis Advocatam diligere, honorare et exorare non desinas.

Footnotes

  1. Exod. xiii, 3; ↩

  2. Deut. iv, 20. ↩

  3. Job xiv, 15. ↩

  4. Apoc. ii, 4. ↩

  5. Apoc. iii, 16. ↩

  6. Hebr. x, 26. ↩

  7. Habac. ii, 1. ↩

  8. art. vi. Eccli. ii, 1. ↩

  9. art. vi. ↩

Chapter 11 of 12