Capitulum 3
Responsio, quod sine adjutorio Dei nec castitatis perfectio nec aliquid meritorium esse possit.1
CHÆREMON : Hoc ipso exemplo quod proposuistis, evidentius comprobatur industriam laborantis nihil posse proficere sine adjutorio Dei. Nec enim agricola quum expenderit omnes suos conatus circa terræ culturam, poterit fructum segetum ubertatemque frugum mox deputare suæ industriæ, quam frequenter expertus est esse cassatam, nisi eam subsequatur opportunitas pluviarum aerisque serena tranquillitas; ita ut plerumque viderimus fructus maturos de manu quodammodo tenentium esse præreptos, et assiduum illum laborem laborantibus nil penitus profuisse, quoniam labor ille non divino subsidio consummatus atque directus est. Quemadmodum ergo divina pietas non confert segetum ubertatem pigris agricolis, sic pervigil sollicitudo non proderit laborantibus, nisi fuerit prosperata subventione divina. In quo tamen humana superbia nequaquam contendat se adæquare aut admiscere gratiæ Dei, neque per hoc conetur sese inserere participem in muneribus Dei, ut laborem suum æstimet esse auctorem divinæ largitatis seu gratiæ, abundantiamque spiritualium fructuum glorietur correspondere meritis suæ industriæ. Imo consideret et vera examinatione perpendat, quod propriis viribus non potuisset exercere conatus et actus quos fecit pro perfectione et opulentia spirituali, nisi misericordia atque protectio Dei eum corroborasset ad illa agenda: imo inefficax fuisset voluntas ejus et virtus, nisi divina clementia præstitisset ei copiam peragendi, quæ aliquando impeditur nimia siccitate aut humiditate. Denique quum a Deo fuerint condonata virtus et sanitas, omnisque actio bona et agendi prosperitas, orandum est ne homini hæc habenti fiat cœlum æneum et terra ferrea, et ne residuum locustæ comedat bruchus, et ne residuum bruchi devoret eruca, residuumque erucæ rubigo consumat.2 Insuper industria agricolæ laborantis non solum indiget auxilio Dei in istis, sed ut etiam avertat improvisos casus adversos, per quos non solum ager fecundus et plenus privaretur omni fructu sperato, sed abundantia quoque fructuum collectorum et in area seu horreo reconditorum destrueretur.
Unde manifeste probatur, quod Deus sit principium non solum actionum, sed et cogitationum bonarum, qui nobis inspirat bonæ voluntatis initia, et virtutem opportunitatemque tribuit exsequendi ea quæ recte optamus. Omne enim datum bonum et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum; qui et incipit ea quæ bona sunt, et exsequitur ac consummat ea in nobis, dicente Apostolo:3 Qui dat semen seminanti, et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et crescere faciet fructum justitiæ vestræ.4 Nostrum vero est ut humiliter subsequamur gratiam Dei nos quotidie attrahentem, aut certe resistentes eidem dura cervice incircumcisisque auribus, mereamur per Jeremiam audire:5 Numquid qui cadit non resurget, aut qui aversus est non revertetur?6 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Induraverunt cervices suas, et noluerunt reverti.7
Footnotes
Chapter 271 of 499