Skip to the text

Capitulum 11

Utrum voluntatem nostram bonam præcedat an sequatur gratia Dei.

PORRO si arbitrio nostro adscribimus consummationem virtutum exsecutionemque mandatorum, quomodo oramus : Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis ; et, Opera manuum nostrarum dirige super nos? Scimus Balaam fuisse conductum ad maledicendum filiis Israel, sed videmus sibi id cupienti non esse permissum. Custoditus est Abimelech, ne Rebeccam tangendo peccaret in Dominum. Joseph fratrum livore est venditus, ut fieret descensio filiorum Israel in Ægyptum, et illis de nece Joseph tractantibus, provideretur fami futuræ ; quod Joseph a fratribus agnitus reserat, dicens : Nolite pavere, nec durum vobis videatur quod vendidistis me in his regionibus :1 pro salute enim vestra misit me Deus ante vos ; et rursus, Præmisit enim me Deus, ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis ; non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum totius domus ejus, et principem in omni terra Ægypti. Quumque post obitum patris sui auferret suspicionem timoris formidantibus fratribus suis : Nolite, inquit, timere ; numquid Dei resistere possumus voluntati? Vos cogitastis adversum me malum, et Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvaret populos multos. Quod etiam factum œconomicum seu dispensatorium David canit in Psalmo : Vocavit, inquiens, famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit; misit ante eos virum, in servum venundatus est Joseph.

Sic igitur virtutem efficaciamque gratiæ Dei statuamus, ne excessisse regulam ecclesiasticæ fidei videamur. Ecclesiastica regula est, prædicante Apostolo : Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. Ecclesiastica regula est : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi : non autem ego, sed gratia Dei mecum ; et, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. Ecclesiastica regula est : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. Ecclesiastica regula est : In nullo terreamini ab adversariis, quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo. Vobis datum est per Christum, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut patiamini pro eo. Ecclesiastica regula est : Cum tremore et timore vestram ipsorum salutem operamini ; Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate. Ecclesiastica regula est : Non quia idonei simus cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis ipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Hanc regulam firmat Deus, dicens : Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo;2 et, Omne quod dat mihi Pater, venit ad me;3 et, Sine me nihil potestis facere;4 et, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos;5 et, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit revelare;6 et, Sicut Pater vivificat mortuos, ita et Filius quos vult vivificat;7 et, Beatus es, Simon Barjona, quoniam caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est.8

Hac regula nulli hominum aufertur voluntas, quia virtus gratiæ non hoc in voluntatibus operatur ita ut non sint, sed ut ex malis bonæ, et ex infidelibus sint fideles; et qui ex semetipsis erant tenebræ, lux efficiantur in Domino;9 quod mortuum erat vivificetur, quod jacebat erigatur, quod perierat inveniatur. Hoc in omnibus prorsus hominibus, qui eruuntur de potestate tenebrarum, et transferuntur in regnum dilectionis Filii Dei, sine cujusquam exceptione personæ agere credimus gratiam Salvatoris.10 Quia sicut hic idem probabiliter definivit, dicimus atque defendimus non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum, ex Deo esse principium, qui nobis et initium bonæ voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quæ recte cupimus, tribuit peragendi:11 Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum;12 qui et incipit quæ bona sunt, et exsequitur, et consummat in nobis. Quum enim Deus nos tepuisse conspexerit, ingerit cordibus nostris orationes salutiferas, quibus bona voluntas reformatur in nobis.

Footnotes

  1. Gen. xlv, 5. ↩

  2. Joann. vi, 66. ↩

  3. Ibid. 37. ↩

  4. Joann. xv, 5. ↩

  5. Ibid. 16. ↩

  6. Matth. xi, 27. ↩

  7. Joann. v, 21. ↩

  8. Matth. xvi, 17. ↩

  9. Ephes. v, 8. ↩

  10. Coloss. i, 13. ↩

  11. Cf. p. 294 C. ↩

  12. Jacob. i, 17. ↩

Chapter 279 of 499