Capitulum 9
Quod Deus inspiret desideria sancta, et occasiones præstet salutis.
NEC solum benigne inspirat desideria sancta, sed et occasiones præstat salutis et opportunitatem bonis effectibus, errantibusque demonstrat directionem viæ salubris. Unde fit ut inveniatur a non quærentibus se, et palam appareat inter illos qui eum non interrogabant, totaque die expandat manus suas ad populum non credentem et contradicentem sibi;1 resistentes quoque et longe positos vocet, invitos alliciat ad salutem, peccare volentibus subtrahat copiam voluntatis explendæ, et benigne resistat properantibus ad mala, ut jam non sit volentis neque currentis, sed miserentis Dei, qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate;23 et hoc non ex nobis, sed donum Dei est;4 non ex operibus, ne quis glorietur.
Quid est enim quod ait Salvator:5 Nemo venit ad Patrem, nisi per me; et, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit illum?6 Quid item est quod oramus: Dirige in conspectu tuo viam meam;7 et, Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea?8 Quid tandem est quod Deus promittit: Dabo eis cor novum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum;910 et, Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini? Et quid est quod Propheta a Domino hoc ipsum postulat, dicens:11 Cor mundum crea in me, Deus;12 et denuo, Lavabis me, inquit, et super nivem dealbabor? Item quid est quod fertur de Deo:13 Qui docet hominem scientiam;14 et, Dominus illuminat cæcos? Vel quod orantes dicimus cum Propheta: Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in mortem;15 nisi quod in his omnibus declaratur gratia Dei, qua homo semper indigeat adjuvari a Domino?
¹ In genuino textu Cassiani, sententia Chæremonis abbatis hic refertur, quæ « prorsus hæretica est, quam idcirco prudens Lector usque ad finem Collationis pertranseat. Multa enim hic proferuntur ad extollendas liberi arbitrii vires, et ad deprimendam divini adjutorii necessitatem: quæ idcirco etiam Dionysius Carthusianus in sua Paraphrasi consulto omisit, et in locum illorum rectam, orthodoxam, et catholicam de gratia et libero hominis arbitrio doctrinam substituit. » Io. Cassiani eremitæ de Institutis renunciantium, etc. Romæ, ex Typogr. Cam. Apostol., 1611, in-8°, pag. 967. — Cf. Migne Patrol. lat. tom. 49, col. 646 in fine.
Footnotes
Chapter 277 of 499