Capitulum 4
Objectio, quomodo gentiles absque gratia Dei castimoniam habuisse dicantur.
GERMANUS: Huic doctrinæ, quæ non potest abrupte improbari a nobis, hoc videtur obsistere, quoniam ipsa, ut apparet, tendit ad destructionem liberi arbitrii. Quum enim multi gentilium, qui utique non merentur gratiam divini auxilii, fulserint non solum virtutibus abstinentiæ et patientiæ, imo (quod mirabilius est) etiam castitatis: quomodo virtutes illæ credendæ sunt illis esse collatæ munere Dei, captivato arbitrio liberæ voluntatis, quum sectatores mundanæ sapientiæ non solum ignorantes gratiam Dei, sed etiam verum Deum, possedisse dicantur summam castimoniæ puritatem proprii laboris industria, quantum cognovimus ex studio lectionis aut aliorum traditione?
Chapter 272 of 499