Skip to the text

Capitulum 7

De principali proposito Dei, et providentia quotidiana.

II Reg. XIV, 14.

Ibidem.

PROPOSITUM namque Dei, quo condidit hominem non ut periret, sed ut viveret in perpetuum, manet immobile. Cujus benignitas quum in nobis qualemcumque voluntatis bonæ scintillam excusserit de duro silice cordis nostri, fovet et excitat, ac sua miseratione confirmat eam: volens omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire; quia non est voluntas Patris cœlestis ut pereat unus de pusillis istis.1 Et iterum ait Scriptura: Non vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est. Verax namque est Deus nec mentitur, cum obtestatione affirmans:2 Vivo ego, quia nolo mortem impii, sed ut convertatur a via sua mala, et vivat. Qui enim non habet voluntatem ut unus pereat ex pusillis, non sine ingenti sacrilegio putaretur salvos fieri velle quosdam, et non generaliter omnes. Ergo quicumque pereunt, contra illius pereunt voluntatem, quum ipse clamet quotidie contra unumquemque eorum: Convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus

A Israel? itemque, Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti;3 et iterum, Quare aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa?45 Induraverunt cervices suas, et noluerunt reverti. Præsto est ergo quotidie gratia Christi, qui dum vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, cunctos vocat absque exceptione, dicendo:67 Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.8 Si autem vocat quosdam, non universaliter omnes, sequitur quod nec omnes sint onerati peccato originali aut actuali, nec vera sit auctoritas illa:9 Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei; nec mors credatur in omnes homines pertransisse.10 Insuper qui pereunt, in tantum pereunt contra Dei voluntatem, ut Deus dicatur mortem non fecisse, Scriptura dicente:11 Deus mortem non fecit, nec gaudet in perditione vivorum. Hinc est quod oratio nostra interdum exauditur tardius vel nequaquam, dum plerumque postulamus inutilia tanquam salubria; et rursus dignanter nobis infert invitis, tanquam piissimus medicus, ea quæ putamus esse contraria, atque vicissim ab effectu retardat ac revocat proposita nostra mortifera et perniciosos conatus; et properantes ad mortem revocat ad salutem, ac de inferni faucibus extrahit ignorantes.

Footnotes

  1. Matth. XVIII, 14. ↩

  2. Ezech. XXXIII, 11. ↩

  3. Matth. XXIII, 37. ↩

  4. Matth. V, 3. ↩

  5. Jer. VIII, 5. ↩

  6. 1 Tim. II, 4. ↩

  7. 1 Tim. II, 4. ↩

  8. Matth. XI, 28. ↩

  9. Rom. III, 23. ↩

  10. Rom. V, 12. ↩

  11. Sap. I, 13. ↩

Chapter 275 of 499