Skip to the text

Capitulum 8

De gratia Dei, et arbitrii libertate.

QUAM curam ac providentiam Dei circa nos sermo divinus exprimit eleganter per Osee prophetam, sub figura et persona meretricis Jerusalem recedentis a cultu Dei ad idololatriam alacritate damnabili, siquidem ea dicente: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum;1 respondet divina dignatio consulens ejus saluti, non voluntati: Ecce ego sepiam viam ejus spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet, et dicet, Revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.2 Rursus describit contumacias nostras et contemptus, quibus rebelli spiritu, dedignamur eum nos invitantem ad reditum salutarem, dicens per comparationem hujusmodi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis;3 sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, ait Dominus. Itaque satis congrue comparavit amorem et benignitatem perseverantiæ suæ viro quem femina deserit, quoniam ipsam Jerusalem comparavit adulteræ discedenti a proprio amatore. Etenim pietas atque dilectio quam Deus semper impendit circa genus humanum, aptiori comparatione non potuit exprimi quam exemplo viri ardentissimo amore feminam diligentis, qui tanto vehementiori ardore zeli ad eam accenditur, quanto plus senserit se ab ea negligi et contemni: eo quod Deus nullis injuriis ita vincatur, ut a cura nostræ salutis recedat, aut quasi superatus iniquitatibus nostris revocetur a suo principali proposito. Inseparabiliter igitur adest nobis divina protectio, et tanta est pietas Salvatoris circa propriam creaturam, ut non solum comitetur, sed et præcedat eam jugiter providentia sua. Quod expertus Propheta Domino apertissime confitetur: Deus meus, misericordia ejus prævenit me.¹4

Footnotes

  1. Osee II, 5. ↩

  2. Ibid. 6, 7. ↩

  3. Jer. III, 19, 20. ↩

  4. Ps. LVIII, 11. ↩

Chapter 276 of 499