Capitulum 13
Quod humani conatus compensare non possint gratiam Dei.
ET ita gratia Dei semper cooperatur arbitrio nostro in bonum, atque in omnibus sic adjuvat et protegit illud, ut semper gratuita perseveret, dum inæstimabili largitate tribuit parvis conatibus gloriam tantæ immortalitatis, tantaque dona perrennis felicitatis. Nonne quod David brevissimo temporis puncto obtinuit tantorum indulgentiam criminum, donum erat Dei miserentis? Denique quid dicamus de hac tam brevi Davidis confessione, tamque incomparabili divinæ miserationis ac retributionis immensitate? quum certum sit quid Apostolus ad futuræ beatitudinis magnitudinem intuens, pronuntiaverit de innumerabilibus atque gravissimis persecutionibus suis: Momentaneum, inquit, et leve hoc tribulationis nostræ, supra modum et ultra comparationem æternum gloriæ pondus operatur in nobis.1 Unde et alibi constanter fatetur:2 Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Quantumlibet ergo enixa et conata fuerit humana fragilitas, comparari futuræ retributioni non poterit, nec suis laboribus ita diminuet gratiam Creatoris ut non perseveret semper gratuita. Idcirco præfatus gentium Doctor, quamvis testetur se gradum apostolatus sortitum gratia Dei, dicens: Gratia Dei sum id quod sum; tamen affirmat se respondisse et cooperatum esse gratiæ
1 Cor. xv, 10. divinæ, subdendo : Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi;3 non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quum enim ait, Non autem ego, sed gratia Dei mecum, ostendit virtutem protectionis divinæ. Et quum ait, Mecum, testatur gratiam Dei cooperatam esse sibi non otioso neque securo, sed laboranti ac desudanti. Itaque Dominus volens motu humanæ affectionis exprimere suæ pietatis dispensationem, et amorem quem nobis tribuere indefessa pietate dignatur, nec in creaturis inveniens caritatem cui eum dignius compararet, comparavit eum tenerrimis matris visceribus, et utitur hoc exemplo, quoniam carius eo inveniri in creaturis non valet :4 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Verumtamen non contentus hac comparatione, transcendit eam confestim, subdendo : Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Ibidem.
Footnotes
Chapter 281 of 499