Capitulum 6
Quod sine gratia Dei nullos conatus naturalis industriæ exsequi valeamus.
Hinc quamvis possit ostendi quod homines indigeant semper gratia Dei in multis, imo in omnibus, nec humanam fragilitatem posse perficere aliquid pertinens ad salutem, per se solam, hoc est sine adjutorio Dei, in nullo tamen hoc evidentius monstratur quam in acquisitione atque custodia castitatis. Ut enim differatur tantisper disputatio de difficultate ipsius, disputemus interim breviter de instrumentis seu mediis ejus. Quis, quæso, quamvis spiritu fervens, prævaleat suis viribus sustinere, nulla hominum laude suffultus, squalorem solitudinis, et quotidianam sicci panis non dico penuriam sive esuriem, sed ipsam saturitatem? Quis incessabilem aquæ defectum et sitim sine consolatione divina valeat tolerare, et oculis suis subtrahere illum suavem matutinum soporem, et somno horarum quatuor quotidie contentari? Quis sine gratia Dei explere sufficiat indesinentem lectionis instantiam et irremissam operis sedulitatem, nullum capiens commodum sæculi aut lucri præsentis? Quæ omnia sicut desiderari a nobis jugiter nequeunt absque inspiratione divina, ita nec perfici queunt sine auxilio Dei.
Denique omnia ista faciemus vobis manifestiora non solum probata experientiæ arte, sed certis signis et argumentis. Nonne in multis quæ optamus utiliter adimplere, quamvis plenus desiderii fervor et voluntas perfecta adsit, tamen interveniens quæcumque fragilitas impedit ab effectu vota concepta, nec effectus propositum nostrum consequitur, nisi virtus perficiendi tribuatur a Domino: ita ut quum sit innumera hominum multitudo quæ cupit virtutum studiis fideliter inhærere, rarissimi tamen sint qui hæc perficere tolerareque valeant; ut prætermittam quod nec tunc facultas agendi universa quæ volumus nostræ subjacet potestati, dum infirmitas nulla nos impedit? Non enim tenemus solitudinis silentium, districtionem jejuniorum, instantiam lectionis pro nostro arbitrio, etiam tempore illo quo possumus; sed occurrentibus causis quibusdam, retrahimur sæpe invitissimi a salutaribus institutis, ita ut necesse sit nobis deprecari a Domino copiam loci ac temporis in quibus hæc exercere possimus. Et certum est non sufficere nobis hoc ipsum quod possumus,
II Cor. XII, 8, 9. nisi a Deo præstetur nobis opportunitas peragendi quæ nobis possibilia exstant, de quibus ait Apostolus, Voluimus venire ad vos et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas;1 ita ut sentiamus nos quandoque utiliter revocari a spiritualibus exercitiis istis, quatenus dum nolentibus nobis interrumpitur fervor sive intentio nostri cursus, infirmitatique carnis aliquid relaxamus, ad salutarem perseverantiam diuturniorem reservemur quasi inviti. De qua dispensatione Dei aliquid simile dicit Apostolus: Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur; et iterum, Quid enim oremus sicut oportet, nescimus.2
Footnotes
Chapter 274 of 499