Skip to the text

Capitulum 12

Indigemus divino auxilio ad exercendum opus salutis.

RECTUM quidem et omni vitio carentem creatum esse hominem primum, in quo omnium hominum concreata natura est, dubitare fas non est, eumque tale accepisse liberum arbitrium, ut si auxiliantem sibi Dominum non desereret, possent in nobis quæ naturaliter acceperat, perseverare, quia vellet; et merito perseverantiæ in eamdem beatitudinem perveniret, ut nec vellet decidere in deteriora, nec posset. Sed ipso libero arbitrio, quo quamdiu voluit, bonus mansit, a proposita sibi lege discessit; nec denuntiari sibi mortis supplicium formidavit, deserens Deum et sequens diabolum, rebellis Domino servatori, et inimico obediens peremptori. Fuit ergo Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et ex illo perierunt omnes. Quod ita non falso dixit B. Ambrosius, sicut non falso ipsa Veritas ait:1 Venit Filius hominis quærere et salvare quod perierat. Naturæ enim humanæ, illa prævaricationis universalis ruina, nec substantia prærepta est, nec voluntas; sed lumen decusque virtutum, quibus fraude invidentis exuta est.2 Perditis autem per quæ ad æternam atque inamissibilem corporis animæque incorruptionem poterat pervenire, quid ei remansit, nisi quod ad temporalem pertinet vitam, quæ tota est damnabilis et pœnæ? Propter quod natos in Adam renasci oportet in Christo, ne in illa quis inveniatur generatione quæ periit. Nam si posteri Adæ in illis virtutibus naturaliter agerent in quibus Adam fuit ante peccatum, non essent natura filii iræ, non essent tenebræ nec sub potestate tenebrarum, Salvatoris gratia non indigerent, quia non frustra boni essent, nec justitiæ præmio fraudarentur, habentes ea bona quorum amissione primi patres de paradiso exsulare meruerunt. Nunc autem quum sine sacramento regenerationis æternam mortem nemo possit evadere, nonne ex istius remedii singularitate apertissime patet, in quam profundum malum totius generis humani natura demersa sit illius prævaricatione in quo omnes peccaverunt, et quidquid ille perdidit, perdiderunt?3 Perdidit autem primus fidem, perdidit continentiam, perdidit caritatem, spoliatus est sapientia et intellectu, caruit consilio et fortitudine; et impie altiora sectando, a veritatis scientia4 et obedientiæ pietate dejectus est, nec ipso saltem timore sibi reliquo, ut ab interdictis vel metu caveret pœnæ, qui [non] abstinebat amore justitiæ.

Liberum ergo arbitrium, id est rei sibi placitæ spontaneus appetitus, ubi usum bonorum quæ acceperat fastidivit, et vilescentibus sibi salutis suæ præsidiis, insanam cupiditatem ad experientiam prævaricationis intendit, bibit omnium vitiorum venenum, et totam naturam hominis intemperantiæ suæ ebrietate madefecit. Inde, priusquam edendo carnem Filii hominis et bibendo sanguinem ejus, letalem digerat cruditatem, labitur memoria, errat judicio, nutat incessu, neque ullo modo idoneus est ad illud bonum eligendum et concupiscendum quo se sponte privavit; quia non sicut potuit Deo non impellente corruere, ita potest Deo non erigente consurgere. Ne etenim credamus nos non indigere divino auxilio ad exercendum opus salutis, Apostolus ait: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate.5 Ideoque et Timotheum admonuit: Noli negligere gratiam Dei quæ est in te;67 itemque, Ob quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quæ est in te. Hinc quoque Corinthiis scribens, hortatur ne per opera infructuosa facerent se indignos gratia Dei, dicens:8 Adjuvantes obsecramus ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Quam quia in vacuum Simon receperat, non profuit ei perceptio gratiæ salutaris. Non enim curavit obedire præcepto sacratissimi Petri dicentis: Pœnitentiam age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui; in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse.9

Prævenit ergo hominis voluntatem misericordia Domini, juxta quod scriptum est: Deus meus, misericordia ejus præveniet me.10 Insuper advocat nos Dominus et invitat, quemadmodum ait:11 Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem mihi. Exspectat nos Deus, sicut loquitur per Prophetam: Propterea exspectat Deus, ut misereatur vestri.12 Confortat nos, secundum quod ait: Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.13 Clamat Dominus Jesus: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.14 Quærit nos Dominus, dicens: Quæsivi, et non erat vir; vocavi, et non erat qui responderet.

Footnotes

  1. Luc. xix, 10. ↩

  2. Ephes. ii, 3. ↩

  3. Rom. v, 12. ↩

  4. Is. XI, 2; LXVI, 4. ↩

  5. Philipp. II, 13. ↩

  6. II Tim. I, 6. ↩

  7. I Tim. IV, 14. ↩

  8. II Cor. VI, 1. ↩

  9. Act. VIII, 22, 23. ↩

  10. Ps. LVIII, 11. ↩

  11. Is. LXV, 2. ↩

  12. Is. xxx, 18. ↩

  13. Osee vii, 15. ↩

  14. Joann. vii, 37. ↩

Chapter 280 of 499