Capitulum 14
Summa nostræ salutis deputanda est cœlesti gratiæ.
PER quod evidenti ratione colligitur, summam nostræ salutis deputandam esse cœlesti gratiæ, non meritis actionum nostrarum, Deo per Prophetam loquente : Recordabimini viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, et displicebitis vobis ipsis in malitiis vestris;1 et scietis quia ego Dominus, quum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel. Hinc asseritur ab universis catholicis Patribus, qui perfectionem cordis didicerunt non inani disputatione, sed digna conversatione, hoc divini muneris esse primum, ut accedat unusquisque ad desiderandum omne quod bonum est, sed ita ut plenum sit liberæ voluntatis arbitrium in partem utramque. Secundum vero opus divinæ gratiæ asserunt, ut effici valeant exercitia præfata virtutum, ita ut possibilitas arbitrii non tollatur. Tertio ad gratiam pertinere testantur, ut virtutes acquisitæ perseveranter serventur, sed ita ut libertas captivitatem non sentiat. Sic etenim Deus universorum credendus est omnia in omnibus operari, ut incitet, protegat et confirmet, non ut auferat libertatem quam semel donavit. Porro, si quid humana argumentatione et ratione versutum collectum videatur his derogare, vitandum est potius quam ad destructionem fidei proponendum aut provocandum. Non enim meremur fidem ex intellectu, sed intellectum ex fide, quemadmodum scriptum est :2 Nisi credideritis, non intelligetis; quia ut arbitror, plene comprehendi non potest ratione humana qualiter Deus omnia operetur in nobis, et nihilo minus totum adscribatur libero arbitrio, quum Dominus loquitur : Si volueritis, et audieritis me, quæ bona sunt terræ comedetis.3
Hoc cibo nos confirmatos B. Chæremon fecit non sentire laborem tanti itineris.
Footnotes
Chapter 282 of 499