Skip to the text

Capitulum 2

De adventu nostro ad Pinuphium abbatem.

DUM ergo post longum tempus intrassemus Ægyptum, desiderio sanctæ institutionis, quæsivimus eum summo affectu. Tam gratiose quoque tamque humiliter nos suscepit, ut nos tanquam pristinos sibi cellistas honoraret hospitio cellulæ suæ, quam sibi construxerat in parte horti extrema. Ubi quum tradidisset Fratri cuidam, regulam monasterii assumenti, satis ardua sublimiaque præcepta coram omnibus in synaxi (quæ quarto libro Institutionum compendiosius quo potui, introduxi), præcepta illa videbantur nobis tam incomprehensibilia atque mirifica veræ abrenuntiationis culmina, ut crederemus parvitatem nostram nullatenus posse ea attingere et implere. Unde desperatione dejecti, et intimam amaritudinem cogitationum nostrarum ostendentes etiam ipso vultu, recurrimus satis anxia mente ad senem. Cui protinus inquirenti causam tanti mœroris, abbas Germanus graviter ingemiscens, respondit.

Chapter 390 of 499