Capitulum 5
De modo pœnitentiæ, et indulgentiæ documento.
PLENA atque perfecta definitio pœnitentiæ est, ut nequaquam ulterius admittamus peccata de quibus dolemus, vel quibus remordetur conscientia nostra. Porro indicium satisfactionis et indulgentiæ est, expulisse affectus vitiorum de cordibus nostris. Noverit enim unusquisque nondum se absolutum a pristinis vitiis, quamdiu imago commissorum malorum aut consimilium criminum præluserit sibi ante oculos suos, dum satisfactioni gemitibusque inhæret, et eorum non dicam delectatio, sed vel tenuis recordatio turbaverit mentis suæ arcana. Is ergo qui pro satisfactione invigilat, sciat se tunc a criminibus absolutum ac de præteritis culpis veniam suscepisse, quum non senserit cor suum perstringi illecebris aut imaginatione earumdem. Hinc verissimus pœnitentiæ examinator et indulgentiæ judex residet in conscientia nostra, qui detegit nobis adhuc in carne mortali morantibus absolutionem nostri reatus ante diem cognitionis atque judicii, panditque nobis finem satisfactionis et gratiam remissionis. Interea ut ista jam dicta clarius exprimantur, tunc credenda sunt peccata præterita nobis esse dimissa, quum desideria et passiones voluptatum præsentium ac præteritarum fuerint simul depulsa a cordibus nostris.
Chapter 393 of 499