Capitulum 7
Responsio, quousque habenda sit recordatio præcedentium delictorum.
PINUPHIUS : Interrogatio vestra proposita est non de qualitate pœnitentiæ, sed de fine ipsius; ad quam (ut arbitror) convenienter responsum est. Ceterum hoc quod de recordatione culparum dixistis, satis utile necessariumque consistit his qui adhuc pœnitentiam agunt, quatenus cum cordis percussione jugiter clament : Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, etc.;1 et illud, Cogitabo pro peccato meo.2 Dum ergo adhuc pœnitentiam agimus, et pravorum actuum recordatione mordemur, necesse est ut imber lacrimarum ortus ex culpæ confessione, exstinguat ignem conscientiæ nostræ. Dum vero recordatio horum fuerit consopita alicui stabilito in humilitate hac cordis contritioneque spiritus, atque in labore ac gemitu perduranti, et spina conscientiæ fuerit, Deo miserante, evulsa de medullis animæ ejus, certum est eum pervenisse ad finem satisfactionis et ad indulgentiæ merita, a labe quoque universorum criminum esse purgatum.
Ad quam oblivionem non aliter pervenitur, nisi per remotionem vitiorum et pristinorum affectuum, itemque per integram ac perfectam animæ puritatem. Quam sine dubio nullus eorum assequitur qui per ignaviam aut contemptum neglexerint peccata sua purgare; et nisi qui dolorosa assiduitate continuaverit gemitus, sicque excoxerit maculam omnem culparum et immunditiarum suarum, et virtute ac opere animi ad Deum clamaverit : Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi;3 et, Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte;4 et consequenter mereatur audire : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus;5 illud quoque similiter dicatur ad eum a Domino : Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua;6 et iterum, Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum jam non recordabor.7 Sicque absolutus a funibus peccatorum suorum quibus constringebatur, cantabit Deo cum omni gratiarum actione, dicendo :8 Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis.9
Footnotes
Chapter 395 of 499