Skip to the text

Capitulum 11

De satisfactionis indicio, et qualiter ad oblivionem criminum perveniatur.

SCIAMUS itaque, sicut prædiximus, tunc nos satisfecisse pro peccatis præteritis, quum affectus et motus ex quibus peccata commisimus, amputati fuerint de cordibus nostris. Quod nemo credat se posse obtinere, qui non prius cum omni fervore spirituali absciderit causas atque materias propter quas lapsus est in crimina illa: ut si forte ex perniciosa feminarum familiaritate lapsus est in fornicationem aut adulterium, vitet de cetero cum summa festinatione adspectum earum; aut si per superabundantiam vini aut epularum succensus est superfluitate, districtione summa castiget illicitam crapulam. Aut rursus, si corruptus pecuniarum desiderio aut amore inciderit perjurium, furtum, aut homicidium, sive blasphemiam, abscindat materiam avaritiæ illectricem suæ deceptionis; si ex arrogantia in iram corruerit, arrogantiæ fomitem destruat summa humilitatis virtute. Sicque ut unumquodque peccatum queat exstingui, debet primitus amputari causa sive occasio per quam aut propter quam est admissum. Isto enim curationum remedio pervenitur sine dubio ad oblivionem criminum admissorum.

Chapter 399 of 499