Skip to the text

Capitulum 10

Quod flagitiorum recordatio sit vitanda.

QUUM ergo præteritorum vitiorum memoria occurrerit menti, ita resiliendum est ab ea, sicut vir honestus et gravis fugit, si impetatur in publico colloquiis aut amplexibus impudicæ procacisque feminæ. Qui nisi festinanter abstraxerit se a contactu illius, aut brevissimam moram inhonestæ confabulationis admiserit, non evadet notam reprehensibilitatis atque diffamiæ judicio omnium prætereuntium, quamvis respuat consensum voluptatis impudendæ. Ita ergo et nos oportet raptim discedere a consideratione culparum, quum fuerimus pestifera recordatione deducti in hujuscemodi cogitationes, et implere quod a Salomone præcipitur, Exsili (inquit), noli demorari in loco ejus, neque intendas oculum tuum in eam:1 ne angeli sancti videntes nos involutos cogitationibus turpibus et immundis, non possint dicere nobis: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini.2 Impossibile quippe est mentem immorari cogitationibus bonis, quum principale mentis fuerit devolutum ad turpes ac terrenos intuitus. Vera est namque illa Salomonis sententia: Quum oculi tui viderint alienam, tunc os tuum loquetur prava, et jacebis tanquam in corde maris, et sicut gubernator in magna tempestate;3 dices autem, Ferierunt me, sed non dolui, et deluserunt me, ego autem nescivi.

Relictis ergo non solum turpibus, sed et terrenis cogitationibus universis, intentio cordis nostri est erigenda ad cœlestia ac divina, quum Christus testetur:4 Ubi enim sum ego, illic et minister meus erit. Solet enim frequenter accidere, ut dum quis imperitorum recogitat quasi condolendi affectu peccata sua aut aliorum, ipse quoque perstringatur voluptuario subtilissimi teli assensu, et obsceno ac noxio fine concludat initium sub pietatis specie inchoatum: sunt enim viæ quæ videntur hominibus rectæ, novissima autem earum venient in profundum inferi.5 Quapropter studendum est nobis ut provocemus nos ipsos ad compunctionem laudabilem appetitu virtutum desiderioque regni cœlorum, magis quam noxiis recordationibus vitiorum, quia necesse est quempiam præfocari tamdiu pestilentissimis cloacæ fœtoribus, quamdiu voluerit supra eam stare aut stercora ejus movere.

Footnotes

  1. Prov. v, 8, juxta LXX. ↩

  2. Ps. cxxviii, 8. ↩

  3. Prov. xxiii, 33 - 35, juxta LXX. ↩

  4. Joann. XII, 26. ↩

  5. Prov. XIV, 12; XVI, 25, juxta LXX. ↩

Chapter 398 of 499