Skip to the text

Capitulum 8

De diversis pœnitentiæ fructibus.

POST generalem namque Baptismatis gratiam, et pretiosissimum illud donum martyrii, quod sanguinis ablutione acquiritur, multi sunt pœnitentiæ fructus per quos ad expiationem criminum pervenitur : quoniam salus æterna promittitur non pœnitentiæ solum de qua loquitur gloriosissimus Petrus apostolus : Pœnitemini et convertimini, ut deleantur peccata vestra;1 et beatissimus Joannes Baptista, imo et Dominus : Pœnitentiam, inquit, agite, appropinquavit enim regnum cœlorum;2 sed moles peccatorum obruitur etiam per caritatis affectum : Caritas enim operit multitudinem peccatorum.3 Similiter per eleemosynas datur medela vitiis nostris : nam sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum.4 Insuper per lacrimarum effusionem acquiritur ablutio peccatorum, quemadmodum ait Psalmista : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis, etc.;5 denique subjungit eas non esse inaniter fusas : Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.6 Iterum per criminum confessionem conceditur eorumdem purgatio, juxta illud : Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei;7 et iterum, Narra tu injustitias tuas primus, ut justificeris.8 Conformiter remissio scelerum obtinetur per afflictionem cordis et corporis, sicut ait Propheta : Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.9 Præcipue autem fit istud per morum emendationem, sicut Dominus ait per Isaiam : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, discite benefacere, etc.10 Interdum quoque venia peccatorum impetratur intercessione Sanctorum : Qui enim scit fratrem suum peccare non ad mortem, petat, et dabit11 Deus vitam peccanti non ad mor-

Jacob. v, 14. tem; et iterum scriptum est : Infirmatur quis ex vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, etc. Præterea labes vitiorum nonnunquam excoquitur merito misericordiæ ac fidei, secundum quod legitur : Per misericordiam et fidem purgantur peccata. Item plerumque per conversionem et salutem eorum qui convertuntur et salvantur exhortationibus ac prædicationibus nostris : Quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. Rursus fit istud per indulgentiam et remissionem quam aliis exhibemus, juxta quod scriptum est : Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester cœlestis peccata vestra.

Videtis ergo quantas vias ad misericordiam obtinendam patefecerit nobis clementia Salvatoris, ut nemo salutem cupiens, desperatione frangatur, quum videat se tantis remediis invitari ad vitam. Si enim causaris te non posse peccata tua delere afflictione jejuniorum propter infirmitatem corporis tui, nec dicere potes, Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum :1213 quia cinerem tanquam panem manducabam, etc.; redime ea largitate eleemosynarum. Si non habes quod largiaris egenti (quamvis paupertas nullum excludat ab opere hoc, quum duo æra pauperculæ viduæ prælata sint tam magnis muneribus divitum, et Dominus repromittat se daturum mercedem pro calice frigidæ aquæ), purgari poteris absque illis, morum correctione.1415 Quod si perfectionem virtutum adipisci non potes exstinctione omnium vitiorum, sollicitudinem piam impende circa utilitatem alienæ ac fraternæ salutis. Quod si conquereris te aptum non esse ministerio huic, operire poteris peccata caritatis affectu. Si autem quæcumque mentis ignavia fecerit te in hoc inutilem, implora vitiis tuis remedia intercessione Sanctorum, per humilitatis affectum submittens te ipsum. Postremo quis est qui non possit simpliciter dicere : Peccatum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi; ut per confessionem hanc mereatur subjungere confidenter : Et tu remisisti impietatem peccati mei?16 Quod si verecundia retrahente, erubescis ea coram hominibus revelare, non desinas ea confiteri cum jugi supplicatione ei quem latere non queunt, et dicas :17 Iniquitatem meam ego cognosco, etc.;18 itemque, Tibi soli peccavi, etc. : quoniam Deus consuevit peccata curare absque verecundiæ publicatione et absque improperio. Insuper post remedium istud tam certum et post tam promptum subsidium, pietas Dei largita est nobis adhuc facilius aliud; opem quoque hujus remedii commisit nostro arbitrio, ut secundum affectum nostrum præsumamus indulgentiam iniquitatum nostrarum, dicentes ad ipsum :19 Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Quicumque ergo desiderat ad indulgentiam suorum criminum pervenire, aptare se studeat istis remediis, nec obdurati cordis pertinacia avertat fontem tantæ pietatis a salutari subsidio; quia etsi omnia ista fecerimus, non erunt idonea ad expiationem nostrorum excessuum, nisi bonitas Dei deleverit eos per suam clementiam, qui quum perspexerit obsequia religiosi cordis oblata sibi a nobis supplici mente, prosequitur ea liberalitate immensa : Ego sum, inquiens, qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum jam non recordabor.20 Quicumque ergo ascenderit ad statum prædictum, satisfactionis gratiam assequetur jejuniis continuis et mortificatione cordis ac corporis, quoniam scriptum est :21 Sine sanguinis effusione non fit remissio. Nec immerito : caro et sanguis namque regnum Dei possidere non possunt.2223 Idcirco quicumque voluerit gladium spiritus, quod est verbum Dei, cohibere ab effusione sanguinis hujus, absque dubio punietur maledictione hac Jeremiæ : Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.24 Hic namque est gladius qui sa-

Ibidem. lubriter fundens noxium sanguinem illum quo animatur materia peccatorum, resecat quidquid carnale et terrenum invenitur in membris seu viribus animæ nostræ, et mortificatos peccato facit nos vivere Deo ac spiritualibus vigere virtutibus: sicque flere incipiemus non recordatione culparum, sed futurorum spe gaudiorum; cogitantesque potius de bonis futuris quam de malis præteritis, lacrimas effundemus non ex peccatorum mœrore, sed ex lætitiæ spiritualis alacritate; et obliviscentes posteriora, id est carnalia vitia, extendemur in anteriora, hoc est ad virtutes ac spiritualia dona.25

Footnotes

  1. Act. iii, 19. ↩

  2. Matth. iii, 2; iv, 17. ↩

  3. I Petr. iv, 8. ↩

  4. Eccli. iii, 33. ↩

  5. Ps. vi, 7. ↩

  6. Ibid. 9. ↩

  7. Ps. xxxi, 5. ↩

  8. Is. xliii, 26, juxta LXX. ↩

  9. Ps. xxiv, 18. ↩

  10. Is. i, 16, 17. ↩

  11. I Joann. v, 16. ↩

  12. Ps. ci, 10. ↩

  13. Ps. cviii, 24. ↩

  14. Matth. x, 42. ↩

  15. Luc. xxi, 2, 3. ↩

  16. Ps. xxxi, 5. ↩

  17. Ps. l, 5. ↩

  18. Ibid. 6. ↩

  19. Matth. vi, 12. ↩

  20. Is. xliii, 25. ↩

  21. Hebr. ix, 22. ↩

  22. 1 Cor. xv, 50. ↩

  23. Ephes. vi, 17. ↩

  24. Jer. xlviii, 10. ↩

  25. Philipp. III, 13. ↩

Chapter 396 of 499