Capitulum 9
Quod peccatorum oblivio utilis sit perfectis.
PORRO quod paulo ante dixisti, te etiam de industria retractare præteritorum memoriam vitiorum, hoc fieri non oportet penitus: imo si recordatio illa violenter irrepserit, protinus extrudatur. Multum enim retrahit mentem, potissime eremitæ ac solitarii, a contemplatione sincera, implicans eam sordibus mundi hujus et præfocans vitiorum fœtore. Dum enim recolis ea quæ per ignorantiam sive lasciviam commisisti secundum principem sæculi hujus, ut concedam quod tibi in cogitatione hac posito non subrepat delectatio aliqua, necesse est tamen ut vel sola cogitatio antiquæ putredinis mentem corrumpat tetro fœtore, atque excludat spiritualem virtutum fragrantiam, id est boni odoris suavitatem.
Chapter 397 of 499