Capitulum 4
Responsio de humilitate interrogationis nostræ.
PINUPHIUS : Delector valde copiosis fructibus vestræ humilitatis, quos etiam susceptos habitatione cellæ illius curiosa æstimatione perspexi, et valde congaudeo quoniam id quod a nobis omnium Christianorum infimis præcipitur sola fortassis libertate verborum, tanta admiratione suscipitis, quum ea (ni fallor) impleatis perfectius quam a nobis prolata sunt. Quumque, ut memini, labor operis vestri pene exæquetur gravitati dictorum nostrorum, ita occultatis meritum vestræ virtutis, quasi nulla aura eorum quæ quotidie exercetis, ad vestras aures pervenerit. Sed quia hoc ipsum summa laude dignissimum est, quod adhuc velut rudes testamini vobis incognita esse instituta ista Sanctorum, breviter, ut possumus, exprimamus id quod a nobis sedule postulatis. Necesse est enim ut obtemperemus vestræ familiaritatis imperio etiam supra vires.
Itaque multi plurima vulgaverunt non solum verbis, sed etiam scriptis, de exhortatione ac merito pœnitentiæ, monstrantes quanta sit ejus gratia, quanta utilitas, ita ut (si dici fas est) quasi obsistat Deo præteritis peccatis offenso, atque pro tantis criminibus justissimam pœnam mox illaturo aut inferenti, et (ut sic loquar) quasi suspendat dexteram inviti ultoris. Verum non ambigo omnia ista vobis cognita esse ex sapientia acquisita et indefesso studio Scripturarum, ut prima plantatio conversationis vestræ inoleverit ex his. Denique solliciti non de pœnitentiæ qualitate, sed de ejus fine ac satisfactionis indicio, prudentissime quæritis quod est prætermissum ab aliis. Propterea satisfacere nitimur desiderio vestræ propositionis cum omni brevitate atque compendio.
Chapter 392 of 499