Skip to the text

Capitulum 12

In quo pœnitentia temporaliter sit agenda, et in quo finem habere non possit.

SED ista doctrina de oblivione vitiorum intelligenda est de capitalibus culpis, quæ et lege Mosaica prohibentur, quarum pœnitentia accipit finem, sicut affectus earum abjiciuntur aut consumuntur per bonam conversationem. Ceterum pœnitentia nunquam deesse debet de istis minutis et quotidianis, in quibus, ut ait Scriptura, justus septies in die cadit, atque resurgit: quæ singulis diebus frequenter incurrimus vel inviti aut nolentes, per ignorantiam, oblivionem, cogitationem, sermonem, subreptionem, necessitatem, aut fragilitatem; quorum remissionem et depurationem David exorans, ait: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo; et Apostolus: Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago. Propter quæ idem lamentans, exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Tanta enim facilitate tanquam naturali lege cadimus in his, ut quantumcumque grandi circumspectione atque custodia caveantur, non possint ad plenum vitari. De his siquidem discipulus quem diligebat Jesus, absolute pronuntiat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Præterea pervenisse ad finem pœnitentiæ, id est, ab illicitis abstinere, non satis proderit cupienti culmen perfectionis attingere, nisi et indefesso cursu extenderit semper se ipsum in illis virtutibus quibus pervenietur ad satisfactionis indicia. Nec enim sufficiet quemquam abstinuisse ab immundissimis sordibus criminum, quæ Deus abhorret, nisi etiam cum cordis puritate et apostolicæ caritatis perfectione possederit illam virtutum fragrantiam qua Dominus delectatur.

Hucusque abbas Pinuphius disseruit de pœnitentiæ fine et satisfactionis indicio, rogavitque nos affectu sollicito manere ac residere in suo cœnobio. Quod quum facere recusaremus, quoniam fama et amor solitudinis Scythi nos traxit ad se, dimisit nos.

Prov. xxiv, 16.

Ps. xviii, 13, 14.

Rom. vii, 19.

Ibid. 24.

Joann. xxi, 7.

IJoann.1,8.

Chapter 400 of 499