Skip to the text

Capitulum 18

Quod a vespera sabbati usque ad vesperam diei dominicæ sequentis genua non flectantur, nec totis diebus Quinquagesimæ.

HOC quoque scire debemus, quod a vespera sabbati quæ lucescit in diem dominicam, usque ad vesperam diei dominicæ, genua non flectantur apud Ægyptios, neque in Quinquagesima tota; nec jejuniorum regula tunc custoditur ab eis : quorum ratio in Collationibus Patrum suo loco, quum Dominus dederit, exponetur. Nunc propositum nostrum est causas tantummodo brevi narratione percurrere, ne volumen modum decentem excedens, fastidio aut labore gravet legentem.

Chapter 30 of 279