Skip to the text

Capitulum 1

DE INSTITUTIS RENUNTIANTIUM.

(Proæmium :) De institutione eorum qui renuntiant huic sæculo; et quemadmodum apud Tabennensiotas et Ægyptios imbuantur ii qui in monasteriis suscipiuntur.

DE canonico modo orationum atque psalmorum in divinis obsequiis observando, ordo narrationis nos mittit ad describendam institutionem ejus qui sæculo huic renuntiat: in primis studentes brevi explicare sermone, qualiter recipiantur in claustris qui cupiunt converti ad Dominum, admiscentes quædam de regulis Ægyptiorum, quædam de regulis Tabennensiotarum, quorum cœnobium in Thebaide situm, tanto districtius conversatur, quanto populosius exstat. Siquidem in eo plus quam quinque millia Fratrum ab uno Patre reguntur; atque cum tanta obedientia tam copiosus numerus monachorum uni seniori suo subditus est toto tempore vitæ suæ, quod apud nos unus non potest uni cum tanta obedientia ad modicum tempus subesse, vel præesse.

Chapter 42 of 279