Capitulum 2
DE UNITA ET DISCRETA THEOLOGIA, ET QUÆ SIT DIVINA UNITAS ET DISCRETIO.
DIVINAM totam subsistentiam quia est per se ipsam bonitas segregans et exprimens, ab Eloquiis laudatur.1 Et quid enim aliud discendum est ex sacra Theologia, quum ait Divinitatem ipsam subintroductam dicere: Quid me interrogas de bono? nemo bonus nisi solus Deus?2 Hoc quidem et in aliis quæsitum, nobis ostendit omnes semper divinas nominationes, non partim, sed in tota et perfectissima et integra et plena Divinitate ab Eloquiis laudari, et omnes eas impartibiliter, absolute, inobservate, universaliter omni universalitati in toto perfectæ et omnis Divinitatis reponi. Etenim sicut in Theologicis characteribus admonuimus, si non de tota Divinitate dixerit qui hoc dixit, blasphemat, et scindere injuste audet superunitam unitatem. Dicendum igitur quomodo in omni Divinitate hoc accipiendum.3 Etenim ipsum ex bono natum ait Verbum: Ego bonus sum. Et quidam Deo acceptabilium Prophetarum, laudat Spiritum bonum.45 Et iterum hoc, Ego sum qui sum, si non secundum totam aiunt Divinitatem laudari, juxta unam vero partem hoc describitur;6 vim faciunt. Quomodo audient hoc, quum dicit, Qui est, et7 qui erat, et qui venturus est omnipotens?8 et, Tu vero idem ipse es? et, Spiritus veritatis est qui a Patre procedit?9 Et si non totam esse aiunt divinam vitam, quomodo verum erit quod dixit divinum Verbum, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic Filius quos vult, vivificat?10 et, quia Spiritus est vivificans? Quomodo vero et dominationem habeat omnium Divinitas tota, de quidem Deum gignente Deitate, aut genita, nil dicendum est, ut æstimo: quoties in Theologia in Patre et Filio divulgatur Dominus? Sed et Spiritus Dominus est. Et pulchrum autem et sapiens in tota Divinitate laudatur, et lumen, et deificum, et causale. Et omnia quæcumque totius Divinitatis sunt, in omnem reducunt Eloquia divinam hymnodiam: complexam quidem, ut quum dicunt, Omnia ex ipso;11 divisam vero, ut quum quidam ait, Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et omnia in ipso constituta sunt; et, Emittes Spiritum tuum, et creabuntur. Et ut breviter dicam, quod ipsum divinum ait Verbum, Ego et Pater unum sumus;12 et, Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt; et, Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt.13 Et iterum, quæcumque sunt Patris et ipsius, Spiritui Sancto communiter et unitim reponunt: divinas operationes, honorem, fontem, et non deficientem causam, et distributionem optimarum donationum. Et nullum in divinis Eloquiis inconversibilibus notionibus tritorum, æstimo ad hoc contradicere, quia divina omnia toti Divinitati adsunt secundum divinam perfectam rationem. His igitur a nobis breviter quidem in talibus et partim, in aliis vero sufficienter ex Eloquiis et ostensis et definitis, qualemcumque replicare divinam nominationem universalem conabimur, in tota ipsa Divinitate accipiendam.
Si autem quis dixerit confusionem nos in hoc contra divinam discretionem introducere, talem rationem nos neque ipsum æstimamus suadere sufficientem. Quomodo est verax? Siquidem enim est quis omnino Eloquiis subsistens, longe ibi universaliter erit et a nostra philosophia. Et si non ex Eloquiorum sibi divina sapientia curat, quomodo etiam a nobis curabit in theologicam scientiam suæ manuductionis? Si autem in Eloquiorum veritatem respicit, hac et nos regula et lumine utentes, ad apologiam, quantum potentes sumus, recte gradiemur, dicentes quomodo Theologia quædam quidem unitim tradit, quædam vero discrete: et neque unita separare justum est, neque discreta confundere; sed sequentes eam juxta virtutem, divinos splendores respicientes, et in divinas manifestationes adspicientes, sicut quamdam regulam formosissimam veritatis, ubi posita custodire in semetipsis non multiplicata, et non minorata, et inconversibilia, festinemus, in custodia Eloquiorum custoditi, et ab ipsis in custodientem ea custodiendum potentes. Unita quidem totius Divinitatis sunt, ut in Theologicis characteribus per plura ex Eloquiis ostendimus: superbonum, superdeum, superessentiale, supervivens, supersapiens, et quæcumque supereminentis sunt ablationis; cum quibus et causalia omnia, optimum, bonum, &, viventium parens, sapiens, et quæcumque ex optimis suis deno- 14. minationibus omni bonorum causa denominantur. Discreta autem sunt, Patris superessentiale nomen et res, et Filii, et Spiritus Sancti, nulla in his reciprocatione aut omnino communitate introducta. Est autem tantum ab his discretum ipsa secundum nos Jesu perfectissima et immutabilis subsistentia, et quæcumque secundum nos ipsa sunt humanitatis essentialia mysteria.
Oportet autem, ut arbitror, magis recipientes nos perfectissimum divinæ et unitatis et discretionis exponere modum. Utrumque nobis bene conspiciens omni ingenita est ratio: varium quidem omne et non manifestum relinquens, discreto viro et manifeste et bene ordinate propria secundum virtutem considerans. Vocant enim, quod quidem et in aliis, dexteram nostræ theologicæ traditionis sacri doctores imitantes quidem, divinas superarcanæ et superincognitæ unitatis occultas et irremeabiles supercollocationes: discretiones vero optimas Divinitatis, et processiones, et manifestationes, ut aiunt sacra Eloquia, sectantes, et dictæ unitatis propria; et iterum discretionis esse quasdam speciales et unitates et discretiones, ut in unitate divina sive superessentialitate. Unum quidem est uni principali Trinitati et coæternæ: superessentialis subsistentia, superdeus et Deitas, superbonus, bonitas omnium, summitas summitatum omnium, totius proprietatis immutabilitas, superprincipalis unitas, ineffabile, multivocum, ignorantia, omne invisibile, omnium pretium, positio omnium, ablatio omnium, super omnem positionem et ablationem; inter se invicem, si sic oportet dicere, principalium substantiarum mansio et collocatio universaliter superunita, et nulla parte confusa.
Sicut luminaria lampadum, ut sensibilibus et propriis utar exemplis, dum sunt in domo una, et tota in se invicem totis sunt, et diligentem a se invicem proprie substantem habent discretionem, et unita discretione, et unitate discreta. Etenim videmus in domo multis unitarum lampadibus, ad unum aliquod lumen unita omnium lumina, et unam claritatem indiscretam relucentem; et non etiam quis, ut arbitror, poterit alicujus lampadis lumen ab aliis ex omnium lumina continente aere discernere et videre, si non altera parte alteram partem, totis in totis inconfuse contemperatis. Sed si etiam unam quis ardentium subduxerit domo, coibit et proprium totum lumen, nullum quiddam aliorum luminum in semetipsa complectens, aut suimet alteris relinquens. Erat enim eorum, quæ quidem dixi, omnium ad omnia perfectissima unitas, incommixta universaliter, et nulla parte confusa: et hoc exsistente in corpore aere, et ex materiali igne pendente lumine. Ubi vero superessentialem unitatem supercollocari dicimus. Non in corporalibus tantum unitatibus, sed ab his quæ sunt in animabus ipsis et ipsis intellectibus, quæ habent incommixtam et supermundane per tota deiformia et supercœlestia lumina, juxta participationem corrationabilem, participantibus omnibus superremota unitate. — Est autem et discretio in superessentialibus theologiis, non quam dicebam solummodo, quia et hanc unitatem incommixtim collocat et inconfuse unaquæque principalium substantiarum: sed et quia quæ sunt superessentialis theogeniæ, non reciprocantur ad se invicem; solus autem fons superessentialis deitatis Pater, quum non sit Filius Pater, neque Pater Filius, custodientibus propria laudibus recte unicuique divinarum substantiarum. Hoc quidem secundum ineffabilem unitatem et subsistentiam unitas et discretio. bene discrete vero dixeram unitates et et unitis sine alias om. ab incommixtim
Si autem et divina discretio est, optima processio unitatis divinæ superunitæ, semetipsam bonitatem et plurificantis et multiplicantis. Unitæ quidem sunt secundum divinam discretionem immensurabiles traditiones, essentialitates vitales, sapientificationes, aliæque donationes omnium causæ bonitatis, juxta quas ex participiis et participantibus laudantur imparticipate participata. Et hoc etiam commune et unitum et unum est toti Deitati, omnem ipsam totam ab unoquoque participantium participari, et a nullo iterum nulla parte: sicut rota in medio circuli ab omnibus in circulo circumpositis rectis lineis; et sicut signo efformata multa participant principalis exempli signo, et in unoquoque efformatorum toto et eodem exsistente, et in nullo secundum nullam partem. Superponitur autem his causalissimæ Deitatis imparticipatio, quo nec attactus ejus sit, neque alia quædam ad participata commixta societas. Et quidem dixerit quis: Non est signum in totis efformatis totum, et ipsum, ac per hoc non signum causa. Omnem enim se ipsam illa et eamdem et unicuique indit. Ipsam quoque differentiam participantium dissimilitudo facit decolorata, uno et toto et eodem principali exemplo. Et si quidem mollia et formabilia, aut etiam plana et configurata, et neque contra exemplata et dura, neque diffusa et instabilia; puram habebunt et claram et consequentem formam. Si vero quid dictæ opportunitatis defecerit, hoc causa erit imparticipationis et obscuritatis, et aliorum quæcumque importunitati participationis fiunt.
Discernitur autem bene decora in nos divina operatione, secundum nos ex nobis universaliter et vere substantificari superessentiale Verbum; et operari et pati quæcumque humanationis ejus, divina actione sunt discreta et summe miranda. His enim Pater et Spiritus Sanctus nihil communicare Verbo: nisi ibi quis dixerit secundum optimam et humanam voluntatem, et secundum omnem supereminentem et arcanam divinam operationem qua operatus est secundum nos factus, incommutabilis Deus et Dei Verbum. Sic et nos divina et intelligere ratione et discernere festinamus, quomodo ea divina et uniuntur, et discernuntur.
Sed harum quidem et unitatum et discretionum quascumque in Eloquiis divinas causas invenimus, in Theologicis characteribus, propria de unoquoque percipientes, quantum possibile exposuimus: ea quidem relegentes et vera ratione replicantes, et sacrum et revelatum intellectum in manifesta Eloquiorum spectacula adducentes; his vero et mysticis et secundum divinam traditionem super intellectualem operationem retrusi. Omnia enim divina et quæcumque nobis manifestantur, solis participiis cognoscuntur. Hæc autem qualia sunt? Quoniam secundum proprium principium et fundamentum, super intellectum sunt, et omnem essentiam et scientiam, ut superessentiale occultum, Deum, aut vitam, aut essentiam, aut lumen, aut rationem nominare, aut quid alterum.14 Nihil in his intelligimus quam in nos ex ipso productas virtutes deificas, aut substantificas, aut vitæ genitrices, aut sapientiæ donatrices. Ipsum vero juxta, omnium intellectualium operationum per fructum desideramus, nullam videntes deificationem, aut vitam, aut essentiam, quæ diligenter sit simul remotæ juxta omnem supereminentiam causæ.15
Iterum, quia quidem est fontalis deitas Pater, Filius autem et Spiritus, genitricis Dei, si sic oportet dicere, frutices Deo germinati, et veluti flores et superessentialia lumina, ex mirabilibus Eloquiis accepimus. Quomodo autem hæc sunt, neque dicere neque intelligere possibile est; sed usque ad hoc omnis nostræ intellectualis actionis virtus, quia omnis divina paternitas et filiolitas, ex omnium remota paternitate principali et filiolitate principali derivata est et nobis et supercœlestibus virtutibus: ex qua dii, et deorum filii, et deorum patres, deiformes fiunt, et nominantur dii spiritualiter, scilicet tali paternitate et filiolitate perfecta, hoc est, incorporaliter, immaterialiter, invisibiliter, divino principali Spiritu super omnem intellectum immaterialem et deificationem supercollocato, et Patre et Filio omni paternitate et filiolitate divina supereminenter exaltatis.16 Neque enim est diligens similitudo causativis et causalibus: sed quidem habent causativa causalium receptas imagines; ea vero causalia causativis removentur et supercollocantur juxta proprii principii rationem. Et ut secundum nos utar exemplis, deliciæ et tristitiæ dicuntur effectivæ delectandi et contristandi, ipsæ vero neque delectantur, neque contristantur; et ignis calidus et urens, non dicitur uri et calefieri. Et vivere si quis dicat per se ipsam vitam, et illuminari per se ipsum lumen, non recte dicit secundum nostram rationem, nisi ubi juxta alterum hoc dicit modum, quia abunde et essentialiter ante insunt hæc causativorum causalibus.
Sed et hoc totius theologiæ manifestissimum, secundum nos Jesu divina formatio, et arcana est rationi omni, et incognita intellectui omni, et ipsi præstanti honorabilissimorum angelorum. Et quidem viriliter eum substantificatum fuisse, mystice accepimus. Ignoramus vero quomodo ex virginalibus sanguinibus altera ultra naturam lege formatus est; et quomodo siccis pedibus corporalem molem habentibus et materiæ gravitatem, superambulavit humidam et instabilem essentiam; et alia quæcumque supernaturalis sunt Jesu physiologiæ. Hæc autem a nobis in aliis sufficienter dicta sunt, et glorioso duce secundum theologica sua obscura commenta laudantur valde supernaturaliter. Quæ quidem ille sive a sacris theologis accepit, sive ex disciplinata Eloquiorum inventione consideravit ex multa circa hæc et exercitatione et peritia, sive etiam ex quadam eruditus sit diviniori inspiratione: non solum discens, sed et affectus divina, et ex ipsa ad hæc coaffectione, si sic oportet dicere, ad indocibilem eorum et mysticam perfectus unitatem et fidem. Et ut multa et beata spectacula potentis illius intelligentiæ in minimis addamus, hæc de Jesu ait in collectis ab eo theologicis obscuris commentis.
« Omnium causa et repletiva Jesu deitas, partes universitati consonas salvans, et neque pars neque totum est;17 et totum et pars, et omnem et partem et totum in semetipsa coambiens et supereminens et excellens. Perfecta quidem est in imperfectis, ut perfectio principalis; imperfecta vero in perfectis, tanquam superperfecta et anteperfecta. Forma formificans in informibus, tanquam forma principalis; informis in ipsis formis, tanquam superformis essentia omnis essentiæ, incontaminatas supergrediens, et superessentialiter omni essentia remota.
« Tota principia et ordines destinans; et omni principio et ordini supercollocata. Et mensura est eorum quæ sunt, et sæculorum; et super sæcula, et ante sæcula. « Plena in indigentibus, superplena in multitudinibus. Arcana, ineffabilis; super animum, super vitam, super essentiam. Supernaturaliter habet et supernaturale, « superessentialiter superessentiale. Unde quoniam quidem et usque naturam pro humanitate venit, et vere essentiata est, et vir superdeus creatus est (propitiatio autem sit a nobis super animum et super rationem laudanda), etsi his habentur supernaturale et superessentiale, non solum ipsa immutabiliter nobis et inconfuse communicavit, nihil perpessa, insuper plenitudinem suam ab ineffabili novitate. « Sed quia et hoc omnium novorum maximum novum, in naturalibus nostris pernaturalis erat, in quibus juxta essentiam superessentialis, omnia nostra ex nobis propter nos superans. »
Hoc quidem sufficienter. In rationis autem speculationem proveniamus, communia et unita discretionis divinæ nomina, secundum quod nobis possibile, replicantes. Et ut aperte de omnibus deinceps prædefiniamus, discretionem divinam dicimus, ut dictum est, pulchras Divinitatis processiones. Donans enim omnibus quæ sunt et supereminens omnium bonorum participationes, unite quidem discernitur, plurificatur vero singulariter, et multiplicatur ex uno irremeabiliter. Ut quoniam ὧν est Deus superessentialiter, donat autem esse his quæ sunt, et adducit totas essentias; multiplicari dicitur unum ὧν illud ex se, adductione multorum exsistentium quidem ab ente nihil minus illo et uno, multiplicato et adunato juxta processionem, et plenum in discretione, omnibus essendo quæ sunt, superessentialiter remotum, et potenti totorum processione, et non minorata fusione in diminutorum sui traditione. Sed et unum ὧν, et omni parti et toti, et uni et multitudini, ab uno tradens; unum est eodem modo superessentialiter, neque pars ὧν multitudinis, neque ex partibus totum. Et sic neque unum est, neque unum habet; longe autem his inest super unum, ab his quæ sunt unum, et multitudo impartibilis, sine plenitudine superplenitudo, omne unum et multitudinem adducens et perficiens et constituens.1819 Iterum ex se deificatione secundum virtutem uniuscujusque deiformi deorum multorum factorum, videtur quidem esse et dicitur unius Dei discretio et multiplicatio. Est vero nihil minus principalis Deus, et superdeus superessentialiter unus, Deus impartibilis, impartibilibus unitus, sibimetipsi et multis incommixtus et non multiplicatus. Et hoc supernaturaliter intelligens communis noster et magister et in divinam illuminationem manuductor, multus in divina, lumen mundi, hæc ait divinitus in sacris suis litteris: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in cœlo sive in terra (siquidem sunt dii multi et domini multi):20 sed nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipsum; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Etenim in divinis unitates discretionum potentantur et anteprincipantur, et nihilo minus sunt unitiva etiam post unius irremeabilem et singularem discretionem. Has nos socias et unitas totius Deitatis discretiones, sive decoras processiones, ex manifestantibus eas in Eloquiis divinis nominibus laudare, secun dum quod possibile est tentabimus, hoc (ut dictum est) præcognito, omnem beneficam Dei nominationem, in quacumque ponitur divinarum personarum, in tota eam recipere divina universitate inobservate.
Footnotes
-
Matth. xix, 17; ↩
-
Luc. xviii, 19. ↩
-
Matth. xx, 15; ↩
-
Ps. cxli, 10. ↩
-
Joann. x, 11. ↩
-
Exod. x, 14. ↩
-
Apoc. i, 8. ↩
-
Ps. 10, 28. ↩
-
Joann. 11. ↩
-
Bd. 11. ↩
-
1Cor. 11, 12. ↩
-
Ps. 10, 20. ↩
-
Joann. 1, 20. ↩
-
* quod ↩
-
* similia ↩
-
* animi ↩
-
SANCTISSIMI HIEROTHEI EX THEOLOGICIS COMMENTIS. ↩
-
1 Cor. 12, 6. ↩
-
* et magisteria ↩
-
1 Cor. viii, 5, 6. ↩
Chapter 13 of 143