Articulus 11
ELUCIDATIO INITII HUJUS SECUNDI CAPITULI : QUOD NOMINA DIVINA DE QUIBUS IN HOC LIBRO AGENDUM EST, DE TOTA TRINITATE ÆQUALITER PRÆDICENTUR.
PRÆCEDENTI capitulo tractatum est de diversis ac variis Dei nominibus in communi et in generali : qualiter Deus queat a viatoribus cognosci et nominari, et qualiter non; et quomodo diversa diversimode de ipso dicantur. Hic docetur quid de Deo enuntietur per hujusmodi nomina, vel quid commune tribus personis, vel quid distinctum seu proprium. Sicque capitulum istud intitulatur : De unita et discreta Theologia, et quæ sit divina unitas et discretio, hoc est, de his quæ dicuntur de Deo in quibus tres supergloriosissimæ personæ unum sunt et aliquid indistinctum, et item de his in quibus distincte. Et primo loquitur de nomine quod est, bonus, seu bonitas, de quo infra quarto capitulo diffusius ac specialius tractat.
Itaque ait jam : Divinam totam substantiam quia est per se ipsam bonitas segregans et exprimens, ab Eloquiis laudatur :1 id est, « bonitas laudatur ab Eloquiis », id est in Scripturis, « quia per se ipsam est segregans », id est distinguens, « et exprimens », id est significans, « substantiam divinam totam », id est divinam essentiam, et quamlibet increatam, æternam, divinam personam : ita quod bonus et bonitas convenit Deo absolute, et in divinis significare potest tam substantiam seu essentiam, quam personam, imo unamquamque personam, quemadmodum nomen hoc, Deus.
Et quid enim aliud discendum est (id est, nihil huic veritati contrarium potest addisci) ex sacra Theologia, id est ex sancta Scriptura, quum ait Divinitatem ipsam subintroductam dicere, id est, dum Scriptura recitat « Divinitatem », id est Christum verum Deum, « subintroductam dicere » id est interrogatam respondere : Quid me interrogas de bono? id est, cur interrogando me, vocas me bonum? Sic etenim apud Lucam scriptum est : Interrogavit Jesum quidam princeps : Magister bone, quid faciendo vitam æternam possidebo? Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.2 Porro in Matthæo ita legitur :3 Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Hic autem in textu habetur, Nemo bonus nisi solus Deus.
Hoc quidem et in aliis quæsitum, id est istud alibi quoque interrogatum seu discussum, vel in consimilibus sciscitatum, nobis ostendit omnes semper divinas nominationes, non partim, sed in tota et perfectissima et integra et plena Divinitate ab Eloquiis laudari, id est, quod omnia nomina divina absoluta et essentialia, in Scripturis laudantur, et attribuuntur « non partim », id est non solum uni personæ in divinis, « sed in Divinitate tota et perfectissima et integra et plena », id est in Deo absolute accepto laudari et affirmari, ita quod sigillatim etiam cuilibet divinæ personæ conveniunt, et in ea ac de ea laudantur et affirmantur; et omnes eas impartibiliter, absolute, inobservate, universaliter omni universalitati in toto perfectæ et omnis Divinitatis reponi, hoc est, « omnes » nominationes has Dei « reponi », id est laudari et confiteri, « impartibiliter », id est indivisibiliter, et « absolute, et inobservate, » id est indistincte, ac « universaliter », id est communiter quoad singulas divinæ naturæ personas, « omni universalitati », id est toti communitati divinorum et increatorum suppositorum, « in toto », id est in tota Trinitate, « perfectæ et omnis », id est totius, « Divinitatis » : quæ Deitas est perfecta et tota et una ac indivisa in summa Trinitate, et in qualibet ejus persona. At vero theologi modo accuratius magisque proprie in divinis utuntur his terminis, partim, universalitas, universaliter, integro, etc., quam auctor hoc loco.
Etenim sicut in Theologicis characteribus, id est in libro de Divinis characteribus, admonuimus, id est, hoc hortati sumus atque probavimus, si non de tota Divinitate dixerit qui hoc dixit, id est, « si » Christus « qui dixit », Nemo bonus nisi Deus, « non dixerit » hoc « de tota Divinitate » et de Deo incontracte et absolute accepto, ita ut de unaquaque etiam persona accipi possit, blasphemat, id est, Scripturis contradicit et hæresim sapit, et scindere injuste audet, id est præsumptuose et infideliter « scindere », id est separare ac dividere, superunitam unitatem, id est simplicissimam Deitatem, quæ in tribus superreverendissimis personis est superunite, imo et unum et unitas : tamen et superunite, quoniam personæ uniuntur, communicant et identificantur, seu potius æternaliter unum sunt, et nunc cognoscuntur unum esse in ea : quia ut ait Boetius, essentia, in divinis conservat unitatem, relatio multiplicat personas. Talis igitur unitatem hujusmodi vult scindere, non quod ipse scindere queat, sed quoniam stolide dicit id ex quo illius scissio sequeretur : ideo quantum in se est, scindit illam.
Dicendum ergo quomodo in omni Divinitate hoc accipiendum, id est, quomodo auctoritas illa verificetur de unaquaque divina persona, et item de Deo essentialiter dicto.
Etenim ipsum ex bono natum ait Verbum, hoc est, « Verbum ipsum natum ex bono », id est ex Deo Patre, « ait » apud Joannem : Ego bonus sum, id est, « ego sum » pastor « bonus ». Et quidam Deo acceptabilium Prophetarum, videlicet David, qui fuit acceptus Deo itemque hominibus, laudat Spiritum bonum, id est, Spiritum Sanctum nominat bonum, dicens ad Patrem in Psalmo : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
Et iterum hoc, Ego sum qui sum, id est responsum illud divinum dictum Moysi in Exodo, « Ego sum qui sum », si non secundum totam aiunt Divinitatem laudari, id est, si non fatentur hoc dictum per modum laudis de qualibet æterna hypostasi, juxta unam vero partem hoc describitur, id est scriptum hoc esse de una dumtaxat persona ; vim faciunt, id est, violentiam inferunt Scripturæ eam extorte interpretando. Quomodo audient hoc, quum dicit in Apocalypsi ipse Joannes : Qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens? et, Tu vero idem ipse es? quod habetur in psalmo centesimo primo, nec exponitur præcise de una persona, scilicet Patre ; et, Spiritus veritatis est qui a Patre procedit? quod apud Joannem dicitur de Spiritu Sancto, cui ibidem adscribitur.
Et si non totam esse aiunt divinam vitam, id est, si isti erronei non concedunt totam Trinitatem esse vitam, sed vitam dici solum de una persona, quomodo verum erit quod dixit divinum Verbum, id est, qualiter est « Verbum verum » Domini, ex Patre æternaliter natum, ille qui dixit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult, vivificat? Et, quia Spiritus est vivificans? Quomodo vero et dominationem habeat omnium Divinitas tota, id est, qualiter unicuique personæ conveniat omnium Dominum esse, de quidem Deum gignente Divinitate, aut genita, nil dicendum est, ut æstimo, id est, non oportet hoc loco probare quod Patri et Filio conveniat omnibus dominari, quum hoc in Scripturis sæpissime affirmetur.4 Hinc subditur: quoties in Theologia in Patre et Filio divulgatur Dominus? id est, « quoties » (utputa valde sæpe) « Dominus divulgatur », id est, palam insinuatur et prædicatur, « in Theologia », id est in Scriptura divina, « in Patre et Filio », id est de Patre æterno et Unigenito ejus?5 ut in Psalmo: Dixit Dominus Domino meo. Sed et Spiritus Dominus est, quum dicat Apostolus:6 Ubi Spiritus Domini, ibi libertas.
Et pulchrum autem et sapiens in tota Divinitate laudatur: id est, de qualibet divina persona enuntiatur pulchritudo et sapientia, seu « pulchrum et sapiens », quamvis Filio magis approprietur, quia secundum Hilarium, species est in imagine, id est pulchritudo in Filio:7 qui teste Apostolo, est virtus et sapientia Dei Patris. Et lumen, et deificum, et causale conveniunt Deo hoc modo. Et omnia quæcumque totius Divinitatis sunt, id est, quæ Deo absolute conveniunt, in omnem reducunt Eloquia divinam hymnodiam, id est, Scripturæ convertunt in communem divinarum personarum laudem et attributionem: complexam quidem, id est conjunctam, ut quum dicunt, Omnia ex ipso: quod verum est de Deo essentialiter sumpto, et de unaquaque persona divina;8 divisam vero, ut quum quidam ait, scilicet Apostolus, Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et omnia in ipso constituta sunt.9 Alia littera habet: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt.10 Et hoc planius est, atque ad Romanos scriptum est.11 Porro quod hic dicitur, in epistolis pluribus Pauli inducitur, puta ad Ephesios, ad Colossenses, etc.12 Sunt autem omnia ex Deo, sicut ex causa efficiente, et per ipsum, sicut per causam exemplarem, et in ipso, tanquam in causa finali: quorum primum appropriatur Patri, secundum Filio, tertium Spiritui Sancto; nihilo minus de qualibet persona possunt hæc tria exponi. Et, Emitte Spiritum tuum, et creabuntur.13 In quo psalmi versiculo notatur distinctio personarum.
Et ut breviter dicam, quod ipsum divinum ait Verbum, id est, quod Unigenitus ait in Evangelio secundum Joannem:14 Ego et Pater unum sumus; et, Omnia quæcumque Pater habet, mea sunt;15 et, Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt.16 In quibus omnibus designatur distinctio personarum, et nihilo minus earumdem indivisio, unitas et identitas in absolutis et essentialibus, præsertim quantum ad Patrem et Filium. Idem vero de Spiritu Sancto subjungitur et probatur.
Et iterum, quæcumque sunt Patris et ipsius, videlicet Filii, Spiritui Sancto communiter et unitim reponunt: id est, universa quæ Patri et Filio absolute conveniunt, et effectus eorum ad extra, Scripturæ « reponunt » ac tribuunt « Spiritui Sancto communiter », id est sicut Patri ac Filio, « et unitim », id est indivisim, quoniam superbenedictæ Trinitatis opera ad extra sunt indivisa, quum in tribus superfelicissimis personis sit una numero essentia et potestas. Propter quod Filius ait ad Patrem: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. Quod et quælibet divina persona dicere potest ad alias ambas, quia in qualibet earum est una numero plenitudo Divinitatis, quæ omnem imperfectionem excludit: ideo omnia attributa divina sunt eadem numero in superdignissimis tribus personis. Quæ autem relative ibi dicuntur ad extra, etiam eadem sunt, quum non sit relatio illa realis in Deo. Hinc sequitur: divinas operationes, honorem, fontem, et non deficientem causam, et distributionem optimarum donationum, id est, omnes istos divinos effectus et relationes ad extra docet Scriptura esse communes tribus personis superaltissimis: ideirco sunt unus fons, unus creator, una indeficiens omnium causa, omniumque « optimarum donationum » naturæ et gratiæ ac gloriæ distributor;17181920 idemque horum supremus (videlicet latriæ) cultus ipsis debetur.
Et nullum in divinis Eloquiis inconversibilibus notionibus tritorum, æstimo ad hoc contradicere, id est, neminem in Scripturis peritum æstimo contradicturum his verbis, quum sint manifeste consona Scripturis canonicis, ita quod his contradicere, esset hæreticum. Propter quod notiones, id est notitiæ istæ, sunt inconversibiles, id est incommutabiles, quia invariabilem continent veritatem, sicut ait Salvator: Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.21 Quia divina omnia toti Divinitati adsunt secundum divinam perfectam rationem.
His ergo a nobis breviter quidem in talibus et partim, in aliis vero sufficienter ex Eloquiis et ostensis et definitis, hoc est, prætactis jam « ostensis » et determinatis « breviter in talibus », id est in his qualibuscumque sermonibus, « et partim », id est pro parte, non totaliter, « in aliis » autem libris « sufficienter » et diffusius; qualemcumque replicare divinam nominationem universalem conabimur, id est, quasi ab exordio quodam tentabimus hic tractare de divinis nominibus intelligibilibus omnibus, seu amplius consuetis, seu universaliter, in tota ipsa Divinitate accipiendam, id est de nominibus absolute acceptis, quæ toti supersanctissimæ Trinitati et unicuique superbenedictæ personæ conveniunt.
Footnotes
-
*subsistentiam ↩
-
Luc. xviii, 18, 19. ↩
-
Matth.xix, 17. ↩
-
* Deitate ↩
-
Ps. cix, 1. ↩
-
II Cor. m, 17. ↩
-
I Cor. 1, 24. ↩
-
I Cor. xi, 12. ↩
-
Coloss. 1, 16, 17. ↩
-
Coloss. i, 16, 17. ↩
-
Rom. xi, 36. ↩
-
Ephes. 1, 23; IV, 6; ↩
-
Ps. cu, 30. ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
Joann. xvi, 15. ↩
-
Joann. xvii, 10. ↩
-
Ephes. i, 23; iv, 6; ↩
-
I Cor. i, 24. ↩
-
Ps. cii, 30. ↩
-
II Cor. iii, 17. ↩
-
Mare. 11. ↩
Chapter 14 of 143