Articulus 17
QUOD DISCRETIONES DIVINÆ ET UNITIONES NON POSSINT SUFFICIENTER NOBIS MANIFESTARI PER PROCESSIONES CREATURARUM.
SED harum quidem et unitatum et discretionum quascumque in Eloquiis divinis causas invenimus, in Theologicis characteribus, propria de unoquoque percipientes, quantum possibile exposuimus: id est, in libro de Divinis characteribus declaravimus « quantum » nobis « possibile » fuit, « causas », id est rationes, « unitatum », id est convenientiarum et communionum, ac etiam « discretionum », id est distinctionum harum in personis æternalibus ac divinis, « quascumque » unitates (seu potius uniones) et distinctiones « invenimus in divinis Eloquiis », id est in Scripturis, « percipientes propria de unoquoque », id est, considerantes de qualibet superelegantissima et supervenerandissima persona illa quæ ei sunt propria.
Ea quidem relegentes, id est, omnia illa iterum iterumque legentes, et vera ratione replicantes, id est, recta consideratione revolventes, et sacrum et revelatum intellectum, id est fidelem et inspiratam seu claram verborum illorum intelligentiam, in manifesta Eloquiorum spectacula adducentes, id est, in evidentem Scripturarum doctrinam contemplationemque fidei resolventes; his vero et mysticis et secundum divinam traditionem super intellectualem operationem retrusi, id est, nos repulsi a profundiori consideratione istorum, id est a « mysticis » et abditis fidei mysteriis exsistentibus « super operationem intellectualem », id est, excedentibus nostri intellectus capacitatem et cognitionem, « secundum traditionem divinam », id est juxta Scripturæ eruditionem.
Omnia enim divina et quæcumque nobis manifestantur, id est supernaturalia documenta ac fidei testimonia, quæ nobis describuntur in pagina sacra, vel illuminatione interna reserantur, solis participiis cognoscuntur, id est imperfecte tantum ac partim, seu participationibus modicis. Hæc autem qualia sunt? Quoniam secundum proprium principium et fundamentum, super intellectum sunt, et omnem essentiam et scientiam, ut superessentiale occultum, Deum, aut vitam, aut essentiam, aut lumen, aut rationem nominare, aut quid alterum. Id est: « Qualia sunt » ista? quasi dicat, Incomprehensibilia nobis: « quoniam secundum proprium prineipium et fundamentum », id est quia secundum fontalem et divinam originem qua una persona fluit ab alia, et prout relativa illa ac personalia fundamentum habent ac soliditatem æternam in divina essentia, transcendunt omnem mentem creatam, « et omnem essentiam et scientiam » creaturæ, tanquam unum « occultum superessentiale », quod posuit tenebras (id est sui ipsius incomprehensibilitatem et infinitam ac supersplendidissimam et inaccessibilem lucem) latibulum suum :1 ita ut illud « nominare Deum, aut vitam, aut essentiam, aut lumen, aut rationem, aut alterum quid ».
Nihil in his intelligimus quam in nos ex ipso productas virtutes deificas, etc., id est, ex illis consimilibusque nominibus non intelligimus Deum secundum quod in se ipso subsistit et est, nec divina prout in ipso Deo sunt, sed secundum processus et efficientias eorum in nobis, videlicet prout ex effectibus istis valemus superexcellentissimum et superincomparabilissimum Deum auctorem superinfinitumque fontem utcumque concipere, utputa prout superinfinita excellentia suæ essentiæ, potentiæ, suæ operationis, suæ fecunditatis, suæ emanationis et productionis ad intra, relucet in istis effectibus suis, in quibus relucet infinite minus gloriose ac splendide, quam in ipso auctore æterno, aut fonte immenso, in quo nihil univoce est cum creaturis.
Verum verba hæc textus et sequentia verba, non sunt sic intelligenda quasi per talia nomina intelligamus creatas essentias, et non potius ipsummet Creatorem modo prætacto : imo de nulla pura creatura aut creata essentia posset hæc littera seu divina Scriptura verificari, ut intelligentibus constat, quamvis verba Theologi tam hic quam alibi sæpius sonent ac si per nomina ista non Deus significaretur aut intelligeretur, sed effectus ipsius. Quod juxta nunc tacta intelligendum est ita, quod non ipse Deus secundum quod in se ipso est, sed prout in suis effectibus repræsentatur, refulget ac conspici potest, per nomina ista significatur, intelligitur atque exprimitur. — Et si objiciatur quod nomen Dei tetragrammaton designet divinam essentiam pure et nude, prout in se ipsa est ac subsistit : dicendum quod ex creaturis cognoscimus quod Deus in se pure et nude subsistit, infinite purius et absolutius ac eminentius quam capere valeamus, et hoc insinuamus per nomen hoc tetragrammaton ; non tamen in vita hac valemus eum ita in se ipso cognoscere. Et scimus quia sic est, non autem quid et quomodo ita sit. Denique de hoc confido diffusius loqui et scribere, in quantum datum fuerit, super librum de Mystica theologia, ubi materia hæc amplius locum habet : quæ tamen difficilis est ad resolvendum, præsertim propter auctoritates quæ prima facie videntur contrariæ.
Itaque ait : Nihil in his intelligimus quam in nos ex ipso productas virtutes deificas, id est nisi ipsum secundum quod in virtutibus istis productis, deificis et divinis, repræsentatur, relucet atque cognosci potest. Juxta quem sensum subjungitur : aut substantificas, id est formas seu vires sive essentias quibus formaliter subsistimus, sumus, firmamur, stabilimur ac agimus, aut vitæ genitrices, id est, quæ virtutes gignunt in nobis vitam naturæ aut gratiæ, secundum quod anima dicitur principium formale intrinsecum esse ac vitæ, aut sapientiæ donatrices, id est habitus sapientiales, ex quibus formaliter fluunt ac producuntur actus sapientiæ, contemplatio, formata notitia, sapor veritatis, ordinatio et tranquillitas mentis. Quæ enim desursum est sapientia, primum quidem pudica est, quoniam erubescit se coram Deo indigne habere ;2 deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.
Ipsum vero juxta, omnium intellectualium operationum per fructum desideramus : id est, Deum summe ac finaliter quærimus, intendimus et optamus, « per fructum», gustum, profectum omnium actionum nostrarum interiorum: «ipsum», inquam, qui «juxta» est, quia non longe est ab unoquoque nostrum, secundum Apostolum.34 De quo loquitur Isaias: Invocate eum dum prope est. Nullam videntes deificationem, aut vitam, aut essentiam, quæ diligenter sit simul remotæ juxta omnem supereminentiam causæ: id est, «nullam videntes deificationem», id est assimilationem cum Deo, seu imitationem divinæ perfectionis, «aut vitam, aut essentiam» creatam, «quæ diligenter» considerata «simul sit», id est propinqua per conformationem (unde alia translatio habet, Similis sit; aliaque, Comparabilis sit), «causæ» primæ ab omnibus «remotæ», id est superexaltatæ ac transcendenti, «juxta omnem supereminentiam», id est per omnifariam ac infinitam excellentiam et supereminentiam qua eminet universis.
Footnotes
Chapter 20 of 143