Skip to the text

Articulus 15

DE DISCRETIONE ET UNIONE DIVINA IN CREATURARUM PROCESSIONE BENEFICA.

Si autem et divina discretio est, id est, quum vere in divinis sit « discretio » seu distinctio personarum, optima processio unitatis divinæ superunitæ, id est, convenientissima est emanatio « unitatis », id est Dei unius supersimplicissimi in essentia et unitissimi in personis, quæ sic ab invicem distinguuntur, quod substantialiter unum sunt, nec una persona ab aliis separari potest duratione, operatione ad extra, aut subsistentia absoluta : unitatis, inquam, divinæ semetipsam bonitatem et plurificantis et multiplicantis, id est, ad sui imitationem et participationem plura creantis et producentis, sicque « semet bonitatem », id est se ipsam quæ est bonitas, plurificat : non quod plures fiant aut sint bonitates aut unitates divinæ et increatæ; sed quod una sit per essentiam, plures per participationem.

Unitæ quidem sunt secundum divinam discretionem immensurabiles traditiones, id est, distributiones donorum Dei nobis « immensurabiles », id est imperscrutabiles et indefinibiles, quarum nec multitudinem et magnitudinem earum plene comprehendere possumus, « sunt unitæ », id est ad unitatem quamdam ordinemque redactæ, et simplificatæ per reductionem earum ad unum : et hoc, « secundum divinam discretionem », id est distinctionem personarum. Nam quædam distributiones et operationes appropriantur Patri, quædam Filio, quædam Spiritui Sancto, quemadmodum asserit Leo Papa : Ut denotaretur distinctio in personis, divisit sibi opus nostræ reparationis misericordia Trinitatis, ut Pater propitiaretur, Filius propitiaret, Spiritus Sanctus igniret. Sic itaque, quamvis opera supersapientissimæ Trinitatis ad extra sint indivisa, attamen per quamdam appropriationem quædam quibusdam specialiter deputantur, et ita per ea perpenditur etiam quædam distinctio in personis. Sed quantum ad realitatem potentiæ producentis et ipsorum effectuum, reducuntur ad unum principium, et uniuntur ac unificantur in illo.

Sic demum unitæ sunt : essentialitates vitales, id est viventes essentiæ, quarum ordo et gradus est multiplex, tam quoad vitam naturæ, quam quoad vitam gratiæ et gloriæ, sapientificationes, id est illuminationes, facientes eos qui se recipiunt, sapientes, aliæque donationes omnium causæ bonitatis, id est cetera dona et beneficia naturalia atque gratuita Dei, qui est causa « bonitatis omnium » : etenim nihil est naturaliter aut totaliter malum. Juxta quas ex participiis et participantibus laudantur imparticipate participata : id est, perfectiones Dei increatæ et imparticipatæ, id est aliunde nihil sortitæ, participatæ tamen a creaturis, quæ ab illis bonitatem sortitæ sunt, hæ ergo perfectiones Dei et attributa divinæ naturæ, « laudantur ex participiis », id est particularibus suis effectibus et participationibus, « et » ex suppositis ac subjectis « participantibus » dona Dei, præsertim quum causa laudatur ex suis effectibus, quanto magis causa illa prima, fontalis, exemplaris, universalis et superexcellens, ex fonte propriæ sapientiæ ac infinitate propriæ omnipotentiæ universa producens? De quo loquitur Isaias :1 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum? Unde et Proclus disseruit : Omnes participatæ essentiæ ad imparticipatas eriguntur et reducuntur.

Et hoc etiam commune et unitum et unum est toti Deitati, id est, perfectæ et summæ Divinitati et unicuique divinæ personæ « est » istud « commune » et vere attributum « et unum » inter cetera quæ ei conveniunt, omnem ipsam totam ab unoquoque participantium participari, id est, ejus bonitatem et esse ac conservationem et providentiam aliquo modo sortiri et suscipi ab omni ente creato. Deitas quippe in se una ac simplicissima est, et dona ejus ad extra sunt indivisa: ideo qui eam participat, participat eam totam; et qui unam participat personam, participat quamlibet juxta hunc modum. Et a nullo iterum nulla parte, id est, Deitas nequaquam participat quidquam ab aliquo, quum sit in se ipsa perfectissima, immutabilis, infinite ditissima, nulliusque egens.2

Sicut rota in medio circuli. Hic declarat per similia quædam ea quæ dixit. « Sicut rota in medio circuli », id est quemadmodum centrum seu punctus in medio circularis figuræ, ab omnibus in circulo circumpositis rectis lineis, supple, participatur, a « lineis » universis quæ ex centro protrahuntur ad circumferentiam circuli recto ductu. Quæ productio seu causatio est imaginaria: nam et indivisibile non movetur, et lineæ illæ sunt invicem circumpositæ infra concavum circuli.

Sequitur aliud simile. Et sicut signo efformata multa participant principalis exempli signo, id est, « multa » formata ex « signo », id est impressione sigilli, vel ad similitudinem alterius exemplaris, « participant signo exempli principalis », id est, in ipso communicant exemplari juxta quod fiunt, formantur aut figurantur, et in unoquoque efformatorum toto et eodem exsistente, id est, exemplari illo uno « et eodem exsistente » in quolibet « efformatorum », id est eorum quæ ex ipso formata sunt, in quibus omnibus et singulis est non essentialiter, sed participative et per suum effectum, sicut forma sigilli est in sigillatis, et in nullo secundum nullam partem, id est, exemplar illud non est in aliquo formatorum ex ipso secundum aliquam partem suæ formæ dumtaxat, sed tota sua forma impressa est unicuique efformatorum illorum, ut patet de forma sigilli ad sigillata.

Superponitur autem his causalissimæ Deitatis imparticipatio, id est, incommunicatio essentialis respectu creaturarum, quibus Deitas nequaquam essentialiter communicabilis aut participabilis est, sed exemplariter, « superponitur », id est, altior est, « his » exemplis, nec per ista potest plenarie, imo nec proprie, designari, quo nec attactus ejus sit, id est, quia nec aliquid eam veraciter tangit, quamvis ipsa sua incircumscriptibili simplicitate omnia penetret. Neque enim indivisibile proprie tangit aut tangitur, secundum probationes Philosophi. Punctus tamen imaginarie tangit et tangitur. Neque alia quædam ad participata commixta societas, id est, Deitas causalissima et maxime causativa, nullam habet societatem commixtionalem cum rebus creatis et participatis, quibus nullatenus commiscetur. Habet tamen cum intellectualibus creaturis, amantibus et colentibus eam, societatem et communionem spiritualem et amicitialem, ut sæpius patuit. Per quæ verba fidelissimus Theologus aufert hæreticis occasionem erroris, ne impie mentiantur dicendo quod Deitas sit omnium esse formale, aut anima mundi, seu omne quod est.

Et quidem dixerit quis, id est, si certe quis instet contra prædicta, dicens: Non est signum in totis efformatis totum, id est, forma seu exemplar « non est totum in » his quæ ex ipso formata sunt, et ipsum non est illa, ac per hoc non signum causa, id est, ex « hoc » sequitur quod « signum non » est « causa » rei formatæ ex eo. Omnem enim se ipsam illa et eamdem et unicuique indit, id est, causa hujusmodi exemplaris « indit », ingerit, imprimit « se ipsam omnem », id est totam, « et eamdem, et unicuique » suorum effectuum, quantum est ex parte ipsius, ita quod differentia receptionis, est ex diversa dispositione recipientium. Unde subjungitur: Ipsam quoque differentiam participantium dissimilitudo facit decolorata, hoc est, « dissimilitudo », id est diversa dispositio, « participantium decolorata », id est inepta et distorta ad formam exemplaris suscipiendam, « facit differentiam ipsam » in formis impressis, uno et toto et eodem principali exemplo, id est, exemplari imprimente formam suam exsistente et manente eodem. Quod consequenter declarat.

Et si quidem mollia et formabilia, aut etiam plana et configurata, et neque contra exemplata et dura, neque diffusa et instabilia: id est, « si » subjecta recipientium formam singuli aut alterius exemplaris fuerint « mollia » mediocriter, ut cera aliqualiter calefacta, non sicut aqua, « et formabilia », id est bene receptiva formæ imprimendæ, « aut plana, neque contra exemplata », id est non habentia in se formam contrariam formæ imprimendæ, « et dura », duritia impediente formæ impressionem, « neque diffusa », id est nimis extensa, « et instabilia », id est non mansiva in eadem dispositione; puram habebunt et claram et consequentem formam, id est, similitudo exemplaris quæ eis imprimetur, erit apta et lucida. Si vero quid dictæ opportunitatis defecerit, id est, si aliquid prætactæ aptitudinis ad formam suscipiendam desit subjectis, hoc causa erit imparticipationis et obscuritatis, id est, illa ineptitudo subjecti erit causa quod subjectum formam non participabit, vel non tam clare, et aliorum quæcumque importunitati participationis fiunt, id est « aliorum » impedimentorum sive defectuum quæ « fiunt » aut sunt adminiculantia vel cooperativa « importunitati », id est ineptitudini et defectuositati, « participationis ».

Verum his objici potest, quod causa diversitatis et ordinis rerum, non est ex parte creaturarum, sed Dei, qui in sapientia sua instituit ordinem rerum, estque causa non solum formæ, sed et subjecti atque materiæ, et omnium quæ positive in creaturis consistunt. Et respondendum, quod duplex est operatio seu influentia Dei in creaturis: una primordialis et prima, qua res ipsas instituit et produxit ac condidit, sicque verum est quod tangit objectio; alia, qua operatur in rebus jam conditis, ipsas regendo, administrando, conservando, perficiendo: sicque verum est quod habetur in textu, quoniam influit rebus juxta capacitates et dispositiones earum, rationalibus quoque creaturis secundum præparationem earum, quamvis interdum ex libertate omnipotentiæ suæ agat in eis contra præparationem et intentionem ac conatum ipsarum. Nunquam tamen aptantibus se et quod in ipsis est facientibus denegat gratiam suam. Ex quibus innotescit quomodo verum sit quod in libro de Causis fertur: Causa prima exsistit in rebus omnibus secundum unam dispositionem, sed res omnes non exsistunt in causa prima secundum unam dispositionem. Quod ibi consequenter in commentario subtiliter declaratur. Atque in idem redit quod in Elementatione theologica Proclus juxta suum loquendi modum disseruit: Omnibus dii adsunt eodem modo, sed non omnia adsunt diis modo eodem. Porro secundum aliam considerationem posset dici modo exposito, videlicet quod omnia sunt in Deo eodem modo, utputa potentialiter, et exemplariter seu idealiter tantum; sed Deus non est eodem modo in rebus, quoniam in diversis diversa producit ac diversimode operatur: quod nihilo minus ex sua sapientia ac providentia primæve fontaliterque procedit.

Footnotes

  1. Ia. XI, 14. ↩

  2. Ps. xv, 2. ↩

Chapter 18 of 143