Articulus 12
QUOD SACRA SCRIPTURA QUÆDAM TRADAT COMMUNITER DE TRIBUS PERSONIS, QUÆDAM DISTINCTIM.
Si autem quis dixerit confusionem nos in hoc contra divinam discretionem introducere, quia ex tali convenientia personarum in absolutis, posset videri quod non essent suppositaliter ab invicem distinctæ: quod esset inducere confusionem personarum contrariam divinæ discretioni, id est distinctioni personali in divinis;1 talem rationem neque ipsi nos existimamus suadere sufficientem, id est, non putamus talem objectionem sufficientem ad probandum propositum.
Quomodo est verax? id est, qualiter vere fidelis est qui tam imperite contra ea quæ fidei sunt, objicit? Siquidem enim est quis omnino Eloquiis subsistens, id est, Scripturis innitens, et ex illis stans ac pendens, longe ibi universaliter erit et a nostra philosophia, id est, multum dissentiet a vera intelligentia Scripturarum, prout nos accipimus et intelligimus eas. Et si non ex Eloquiorum sibi divina sapientia curat, id est, si non est sollicitus suæ salutis, ac veritatem addiscere « ex sapientia divina Eloquiorum », id est ex supernaturali doctrina Scripturarum, quomodo etiam a nobis curabit in theologicam scientiam suæ manuductionis? id est, qualiter curam habebit « suæ manuductionis » seu introductionis in verum intellectum theologicæ sapientiæ per nos?
Si autem in Eloquiorum veritatem respicit, id est, Scripturam veram recte considerat, hac et nos regula et lumine utentes, id est, hujusmodi considerationi nos etiam innitentes, ipsamque Scripturam pro « regula » nos dirigente ac luce docente habentes, ad apologiam, quantum potentes sumus, recte gradiemur, id est, ad disputationem hujus materiæ pro viribus procedemus, dicentes quomodo Theologia quædam quidem unitim tradit, id est, qualiter Scriptura docet aliqua de Deo « unitim », id est indistincte, quædam verò discrete, id est differenter : ita quod quædam spectant ad essentiæ unitatem, quædam ad personarum distinctionem, originem, emanationem, relationem ad intra.
Et neque unita separare, id est absoluta et communia seu indistincta, ab invicem dividere, attribuendo ea uni personæ, non alteri, justum est. Imo prorsus injustum hoc esset : justitia quippe unicuique tribuit quod debetur aut convenit ei. Neque discreta confundere, id est propria uni non attribuere alteri : quod esset « confundere », id est unum in alterum fundere, et distincta inordinate miscere, atque distinctionem ac ordinem violare. Sed sequentes eam juxta virtutem, id est, Scripturam toto posse « sequentes », divinos splendores respicientes, et in divinas manifestationes adspicientes, sicut quamdam regulam formosissimam veritatis, id est, splendidissima dogmata Scripturarum diligentissime intuentes, et salubres earum declarationes pensantes ac imitantes tanquam « regulam » et mensuram « veritatis » pulcherrimam, cui nil erroris aut falsitatis admixtum est, quemadmodum dictis philosophorum et poetarum : frequenter enim unus passus Scripturæ declaratur per alium ; et verba veteris Testamenti, per evangelicæ legis Scripturam elucidantur. Ubi posita custodire in semetipsis non multiplicata, et non minorata, et inconversibilia, festinemus : hoc est, ea quæ « posita » sunt in Scripturis, « festinemus » in se ipsis « custodire » et conservare « non multiplicata », id est sine additione, nil apponendo aut inferendo ad textum, « et non minorata », nil subtrahendo, « et inconversibilia », nihil mutando aut transponendo, prout de isto superius dictum est. Et Moyses in Deuteronomio jussit :2 Non addetis ad verbum quod loquor vobis, nec subtrahetis, etc.
In custodia Eloquiorum custoditi, id est cauti et circumspecti in conservatione Scripturæ ne corrumpatur. Quod utique sancti patres et veri Christiani ab exordio diligentissime impleverunt. Idcirco Sarraceni et Teucri stolidissime nobis imponunt quod textum Evangelii, addendo multa, corrupimus. Et ab ipsis in custodientem ea custodiendum potentes, id est, ex eloquiis Scripturarum validi ac « potentes in custodiendum custodientem ea », id est ad custodiendum, commendandum et justificandum illum qui ita fideliter custodit Scripturas et implet eas, juxta quod ait Salvator :3 Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.4
Consequenter Theologus tangit aliqua absoluta et communia seu essentialia in divinis.
Unita quidem totius Divinitatis sunt, id est communia cunctis divinis personis, ut in Theologicis characteribus, id est in libro de Divinis characteribus, per plura ex Eloquiis ostendimus, id est, per diversa testimonia Scripturarum probavimus. Quæ divina nomina sunt : superbonum, superdeum, superessentiale, supervivens, supersapiens, et quæcumque supereminentis sunt ablationis, id est, quæ Deo attribuuntur per omnium ablationem seu abnegationem ab eo, et tamen supereminentiam in Deo designant, ut ineffabilis, incomprehensibilis, incircumscriptibilis, et consimilia multa.
Cum quibus et causalia omnia, optimum, bonum, ὄν, viventium parens, sapiens, id est, cum illis nominibus supereminentis ablationis, computantur et ista « causalia », id est, quæ Deo per causam seu ratione causalitatis et productionis ad extra attribuuntur, ut « bonum », et « optimum », et principium causale « viventium », et quod sit omnium « parens » et pater per creationem. Verumtamen quomodo Deo conveniant ista per causam, et an solum per causam, infra tractabitur. Et quæcumque ex optimis suis denominationibus omni bonorum causa denominantur, id est, universa quæ nomina sortiuntur « ex denominationibus suis optimis », id est a præstantioribus proprietatibus, a quibus fieri solent denominationes et nomina ipsa imponi : et hoc, in « omni causa bonorum », quæ proprie dicuntur causam habere : mala namque potius habent causam defectivam quam effectivam, ut infra quarto patebit capitulo. Hoc est, quod quæcumque dicunt perfectionem simpliciter, hoc est absolute, sic quod absolute simpliciterque loquendo, melius est ea inesse et habere quam deesse, ut quæ nec materiam nec imperfectionem includunt : hæc conveniunt Deo simpliciter, cuilibetque personæ divinæ ; quod et Anselmus testatur.
Deinde ponuntur quædam nomina respectiva et propria in divinis.
Discreta autem sunt, Patris superessentiale nomen et res, et Filii, et Spiritus Sancti, id est, « nomen Patris superessentiale » et ipsa paternitas, nomina quoque personalia « Filii » ac « Spiritus Sancti » et relationes eorum, « sunt discreta », id est propria certis personis, nulla in his reciprocatione aut omnino communitate introducta, hoc est, secundum quod nomina ista in divinis sumuntur proprie, relative, sine determinatione seu adjectione per quas fiant communia : ut quum dicitur, Pater noster qui es in cœlis, potest hoc nomen, Pater, pro tota suscipi Trinitate, quæ est unus creator, et ratione creationis ac aliis causis unus omnium pater, juxta illud Isaiæ :5 Tu, Domine, pater noster, redemptor noster a sæculo nomen tuum. In Job quoque dicitur :6 Pater mi, ne desinas ab homine iniquitatis qui addit super peccata sua blasphemiam.
Est autem tantum ab his discretum ipsa secundum nos Jesu perfectissima et immutabilis subsistentia, et quæcumque secundum nos ipsa sunt humanitatis essentialia mysteria : id est, a prædictis excipitur quod de persona Unigeniti Dei creditur, quoniam ratione incarnationis quædam dicuntur de Filio tantum. Itaque ait : « Est autem tantum ab his discretum », id est, a prædictis solum excipitur, et quid discretum est, id est distinctum, « ipsa subsistentia », id est persona,
B « Jesu secundum nos », id est secundum assumptam nostram naturam, ratione cujus aliqua sibi sunt propria, quod non fuit ab æterno : quæ subsistentia Jesu secundum propriam suam naturam « perfectissima et immutabilis » consistit; « et quæcumque mysteria humanitatis essentialia », id est naturam utramque concernentia, quæ in Christo immediate conjuncta est in unitate personæ, et non mediate, secundum accidentalia, scilicet quoad inhabitationem per gratiam, ut dixerunt quidam hæretici. Vel ideo dicit « mysteria essentialia », quia in essentialibus humanitatis facta est incarnatio illa et unio humanitatis cum Verbo, quod simul in instanti assumpsit animam et carnem counitas : non quod conjunctio animæ Christi et corporis sui ad invicem, præcesserit tempore assumptionem utriusque a Verbo æterno; imo eodem instanti creata est anima Christi, ejusque caro formata et organizata, et ambæ simul immediate conjunctæ sunt ad constitutionem veræ humanitatis, atque humanitas illa a Verbo assumpta.
Footnotes
Chapter 15 of 143