Skip to the text

Articulus 18

SCIRE NON POSSUMUS QUID SIT PATERNITAS ET FILIATIO IN PROCESSIONIBUS DIVINARUM PERSONARUM.

ITERUM, quia quidem est fontalis deitas Pater, id est, quod «deitas fontalis est Pater», hoc est, quod Deus, qui deitatem a nullo accepit, est Pater in divinis; Filius autem et Spiritus, id est «Filius et Spiritus» Sanctus, genitricis Dei, si sic oportet dicere, id est, si decet et oportet sic loqui, quia locutio ista metaphorica est atque impropria, sunt frutices a Deo germinati, id est germina quædam orta ex Patre, non tamen eodem modo productionis, et veluti flores et superessentialia lumina, sumendo hæc nomina personaliter, prout etiam in Symbolo legitur, Lumen de lumine. Alioqui tota superinclytissima Trinitas est unum lumen a nullo productum, sicut et una essentia. Ex mirabilibus Eloquiis, utputa ex incomprehensibilibus Scripturis, accepimus. — Præterea, ut primo Sententiarum probat Magister, deitati ac divinæ essentiæ in abstracto significatis non conveniunt actus hi personales, generare, spirare, imo nec generari, neque spirari. Idcirco propositiones istæ, Deitas gignens, Deitas genita, sunt exponendæ, restringendæ et resolvendæ, non extendendæ: exponendæ

B (inquam) sunt per concreta, dicendo, Deitas gignens, id est, Pater seu Deus gignens.

Quomodo autem hæc sunt, id est modus emanationis illius ad intra, neque dicere neque intelligere possibile est. Non quod impossibile sit verba designantia hæc proferre: imo dicimus quod sit emanatio intellectualis, immutabilis, æternalis, ad intra. Sed nec «dicere» nec capere possumus quid sit illa, nec qualis in rei natura, quum productum substantialiter idem sit producenti.

Sed usque ad hoc omnis nostræ intellectualis actionis virtus, id est, vis nostræ intellectivæ considerationis «usque ad hoc» intelligendum extendit se, quia omnis divina paternitas et filiolitas, id est quod omnis paternitas spiritualis et intellectualis, et omnis filiatio talis, ex omnium remota paternitate principali et filiolitate principali derivata est, id est, a prima et increata illa paternitate et filiatione æterna tanquam ex causa exemplari fontalique effluxit. Imo secundum Apostolum, a Patre Domini nostri Jesu Christi omnis paternitas, non solum divina interior, sed absolute omnis paternitas, derivatur et nominatur.1 Donata est, dico, et nobis, inter quos sunt aliqui patres spirituales, divini et virtuosi prælati, doctores ac Dei vicarii, et supercelestibus virtutibus, id est angelis sanctis : non quod unus angelus produxerit et creaverit alium, sicut Avicenna et Algazel et auctor libri de Causis, de intelligentiis confixerunt; sed prout subjungitur.

Ex qua dii, et deorum filii, et deorum patres, deiformes fiunt, id est, « ex qua » paternitate etiam angeli gloriosi « dii » efficiuntur, et angeli superiores illuminantes, regentes et perficientes inferiores, fiunt « deiformes », id est Deo sublimiter similes, inferioribus præsidendo, influendo ac providendo, et dona divina eis desuper collata munificenter subjectis communicando. Hujusmodi namque causalitas, providentia, gubernatio, sunt proprietates divinæ. Et nominantur dii spiritualiter, id est propter spirituales assimilationes cum Deo, scilicet tali paternitate et filiolitate perfecta, id est paternitate et filiatione immateriali, pura et sancta : de qua Dominus dixit ad sanctum Job, Ubi eras quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?2 Juxta quem modum etiam in Timæo loquitur Plato : Intelligentes jussionem patris filii.

Hoc est, incorporaliter, immaterialiter, invisibiliter, participantes hi angeli sancti paternitatem et filiationem has immateriales divinas a supermundissimo Creatore, divino principali Spiritu super omnem intellectum immaterialem, tam angelicum quam humanum, et deificationem, id est participatam divinæ perfectionis imitationem, supercollocato. At vero, ut tertio de Anima comprobatur, intellectus est immaterialis, immixtus, inorganica vis, ac immortalis potentia, quum sit conversivus et reditivus super se ipsum, ut Proclus certissime probat. Et Patre et Filio omni paternitate et filiolitate divina, id est spirituali creata, supereminenter exaltatis.

Neque enim est diligens similitudo causativis et causalibus, id est, inter causas et causata non est similitudo perfecta admodum et exacta, præter causas et effectus essentialiter subordinatos æquivocos*.*

Sed quidem habent causativa causalium receptas imagines, id est, causæ præhabent in se exemplariter et potestative formas et perfectiones quas causata a causis suis recipiunt;3 ea vero causalia causativis removentur, id est, causata a perfectione causarum excluduntur, et supercollocantur causæ causatis, juxta proprii principii rationem, id est tanto plus quanto eminentiori genere causæ est causa, hoc est juxta naturam et rationem suæ causalitatis, quia de causa materiali non oportet istud in omnibus verificari. Hinc communiter dicitur, quod causa est perfectior suo effectu, et quod effectus est quædam participata suæ causæ similitudo, quod item agens est honorabilius passo. Proclus quoque : Omne (inquit) causatum manet in sua causa, et procedit ab ea, et convertitur ad ipsam tanquam indigens ea.

Et ut secundum nos utar exemplis, id est, ut ista declarem per exempla nobis consueta et nota, deliciæ et tristitiæ dicuntur effectivæ delectandi et contristandi, id est, causativæ sunt quod dicimur delectari et contristari : suntque causativæ delectationis et contristationis in genere causæ formalis informantis, non proprie in genere causæ efficientis ; alioqui idem esset effectiva causa sui ipsius. Ipsæ vero deliciæ et tristitiæ neque delectantur, neque contristantur. Et ignis calidus et urens, non dicitur uri et calefieri.

Et vivere si quis dicat per se ipsam vitam, et illuminari per se ipsum lumen, non recte dicit, secundum nostram rationem : hoc est, « si quis dicat ipsam » actualem « vitam » seu actionem vitalem « vivere, non » vere hoc « dicit » secundum nostram considerationem, proprie scilicet loquendo. Vivit quippe res vivens, cui inest vita ; vita autem non inest vitæ, de eadem vita præcise loquendo. Si autem vita dicatur anima seu forma vitalis, dici poterit vivere. Similiter lumen proprie non illuminatur, quamvis dicatur incendi. Nisi ubi juxta alterum hoc dicit modum, id est, nisi quis dicat hoc secundum alium modum loquendi, ipsaque nomina aliter capiendo, quia interdum sumitur lux seu lumen pro lucis subjecto, dicente Apostolo: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Unde fertur quod causis et causatis non semper eadem competunt, nec perfecte semper assimilantur. Quia abunde et essentialiter ante insunt hæc causativorum causalibus. Hoc alia translatio aptius exprimit, habens sic: Affluenter et substantive quæ causalium sunt, causis præindita sunt, id est, ea quæ sunt causatorum, insunt plenius ac stabilius causis. Nil etenim potest alteri dare sive influere quod non habet.

Footnotes

  1. Ephes. m, 14, 15. ↩

  2. Jub. xiv. xvi. ↩

  3. *univocos ↩

Chapter 21 of 143