Articulus 19
DE INCOMPREHENSIBILI ET SUPERADMIRABILI INCARNATIONE CHRISTI.
SED et hoc totius theologiæ manifestissimum, id est, hoc quod inter theologica dicta in Scripturis contenta valde est manifestum, scilicet secundum nos Jesu divina formatio, id est supernaturalis formatio corporis Christi, seu divina incarnatio ejus, et arcana est rationi omni, id est omni rationi naturali abscondita, ita quod non comprehenditur plene, et incognita intellectui omni, id est non plenarie nota nec comprehensa, et ipsi præstanti honorabilissimorum angelorum, id est supremo spirituum supernorum: qualiter scilicet Verbum æternum invariabile et immensum, et natura creata imbecillis corporea, in unam personam convenerint; et natura humana suppositata sit in esse increato hypostatico, et tamen habuerit propriæ speciei actiones et passiones. Multa demum incomprehensibilia includuntur in incarnatione Verbi æterni.
Et quidem viriliter eum substantificatum fuisse, mystice accepimus, id est, divina et apostolica prædicatione didicimus Verbum æternum fuisse et esse humanatum in virili sexu. Ignoramus vero, id est, perfecte non scimus nec capimus, quomodo ex virginalibus sanguinibus, id est ex purissimis sanguinibus electissimæ et incomparabilis Virginis, altera ultra naturam lege formatus est, id est, lege supernaturali et singularissimo modo factus sit homo, non secundum cursum ordinemque naturæ, non concurrente commixtione virili; et quomodo siccis pedibus corporalem molem habentibus et materiæ gravitatem, superambulavit humidam et instabilem essentiam, utputa fluidam aquam. Verumtamen constat eum hoc fecisse virtute divina, et secundum quosdam assumpsit pro tunc dotem agilitatis, aut quid simile illi. Corpus quoque Christi fuit perfecte voluntati atque imperio animæ suæ subjectum, potuitque actum gravitatis a naturali gravitate corporis sui suspendere pro tunc, et item humorem aquæ ab humectatione pedum Christi retrahere, quemadmodum quosdam servavit illæsos in igne. Et quid tam mirandum de Christo, quum et felicissimam Mariam Ægyptiacam, S. Maurum, multosque alios Sanctos legamus super aquas transisse? Denique isto multa mirabiliora fecit Christus in Cœna et passione. Verumtamen in Evangelio non habetur expresse, quod Jesus ambulavit super aquas siccis pedibus, sed quod ambulavit super mare.12 Attamen quia Theologus hic dicit hoc, credendum est. Fuitque hoc etiam speciale miraculum.
Et alia quæcumque supernaturalis sunt Jesu physiologiæ, id est, cetera opera Christi miraculosa et supernaturalia ejus mysteria naturasque rerum nequimus intelligere plene aut enarrare. Denique Jesus secundum quod Deus, est penitus supernaturalis, tanquam institutor et auctor naturæ. Sed secundum assumptam naturam, ut Verbo unitam, est etiam supernaturalis: quia omnia in ipso super naturam fuerunt, tam corporis sui instantanea formatio ex sanguinibus virginalibus, quam et unio suæ humanitatis cum Verbo.
Hæc autem a nobis in aliis sufficienter dicta sunt, id est in aliis libris, et a glorioso duce secundum theologica sua obscura commenta, id est a B. Hierotheo magistro et duce meo, in theologicis suis libris difficilibus et profundis, laudantur valde supernaturaliter, id est, per modum laudis divinæ exprimuntur mirabiliter valde.
Quæ quidem ille sive a sacris theologis accepit, id est, aut B. Hierotheus hæc didicit a sanctis Apostolis seu apostolicis viris; sive ex disciplinata Eloquiorum inventione consideravit, id est propria inquisitione et ex consideratione ex Scripturis timorata, circumspecta et sobria, ita quod non præsumpsit Scripturas proprio sensu discutere, sed fundatus in fide, cum invocatione Spiritus Sancti perstuduit, a fundamento ac regulis fidei nequaquam recedens, ex multa circa hæc et exercitatione et peritia, id est ex assidua occupatione circa intelligentiam Scripturarum « et peritia circa » easdem, quia studendo profecit in eis quotidie; sive etiam ex quadam eruditus sit diviniori inspiratione, id est ex supernaturali illuminatione Spiritus Sancti, juxta illud ad Timotheum: Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum. In libro Job quoque dicitur: Spiritus est in homine, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.3 Hinc in prima sua Canonica sanctus testatur Joannes: Unctio ejus docet vos de omnibus.4 Et Jacobus ait: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter; postulet autem in fide nihil hæsitans.5
Non solum discens, id est, non solum informationem nudam et informem accipiens, sed et affectus divina, id est circa divina accensus, et eadem dulciter gustans, et ita in hac inspiratione et informatione magis se habens passive quam active. Unde alia habet translatio: Patiendo divina assecutus est. Et ex ipsa ad hæc coaffectione, id est ex superioris affectivæ inflammatione ac alteratione salubri circa divina, si sic oportet dicere, id est, quia expedit ita loqui ad ædificationem legentium et audientium ista, ad indocibilem eorum et mysticam perfectus unitatem et fidem: id est, ipse illuminatissimus Hierotheus ex hujuscemodi affectione et felici alteratione circa divina, « perfectus », id est consummatus effectus, « ad unitatem », id est unionem amorosam flammigeram, « et fidem », id est credulitatem plenissimam, quæ est cum rationibus credendorum et sapientiali intelligentia mentis purificatæ, « eorum », id est divinorum, « indocibilem », quoniam per humanam instructionem nequit perfecte addisci, et quia de incomprehensibilibus veritatibus tractat, « et mysticam », id est valde secretam, ita quod fidei huic conjungitur contemplatio mystica, quæ est secretissima mentis cum Deo locutio, ac serenissima quædam inspectio incomprehensibilis Deitatis et eorum quæ fidei sunt, atque connexionis et consonantiæ ac rationabilitatis eorum: quæ clare apparet, dum universa quæ fidei sunt et cunctæ rationes credendi comportantur et attenduntur. Denique ex hac contemplatione mens pura ac fervida pertingit ad raptum, et absorbetur in Deum, et in divitias ejus demergitur; sicque in lucis abyssum introtracta, ineffabiliter Creatori conjungitur, ac ea quæ fidei sunt, lucidissime ac supercertissime contemplatur, et vere, sicut hic tangit Theologus, docetur et discit divina « ex coaffectione » et suavissima passione ad ea, beneque judicat de Deo et divinis, non tantum recto dictamine rationis et intelligentia limpida veritatis, sed item per conformitatem et connaturalitatem affectus ad ea :67 quod est actus doni sapientiæ, etiam secundum gradum ejus perfectum in via.
Et ut multa et beata spectacula potentis illius intelligentiæ in minimis addamus : hoc est, « ut » verbi gratia « addamus » jam præhabitis « in minimis », id est paucissimis verbis, « spectacula », id est contemplabilia objecta, divina ac splendidissima verba, « intelligentiæ illius potentis », id est magnifici ingenii Hierothei, quæ ipse contemplatus est et descripsit; hæc quæ sequuntur de Jesu ait in collectis ab eo, id est a se, theologicis obscuris commentis, id est in theologicalibus libris quos compilavit, qui ob suam difficultatem obscuri sunt. — Insuper circa jam tacta videtur quod Hierotheus habuit scientiam divinorum omnibus modis prætactis, vel quædam uno modo, alia alio, seu aliqua potius uno modo quam alio.
Footnotes
Chapter 22 of 143