Articulus 20
SANCTISSIMI HIEROTHEI VERBORUM DE LAUDE JESU CHRISTI EX THEOLOGICIS EJUS COMMENTARIIS, ELUCIDATIO.
PONUNTUR hic verba B. Hierothei. Intitulatur autem capitulum istud : Sanctissimi Hierothei ex theologicis commentariis*.1*
Omnium causa et repletiva Jesu deitas, id est, « causa » universorum, « et » (pro id est) « deitas Jesu », cui cum Patre et Spiritu Sancto est una deitas. Specialiter autem exprimit Jesum, ut in primitiva Ecclesia nomen Jesu in ampliori habetur honore. Propter quod etiam Apostoli ad tempus baptizabant in nomine Christi. Cujus deitas est « omnium repletiva », utputa infinita et rerum essentiis illabens, infra terminos dimensionum, imo et infra terminos essentiarum consistens, atque proximior rebus quam ipsæmet sibi, aut substantiales partes earum. Idcirco per Jeremiam disseruit :2 Nonne cœlum et terram ego impleo? Ad quod insinuandum, per Isaiam dicitur :3 Quis mensus est pugillo aquas, et cœlos palmo ponderavit? etc.
Partes universitati consonas salvans, id est, totum mundum ex partibus et speciebus comproportionatis et mutuo sibi convenientibus atque coordinatis, constituens et conservans, ita quod ordo est intimus rebus, et coordinatio entium quasi harmonia quædam censetur. Unde ad Hebræos scriptum est : Verbo Dei credimus aptata esse sæcula, ut ex invisibilibus visibilia fierent.4 Et in libro Sapientiæ dicitur Deo : Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.5
Et neque pars neque totum est. Certum quod Deitas non sit pars universi, sed cunctis excellentior infinite, nullo genere rerum, nullo ordine entium comprehensiva, sed separatissimum, supersimplicissimum et incircumscriptibile esse. Pars quoque habet rationem imperfecti; Deus vero est ens absolute perfectum. Nihilo minus per similitudinem quamdam pars appellatur, in quantum est bonum illud supremum quod et ex omnibus et præ omnibus eligunt sibi electi, et quod illis deputavit se ipsum, sicut per Moysen ait de Levitis frequenter :67 Ego hereditas et pars eorum; et Psalmista :8 Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei. Unde in Threnis perhibetur : Pars mea Dominus, dixit anima mea ;9 propterea exspectabo eum. Hinc nec ipse est totum : quia totum dependet ex partibus et indiget illis ; porro Deus seu Deitas ex nullo dependet, nulliusque indiget. Insuper ipse est prima et simplicissima unitas. Hinc in Elementatione theologica loquitur Proclus : Omne unitum, alterum est a per se et uno. Et auctor libri de Causis : Causa prima est super omne nomen quo nominatur : quoniam non pertinet ei diminutio, nec complementum tantum, quoniam ipsa est super omne complementum.
Et totum et pars, id est, secundum aliam considerationem Deitas dicitur « totum et pars » : totum, quoniam omnia continet, et quia perfecta. Totum namque et perfectum uno modo coincidunt. Pars vero vocatur modo præfato, et quia inchoat et substantiat rem. Sed modus loquendi ineptus videtur. Et omnem et partem et totum in semetipsa coambiens et supereminens et excellens. Omnia quippe includit in se, et causaliter omnia est ; essentialiter vero nihil est rerum, imo sine comparatione supereminet universis.
Perfecta quidem est in imperfectis, perfecte et sufficienter, quantum in ipsa est, providens ac influens illis, ut perfectio principalis, id est tanquam prima et summa perfectio a nullo participata, in qua realiter idem sunt perfectum et perfectio, quum sit ens substantialiter omniformiterque perfectum. Imperfecta vero in perfectis, tanquam superperfecta et anteperfecta, id est infinite perfectior etiam ab æterno, quam concipi queat aut exprimi.
Forma formificans, id est, forma non informans, sed omnia formans, exemplariter causans, sapientissime agens. Idcirco nuncupatur « forma formificans », id est formas efficiens, quemadmodum ait Plato : Operi formam dat opifex suus ; atque Boetius :10
.... Tu cuncta superno Ducis ab exemplo.
In informibus, quæ nondum ad formam completam redacta sunt; tanquam forma principalis, illa ad formam eis debitam deducendo per se aut per causas secundas.
Informis in ipsis formis. Quum enim sit in se ipsa omnino perfecta et simplex, nullo modo competit ei in se ipsa formari, perfici aut decorari ab aliquo : ideo dici potest forma « informis », id est non formata : non tamen quasi ab ullo formabilis. Tanquam superformis essentia omnis essentiæ, id est velut « essentia » super omnem formam speciemque decora, et causa « omnis essentiæ » citra se, incontaminatas supergrediens, id est, mentes puras et sanctas in immensum transcendens in omni puritate et sanctitate, et superessentialiter omni essentia remota, ac super omne genus et ordinem illimitate ab « omni » creata « essentia » separatus*, et per excessum perfectionis incomparabiliter distans.11*
Tota principia et ordines destinans, id est, in præordinatione sapientiæ suæ universa rerum « principia » causalia, substantia, integralia, intrinseca, instituens, determinans et præfigens, quando et quibus et qualiter et ubi sint tribuenda; et omni principio et ordini supercollocata, id est omnibus illis sublimior interminate. Et mensura est eorum quæ sunt, id est metrum et regula universorum sequentium, quomodo in omni genere primum dicitur mensura secundorum, quoniam per accessum et recessum ad ipsum et ab ipso, attenditur et cognoscitur ipsorum perfectio et imperfectio. Sic et mensura sæculorum; et super sæcula, et ante sæcula : nam ejus æternitas causat, determinat, finit, certificat sæcula cuncta.
Plena in indigentibus : quia ex indigentia, paupertate, angustia, coarctatione creaturarum, ejus plenitudo, opulentia, immensitas et libertas nullum penitus sustinet detrimentum; superplena in multitudinibus, quæ ejus plenitudinem exhaurire nullatenus queunt : imo quo plura sunt, eo plenitudinem opulentiæ suæ in ipsis evidentius manifestat, gloriosiusque declarat quum vult; comparatione quoque illorum clarius emicat, et evidentius innotescit. Arcana, ineffabilis; super animum, super vitam, super essentiam. Ista jam sæpe exposita sunt, et prolixitas est vitanda, fastidiumque ex nimia eorum reiteratione, quamvis hi sancti et fervidissimi patres Hierotheus ac Dionysius, ex superabundanti affectu et admiratione sint taliter locuti.
Supernaturaliter habet et supernaturale. Quid hoc mirum, quod universitatis creator et omnium institutor naturarum, supernaturaliter habet supernaturale? Et enim quidquid in se est et habet, est quid increatum et infinitum, incomparabiliter majus ac dignius omni ente creato. Et hoc « habet supernaturaliter », id est super omnem modum ordinemque naturæ creatæ, quia independenter, æternaliter, infinite, simplicissime, sic quod in ipso penitus idem sunt : habens, et id quod habet, ac ipsa habitio; agens, vis agendi, et actio : quod in nulla ita est creatura.
Sic quoque intelligendum quod sequitur : superessentialiter superessentiale. Deitas quippe et omne attributum ipsius, est quid « superessentiale », et omne hoc « superessentialiter » est in Deo, et superessentialiter habetur et possidetur ab eo, estque ipsemet illa possessio. Juxta quem modum, teste Boetio, æternitas est interminabilis vitæ tota simul perfecta possessio.
Unde quoniam quidem et usque naturam pro humanitate venit, id est, pro salvatione generis humani descendit per incarnationis mysterium usque ad naturæ humanæ assumptionem, et vere essentiata est, id est humanitati unita, et vir superdeus creatus est, id est, verus Deus, qui est « superdeus », id est incomprehensibiliter excellentius Deus quam intelligere possumus, « creatus est vir », id est, naturam humanam assumpsit in sexu virili. Iste modus loquendi, modo resolutus est ad terminos aptiores. Porro Sancti intenti excellentiæ rei, magis adspexerunt ad rem, quam ad proprietatem sermonis : quod posteriores theologi propter importunitates instantiarum hæreticarum vitarunt. Itaque quod hic dicitur Deitas descendisse, et « essentiata » seu incarnata, exponendum est per concreta, ut sit sensus quod Deus seu Unigenitus Dei, venit et incarnatus est. Nec proprie dicitur quod Deus creatus sit homo aut vir, nec concedendum simpliciter quod Christus sit creatura, ne videamur Arianis favere. Sed in his consimilibusque sermonibus addenda est determinatio aliqua, dicendo quod Christus secundum quod homo, est creatus seu creatura, et sic Deus creatus est vir.
Propitiatio autem sit a nobis super animum et super rationem laudanda : id est, ipsa Dei infinita benignitas et tanta miseratio ejus super nos, ita « a nobis laudanda » est, quod ipsa excedit omnem « animum », id est mentem, « et rationem » : tum quoniam in se est immensa et incomprehensibilis; tum quia in suo effectu omnem capacitatem nostræ considerationis excedit.
Etsi his habentur supernaturale et superessentiale, id est, quamvis ex his pateat, quantum ad quia est, quod Deus sit supernaturalis et superessentialis, non solum ipsa immutabiliter nobis et inconfuse communicavit : id est, Deus naturam assumendo nostram et inter homines conversando, « communicavit nobis » sine suæ deitatis mutatione et confusione, nihil perpessa, quia deitas semper impassibilis mansit; insuper plenitudinem suam ab ineffabili novitate, id est, immensitatem perfectionis ac opulentiæ suæ « ab ineffabili novitate », id est ab exordio incarnationis suæ, supple, communicavit nobis ad cognoscendum per mysteria Verbi et per beneficia gratiæ præ solito copiosa.
Sed quia et hoc omnium novorum maximum novum, in naturalibus nostris supernaturalis erat : hoc est, istud fuit inter omnia nova et ante invisa nec prius peracta « maximum », excellentissimum et incomprehensibilissimum « novum », quod scilicet Deus exsistens « in nostris naturalibus », id est corpore humano, mortali, passibili, et anima rationali, naturalibus passionibus seu potius propensionibus qualificata ac subdita, et ceteris indetrahibilibus defectibus, « erat supernaturalis », id est, in se ipso mansit in proprietatibus et attributis divinis immutatus, et supernaturalia multa per Christi humanitatem exercens, quæ ad Verbum æternum se habuit tanquam instrumentum animatum conjunctum ac proprium, quemadmodum corpus nostrum comparatur ad propriam animam. De quo maximo novo Jeremias prædixit :12 Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum.
In quibus juxta essentiam superessentialis, id est, « in quibus » naturalibus nostris Filius Dei secundum « essentiam » suæ deitatis « superessentialis » consistens, omnia nostra ex nobis propter nos superans : id est, cunctas adversitates, tentationes, afflictiones, quæ nobis juste contingunt, et quæ « ex nobis », id est ex hominibus, Christo illatæ sunt (juxta illud Isaiæ : Nos reputavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo), « superans », id est, per patientiam vincens (secundum illud Jeremiæ :13 Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam;14 et Isaias : Quasi ovis, inquit, ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente se obmutuit), « propter nos », id est ob nostram salutem, sicut in Evangelio dixit :15 Animam meam pono pro ovibus meis ;16 itemque : Venit hominis Filius quærere et salvum facere quod perierat.17
B Sensum hujus difficilis intricatique loci alia translatio recentior et clarior, imo et aliarum frequenter quasi expositoria, evidentius sic expressit :18 In his quoque illius excellens et supersubstantiale eminet, non modo qua parte immutabiliter nobis atque inconfuse communicavit, nihil in exuberanti sua plenitudine ex ineffabili exinanitione perpessus ; verum, quod est novitatum omnium supereminens novitas, in naturalibus nostris super naturam erat, in his quæ sunt nostræ substantiæ, supersubstantialis, nostra omnia ex nobis et supra nos excellenter habens.
Footnotes
-
Nonnulli hic inchoant caput tertium. *commentis* ↩
-
Jer. xxiii, 24. ↩
-
Is. xl, 12. ↩
-
Hebr. xi, 3. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
Deut. xviii, 2; xxxii, 9. ↩
-
Num. xviii, 20; ↩
-
Ps. xv, 5. ↩
-
Thren. m. 24. ↩
-
Boetius, lli. III, metr. 9. ↩
-
*separata* ↩
-
Jer. xix, 15. ↩
-
Is. 1, 4. ↩
-
Jer. xi, 19. ↩
-
Is. 1, 7. ↩
-
Joann. x, 15. ↩
-
Luc. xix, 10. ↩
-
Ambrosius Camaldul. ↩
Chapter 23 of 143