Skip to the text

Articulus 13

DE DIVERSIS MODIS SECUNDUM QUOS UNITIO ET DISTINCTIO POSSUNT ACCIPI IN DIVINIS.

OPORTET autem, ut arbitror, magis recipientes nos perfectissimum divinæ et unitatis et discretionis exponere modum: id est, necesse est « nos recipientes » fidem hanc summæ Trinitatis incarnationisque Verbi, « magis » et diffusius ac pro posse clarius « exponere modum perfectissimum unitatis divinæ », quantum ad absoluta et essentialia, secundum quæ tres personæ sunt unum et unus Deus, imo et Deitas una, et ipsa summe simplex una divina essentia, prout primo libro affirmat et probat Magister Sententiarum;1 « et discretionis ».

Utrumque nobis bene conspiciens omni ingenita est ratio: hoc est, « ratio », id est intellectus, « bene conspiciens nobis », id est, ad nostram salutem recte considerans, « utrumque », videlicet et unitatem in essentia et distinctionem in personis esse in divinis, « ingenita est », id est innata, « omni » homini. Verumtamen ratio naturalis istud non conspicit lumine naturali dumtaxat, sed adjuta lumine fidei et informatione Scripturæ. Varium quidem omne et non manifestum relinquens, id est, ratio « relinquens omne » istud « varium », id est variis modis intelligibile, « et non manifestum » cognitione evidentiæ, quamvis certum sit certitudine adhærentiæ;2 discreto viro et manifeste et bene ordinate propria secundum virtutem considerans, id est, ratio in « viro » fideli « considerans manifeste et bene ordinate secundum virtutem », id est pro posse, « propria » personarum, quamvis ea comprehendere nequeat. Alia autem quandoque intelligi possunt tam de Deo absolute accepto, quam de eo personaliter sumpto, ut quum dicitur: Deus Pater universa creavit.

Vocant enim, quod quidem et in aliis, dexteram nostræ theologicæ traditionis sacri doctores imitantes quidem, divinas superarcanæ et superincognitæ unitatis occultas et irremeabiles supercollocationes. Id est: « Doctores sacri vocant » unitates « divinas », id est uniones personarum et convenientias earum in essentialibus et absolutis, « supercollocationes occultas et irremeabiles », id est excellentias ipsarum altissimas, secretas et incomprehensibiles, atque incommutabiles et inconfusibiles: quæ excellentiæ sunt communes tribus superadorandis et supervivis personis, quæ per excellentias illas incomparabiles et immensas, superlocantur in infinitum omnibus rebus dignitate magis quam loco. Quæ unitates divinæ sunt « superarcanæ et superincognitæ », id est omnino ac infinite incomprehensibiles. Istud quoque et similia his faciunt sancti doctores « in aliis » passibus atque materiis, in quibus excellentiam Dei in variis attributis et perfectionibus ejus commendant, « imitantes quidem », id est certe, « dexteram », id est directionem et ostensionem ac virtutem, « traditionis nostræ theologicæ », id est informationis sacræ Scripturæ.

Discretiones vero optimas Divinitatis, et processiones, et manifestationes, ut aiunt sacra Eloquia, sectantes, id est, theologi « sectantes discretiones optimas Divinitatis », id est divinarum personarum distinctiones, prout docent Scripturæ, et processus earum ad intra vel ad extra, « et manifestationes », id est apparitiones, ostensiones ac operationes per quas manifestata est mentibus creatis personarum distinctio, et dictæ unitatis propria, id est, sectantes etiam « propria » Deitatis, quæ sunt indivisibilitas, immultiplicabilitas, et communicatio ejus; et iterum discretionis esse quandam speciales et unitates et discretiones, ut in unitate divina sive superessentialitate: id est, sectantes quoque et considerantes quod in divinis sunt quædam « unitates » seu convenientiæ in ipsa discretione seu distinctione supersublimium personarum, quia in una Deitate, ceteris absolutis, conveniunt; atque « in » ipsa essentiali « unitate » et convenientia sunt quædam « discretiones », id est personales distinctiones: sic quod ista stent simul, nec unum impediat aliud. Propter quod fertur in Symbolo: Per omnia et unitas in trinitate, et trinitas in unitate veneranda sit. Tribus ergo superincomparabilibus personis convenit una deitas et superessentialitas una.

Unum quidem est uni principali Trinitati et coæternæ superessentialis subsistentia, id est, in summa Trinitate « est » aliquid vere « unum » et convenit ei una « subsistentia superessentialis », id est unum esse et unum subsistere, quamvis sint tres subsistentes personæ: quia sicut in una essentia, ita in uno actuali esse consistunt. Suntque unus superdeus et Deitas, id est infinite eminentius Deus quam creatura capere possit. Simili modo sequentia competunt superbeatissimæ Trinitati, nec multiplicantur in ea: superbonus, bonitas omnium, per causam et excellentiam, summitas summitatum omnium, id est supremus vertex cunctorum, totius proprietatis immutabilitas, id est causa effectiva et conservativa inamissibilium proprietatum rerum, superprincipaliter unitas, ineffabile, multivocum, id est ens inenarrabile, nihilo minus habens nomina multa, sicut expositum est, ignorantia, id est ens prorsus ignotum quantum ad quid est, omne invisibile, id est, omnis invisibilitatis rationem maxime in se comprehendens, omnium pretium, pro quo cetera universa sunt dimittenda, et cunctorum valorem in se continens per infinitum superexcessum;3 positio omnium, id est causa positionis et affirmationis omnium, ablatio omnium, id est causa omnis negationis et ablationis, quia unicuique præfixit et dedit quod convenit illi, super omnem positionem et ablationem exsistens: de quo nec affirmari quid potest neque negari, nisi altiori modo quam capere valeamus.

Inter se invicem, si sic oportet dicere, principalium substantiarum mansio et collocatio, id est, omnia intra se claudens, continens et conservans, suosque muniens.4 Unde orat vir sanctus: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum;5 item: Esto nobis, Domine, turris fortitudinis. Unicuique quoque creaturæ locum proprium deputavit. Etenim dans formam, dat consequentia formam, id est operationem, motum et locum. Universaliter superunita, imo una et simplex, non distincta nec diversificata secundum varietatem locatorum commorantiumque in ea, et nulla parte confusum, utputa ens prorsus immobile, inviolabile, totius ordinationis ac ordinis causa.6

Footnotes

  1. 1 Sent. dist. 9, § Nunc ad ↩

  2. *bene discrete vero ↩

  3. *superprincipalis* ↩

  4. Ps. lx, 4. ↩

  5. Ps. lxx, 3. ↩

  6. *confusa* ↩

Chapter 16 of 143