Skip to the text

Articulus 14

DE SUBTILI LUMINUM ALIQUOT UNO IN LOCO LUCENTIUM EXEMPLO, ET DE ALIA DISCRETIONE IN DIVINIS PERSONIS.

DENIQUE horum subditur bene subtile exemplum, de cujus veritate posset inquisitio fieri, ut tangetur.

Sicut luminaria lampadum, ut sensibilibus et propriis utar exemplis, dum sunt in domo una, et tota in se invicem totis sunt, et diligentem a se invicem proprie substantem habent discretionem, et unita discretione, et unitate discreta: hoc est, dum in eadem domo aut camera ponuntur luminaria plura accensa, unumquodque illorum diffundit lumen suum in medium, sic quod plura lumina couniuntur ibidem in aere, « et sunt tota in totis », et nihilo minus manent « discreta » et distincta ab invicem. Quod probatur: quia si unum luminarium efferatur, retrahit lumen suum dumtaxat.

Etenim videmus in domo multis unitarum lampadibus, ad unum aliquod lumen unita omnium lumina, hoc est, cernimus quod « in domo » plena « multis lampadibus unitarum », id est exsistentibus de numero lampadum unitarum, quod « ad lumen » lampadis ibidem primo lucentis, aggregantur « lumina » lampadum quæ ibi consequenter accenduntur, et unam claritatem indiscretam relucentem in medio, ex omnibus illis luminibus resultantem. Et non etiam quis, ut arbitror, poterit alicujus lampadis lumen ab aliis ex omnium lumina continente aere discernere et videre: id est, « ut arbitror », non erit possibile nec continget, quod « quis » possit « discernere et » distinctim « videre lumen alicujus lampadis ab aliis » luminibus lampadum reliquarum « ex aere continente lumina omnium » lampadum illarum; si non altera parte alteram partem, totis in totis inconfuse contemperatis, id est, « si » (pro quia) ex qualibet « parte » alia apparebunt lumina illa tam inconfusa et apte contemperata, et proportionate commixta seu counita, quod discerni ab invicem non valebunt.

Sed si etiam unam quis ardentium subduxerit domo, hoc est, « si quis » abstulerit ex « domo » illa « unam ardentium » lampadarum, coibit et totum proprium lumen, id est, « totum lumen » quod lampas illa ibi diffuderat, simul exibit cum illa, et ipsam sequetur, nullum quiddam aliorum luminum in semetipsa complectens, aut suimet alteris relinquens, id est, lampas illa quæ tollitur et asportatur, nil de aliorum luminum claritate retrahet, includet, secumve auferet, nec aliquid luminis sui ibi relinquet. Erat enim eorum, quæ quidem dixi, omnium ad omnia perfectissima unitas, incommixta universaliter, et nulla parte confusa: id est, luminum horum in medio fuit « perfectissima unitas ad omnia » illuminanda, quantum ad hoc quod ab invicem discerni nequibant, et unam claritatem efficere atque eamdem illuminationem videbantur causare in aere; fuitque claritas illa undique contemperata et inconfusa. Et hoc exsistente in corpore aere, id est, hac re ita se habente « in aere » corporali, et ex materiali igne pendente lumine, id est in « lumine » isto sensibili quod « ex igne materiali » diffunditur.

Ubi vero superessentialem unitatem supercollocari dicimus: id est, multo amplius erit sic suo modo, et quantum ad propositum pertinet, in divinis et increatis supergloriosissimisque personis, in quibus est unitas superessentialis, id est una numero essentia ac individua unio, quod scilicet ibi simul stant increatæ lucis unitas in essentia, distinctio quoque personalis habentium lucem illam in se plene omnino et imparticipate. Non in corporalibus tantum unitatibus, sed ab his quæ sunt in animabus ipsis et ipsis intellectibus, quæ habent incommixtam et supermundane per tota deiformia et supercælestia lumina, juxta participationem corrationabilem, participantibus omnibus superremota unitate. Id est: Horum similitudinem adhuc clarius possumus considerare et assignare « ab his » et in his « quæ sunt in animabus » rationalibus et intellectualibus substantiis, scilicet angelis sanctis, « quæ habent » unitatem et unionem « incommixtam », id est immaterialem, puram et simplicem, « et supermundane », id est intellectualiter, supernaturaliter ac divine, « juxta participationem corrationabilem », id est secundum naturam participationis eis proportionatæ, quia altiori, simpliciori puriorique gradu, modo ac ordine participant ea quæ Dei sunt, quam inferiora, « per lumina tota deiformia et supercœlestia », id est in omnibus donis gratiæ et gloriæ, imo et in naturalibus atque gratuitis, quæ habent sine admixtione materiæ, per participationem et influxum a Deo : hinc subditur, « participantibus omnibus » his superioribus creaturis « unitate superremota », id est summa et increata unitate, universis et singulis in infinitum sublimiori et eminentiori : cujus perfectionem in aliquo imitantur. Unde et omne creatum, est aliquo modo unum, sicut et ens, ac verum, et bonum : quia hæc convertibilia, transcendentia, et communissima sunt.

Est autem et discretio in superessentialibus theologiis, non quam dicebam solummodo, id est, præter præhabita « est discretio », id est personalis distinctio, « in superessentialibus theologiis », id est in supersubstantialibus divinis personis, de quibus tractat theologia, et « non solummodo » est ibi discretio « quam dicebam », quia et hanc unitatem personarum, videlicet in essentialibus, ibi incommixtim collocat et inconfuse, id est, inviolabiliter ponit et inconfusibiliter tenet, unaquæque principalium substantiarum, id est quælibet divinarum personarum. Græci quippe concedunt in divinis esse tres substantias, sumendo substantiam pro persona.

Sed et quia quæ sunt superessentialis theogeniæ, id est divinæ et æternæ generationis et emanationis ad intra : quæ emanatio omnem creatam transcendit essentiam et emanationem; non reciprocantur ad se invicem, id est, non convertuntur mutuo, ita ut nomen et proprietas unius personæ conveniat alteri, quia distinctio per relationes originis ad intra, non admittit reciprocationem talem, imo potius est constitutiva personæ, et distinctiva ejus a qualibet alia. Solus autem fons superessentialis deitatis Pater, quum non sit Filius Pater, neque Pater Filius, id est, « solus Pater », Pater est, prout Pater in divinis relative et personaliter sumitur, ita quod ipse Pater non est Filius, nec econtra. Porro Pater in divinis dicitur « fons superessentialis deitatis » ac totius divinitatis, non quod deitas sit a Patre producta, profluens aut emanans, sed quoniam a nullo eam accepit, et insuper Filio atque Spiritui Sancto eam plene et æternaliter communicat, uni per naturalem generationem, alteri per æternam spirationem activam. Ideo ait quod « Pater quum non sit Filius », Pater est, « neque Filius Pater » est. Custodientibus propria laudibus recte unicuique divinarum substantiarum : id est, laudabilibus testimoniis Scripturarum « custodientibus », id est, docentibus et defendentibus, « recte », id est vere ac juste, « unicuique divinarum substantiarum », id est cuilibet trium superdignissimarum personarum, « propria », id est proprietates suas distinctivas et personalem distinctionem ab aliis.

Hoc quidem secundum ineffabilem unitatem et subsistentiam unitas et discretio, id est, unitas in natura et distinctio in persona agit hoc quod unicuique personæ propria reservantur, ut distinguantur ab invicem, et absoluta communia sint, ut substantialiter sint unum.

Præterea advertendum circa exemplum hic introductum de lumine, quod de lumine fuerunt diversæ opiniones, duæ autem principales. Una, quod sit substantia et corpus subtile : quod et Augustinus super Genesim et auctor hoc loco sensisse videntur, scriptura quoque Geneseos, dicente Deo, Fiat lux : ubi per lucem intelligitur lucida quædam substantia.1 Alia, quod sit accidens et qualitas quædam : quæ est opinio Aristotelis et suorum. De his quoniam dictum est plenius super Genesim ac secundo Sententiarum, pertranseo.

Footnotes

  1. Gen. 1, 3. ↩

Chapter 17 of 143