Capitulum 3
DE PERFICIENDIS IN SYNAXI.
SED euge, quoniam hujus commemoratio quidem erat, non mihi justum est transcurrenti hierarchicorum quid ante eam aliud laudare. Etenim est, secundum gloriosum nostrum magistrum, hostiarum hostia. Et oportet ante alias eam sacre scribens exponentem ex divina (juxta Eloquia) et hierarchica scientia, in sacram ejus ascendere divino Spiritu contemplationem. Et primo quidem hoc sacre inspiciamus, propter quid commune aliis hierarchicis teletis, discrete huic ultra ceteras deputatur, et singulariter prædicatur communio et synaxis, unaquaque sacra perfectiva actione partitas nostras vitas in uniformem deificationem colligente, et divisarum deiformi complicatione, ad unum communionem et unitatem donante. Dicimus autem quia eas aliorum hierarchicorum symbolorum participationem, consummationem, ex istius divinis et perfectivis invenire est donis. Non enim inest fere quamdam perfici teletam hierarchicam, nisi divinissimæ Eucharistiæ in consummatione per singula perficiendorum, ad unum perficiente sacrificio collectionem, et Deo tradita donatione perfectivorum mysteriorum, perficiente ipsius communionem ad Dominum. Si ergo unaquæque hierarchicarum teletarum imperfecta quidem dum sit, ad unum nostram communionem et synaxim non perficiet, et est teleta, propter quod perfectissimum dedicat, finis autem totius et capitulum divinorum mysteriorum, perfecta traditio; merito hierarchica intelligentia cognominationem ei propriam ex actionum veritate invenit. Sic et sacram divinæ generationis teletam, quoniam primum lumen tradit, et omnium est principium divinarum in lumine introductionum, ex perfecto veram illuminationis nominationem laudamus. Siquidem omnibus commune hierarchicis, lucem sanctam tradere perficiendis. Sed hæc primum videre donavit mihi, et per ipsum ejus principale lumen in aliorum sacrorum conspectum luciducor. Hæc autem dicentes, respiciemus et videbimus hierarchice per singula diligentem sanctissimæ teletæ actionem sacram et contemplationem.
MYSTERIUM SYNAXEOS SIVE COMMUNIONIS.
Summus quidem sacerdos orationem sacram super divinum altare perficiens, ex ipso adolere inchoans, in omnem venit sacri chori ambitum; rediensque iterum ad divinum altare, incipit sacra psalmorum melodia, concinente ei psalmificam sacram orationem omni ecclesiastica dispositione. Deinde vero per ministros ipsa professarum deltarum lectio consequenter fit. Et post has foris fiunt sacro ambitu catechumeni, et cum ipsis energumeni, et qui sunt in pœnitentia.1 Manent autem divinorum adspectu et communione digni. Ministrorum vero alii quidem stant ad templi portas conclusas; alii vero aliud quid proprii ordinis operantur; alii autem ministratoria dispositione discreti, cum sacerdotibus super divinum altare proponunt sacrum panem et benedictionis calicem, ante confessa ab omni ecclesiæ plenitudine catholica hymnologia. Cum quibus divinus pontifex orationem sacram perficit, et sacram pacem omnibus promittit; et salutantibus inter se invicem omnibus, mystica sacrorum voluminum prædicatio perficitur. Et lavantibus manus aqua summo sacerdote et sacerdotibus, summus quidem sacerdos in medio divini altaris stat; circumstant autem soli cum sacerdotibus ministrorum selecti. Et sacras divinas actiones summus sacerdos laudans, sacrificat divinissima, et sub conspectu ducit laudata per sacre procumbentia symbola. Et donationes divinorum actuum ostendens, in communionem eorum sanctam ipseque venit et alios adhortatur. Accipiens vero et tradens divinam communionem, in eucharistiam sacram desinit: multis quidem in sola divina symbola prospicientibus, ipso autem semper divino Spiritu ad sancta perfectorum principia, in beatis et intellectualibus speculationibus hierarchice in puritate deiformis habitus ascendente.
THEORIA.
Veni ergo, o puer bone, post imagines, in ordine et sacre in deiformem principalium exemplorum veritatem. Illud perfectis in coadunatam suarum animarum introductionem dicam, quomodo symbolorum varia et sacra compositio non sine intellectu eis subsistit, et non usque ad ea quæ extra sunt apparens solummodo. Sacratissimi quidem enim Eloquiorum cantus et lectiones, doctrinam eis in virtute vitæ denuntiant, et cum his perfectam corrumpentis malitiæ purgationem. Divinissima autem unius et ejusdem et panis et calicis communio et pacifica traditio, similem eis conversationem divinam, tanquam similiter edentibus, promulgat; et divinissimam Cœnam et principale symbolum perfectorum, in memoriam sacram ducit: juxta quod et ipse symbolorum conditor partitur sanctissime non sancte ei et unimode sacra concœnantem, docens facile simul et deiformiter, quomodo ipsa juxta habitum vera in divina assumptio, ad similitudinem eorum communionem ipsis advenientibus donat.
Hæc igitur, ut dixi, in abditorum atria bene descripta, imperfectis adhuc ad contemplationem sufficientem relinquentes, intremus a causalibus in causas juxta sacram nostram synaxim et decoram. Invisibilium Jesu luciduco videbimus theoriam beatam declarantem manifeste principalium formarum pulchritudinem. Sed, divinissima et sacra teleta, circumposita tibi symbolice vestimenta ænigmatum revelans, splendide nobis manifestare, et intellectuales nostros vultus uniformi et non velato lumine reple.
Oportet igitur nos intus adesse, sacratissimorumque invisibile primi agalmatum denudantes, in deiformem ejus pulchritudinem intendere, et summum sacerdotem divinitus videre a divino altari usque ad extrema templi cum suavi odore venientem, et iterum in ipso perfective residentem. Ipsa enim super omnia divina beatitudo, etsi bonitate divina proveniat in participantium sua sacra communionem, sed non extra, per substantiam immutabilem, statum et collocationem efficitur; et omnibus deiformibus proportionaliter illucendo, circa semetipsam vere exsistit, et a propria omnino non transmutatur immutabilitate. Similiter divina synaxeos teleta, etsi singulare et simplex habeat et complicitum principium, in sacram varietatem symbolorum humanitus multiplicatur, et usque ad omnem implet hierarchicam imaginum descriptionem; sed uniformiter ex his iterum in propriam unitatem colligitur, et unificat in se sacre reductos. Juxta hunc autem deiformem modum divinus summus sacerdos, etsi unitam suæ hierarchiæ disciplinam deiformiter in subjectos deducit, sacrorum ænigmatum pluralitatibus utens, sed iterum tanquam absolutus et minoribus immensurabilis, in proprium principium indiminute restituitur; et in unum, suum intellectualem faciens introitum, videt pure perfectorum uniformes rationes, in secunda humanæ processionis summum, in prima diviniorem conversionem faciens.
Psalmorum autem sacra oratio conveniens omnibus fere hierarchicis mysteriis, nonne futurum est explicari omnium summo sacerdotalissimo? Omnis quidem enim sacra et hagiographos deltos, aut ex Deo exsistentium generalem subsistentiam et dispositionem, aut legalem hierarchiam et conversationem, aut divini populi hereditatum distributiones et habitationes, aut judicum sacrorum aut regum sapientium aut sacerdotum divinorum intelligentiam, aut veterum virorum in varietate et multitudine anxietatum immutabilem in patientia philosophiam, aut actionum sapientes synagogas, aut divinorum amorum cantica et divinas imagines, aut futurorum propheticas prædicationes, aut viriles Jesu divinas actiones, aut ipsorum discipulorum Deo traditas et Dei imitatorias conversationes et sacras doctrinas, aut occultam et mysticam visionem ipsorum discipulorum dilectissimi, et divini ac mirabilis (supermundanam Jesu theologiam ad deificationem opportunis narravit et sacris teletarum et deiformibus anagogis) corradicavit.2 Divinorum autem cantuum sacra scriptura intentionem habens et theologias et divinas actiones omnes hymnizare, et divinorum virorum sacras orationes et sacrificationes laudare, universalem facit divinorum cantum et narrationem, ad totius hierarchicæ teletæ susceptionem et traditionem habitum pulchrum efficiens divinitus eam psallentibus. Quum igitur continua sacratissimorum hymnologia animales nostros habitus coadunate disposuerit ad paululum sacrificia exponenda, et divinorum cantuum consonantia ad divina et nosmetipsos et inter nos invicem consensum, ut una et confessa sacrorum regione promulgaverit coordinata et coadumbrata magis in intellectuali psalmorum psalmodia, per plures et apertiores imagines et prædicationes inveniuntur sacratissimis professarum constructionum lectionibus.3 In his adspiciens sacre, videbit uniformiter unam inspirationem ut ab uno divino Spiritu conclusam.4 Unde pulchre illi mundo post antiquiorem traditionem novum Testamentum prædicatur : divina et hierarchica ordinatione illud (æstimo) declarante, quomodo ipsa quidem dixit futuras Jesu divinas operationes, hoc vero perfecit ; et quomodo quidem illa in imaginibus veritatem scripsit, hoc vero præsentem demonstravit. Illius enim prædicationibus, hoc per se ipsam perfecta operatione veritatem cognovit ; et est Theologiæ divina operatio consummatio.
Harum alii quidem non circumtubicinantes, universaliter sacrarum teletarum neque imagines vident, impudenter negantes salutarem divinæ generationis doctrinam, et Eloquiis perdite respondentes :5 Vias tuas scire nolumus. Catechumenos, energumenosque, et eos qui sunt in pœnitentia, sanctæ hierarchiæ lex permittit quidem audire psalmicam sacram orationem, et divinam sanctissimarum Scripturarum lectionem.6 Iterumque deinde ad sacrificationes et contemplationes non vocat tales, sed perfectos perfectorum oculos. Est enim deiformis hierarchia justitiæ sacræ plena, et juxta dignitatem unicuique salutariter describit compactam uniuscujusque divinorum participationem, in commensuratione et analogia secundum tempus sacre donans. — Ultimus igitur catechumenis distribuitur ordo. Sunt enim expertes et indocti omnis hierarchicæ perfectionis, neque juxta divinam comprobationem, divinam habentes subsistentiam, sed adhuc paternis eloquiis obstetricati, et adhuc talibus formis informati ad eam ex divina generatione primo vitalem et primo illuminantem et beatam accessionem, tanquam imperfecti et informes projecti secundum carnem infantes propria obstetricatione, velut obcæcati et abortivi, non genitalem et non vitalem et non illuminatum in terra casum habebunt. Et nonne quidam bene sapientium dicit, ad manifestum respiciens lumen, eos prægravari tenebris a vulva alienatos ? Dicit enim fortassis corporum disciplina ad hos, quæ est medicina, lumen operari in capacibus lucis.7 Sic et sacrorum sapientissima disciplina, primo quidem eos formativorum et vivificativorum eloquiorum introductivo alimento obstetricat ; perficiens autem ante divina generatione eorum substantiam, dat salutariter eis in ordine ad lumen deiformem et perfectivam communionem. Nunc autem tanquam ab imperfectis separat perfecta, et bono ornatui sacrorum providens, et catechumenorum in deiformi hierarchicorum ordine obstetricationi et vitæ. — Energumenum autem multitudo, immunda quidem et ipsa, secunda vero sursum versus catechumenum est extremitate. Neque enim æquale est, ut æstimo, universaliter indocto et divinarum teletarum summe non communicanti, quod participationem quamdam sacratissimarum habet consummationum. Est autem contrariis aut potestatibus aut perturbationibus informatum. Sed et ab eis sacratissimorum divina communicatio corripitur, et valde merito. Si enim est vere ut universaliter divinus vir divinis dignus, ad suæ deiformitatis summum in perfectissimis et consummativis deificationibus ascendens, nec quæ carnis sunt operabitur præter naturæ valde necessaria, et hæc, utpote annullatim, templum autem simul et consequens in sua sublimissima deificatione, divini Spiritus erit, simile in simili collocans; non fortassis talis aliquando a contrariis patietur phantasiis aut erroribus*. Deridebit autem hæc, et cum advenientibus luctabitur, et persequetur, et operabitur magis quam patietur. Et adhuc proprio habitu impatiente et non indigente, et aliis medicus videbitur talium operationum. — Æstimo autem ego, magis autem aperte scio, hierarchicorum purissima discretio pro talibus novit energumenum, per pollutissimam operationem quicumque a deiformi discedunt vita, et consentientes, et similiter conversantes, perditis fiunt dæmonibus: vere quidem exsistentia, et immortaliter creata, et æternaliter delectata, per extremam et sibimet perniciosam insipientiam avertentes; materialem vero et multum passibilem alienationem, et perditas et corrumpentes delicias, et infirmam, in alienis, non exsistentem sed opinabilem delectationem, concupiscentes et operantes. Primi ergo ipsi, et potius illis, a ministro discretiva voce segregantur. Non enim justum est eis alterius cujusdam sacri participare, quam Eloquiorum conversoriæ ad meliora doctrinæ. Ea enim divinorum supermundane sacrificatio, ab iis qui sunt in pœnitentia et ad eam jam venientibus absconditur, non omnino ad sacratissimum admittens. Appellat vero et hæc castissime, quia In aliquo ad deiformitatis summum imperfecte infirmantibus invisibilis vado et non communicabilis. Abigit enim per omnia clarissima vox non valentes conjungi divinorum digne communicationibus. Multo magis passibiliter energumenum multitudo immunda erit, et omni alienata sacrorum inspectione et communicatione.*
Deinde divino fiunt foris templo et superexcellenti ejus sacrificio: teletarum indocti et imperfecti; et cum ipsis, a sacra apostatæ vita; consequenterque his, adversus contrariorum et vincula et phantasias propter infirmitatem bene patientes, quippe non pervenientes ad divina per corroboratum et non indigentem contuitum in deiformis habitus incommutabile et activum; deinde cum ipsis, contraria quidem recedentes vita, nondum autem et phantasiis ejus, habitu et amore divino et claro, purgati; et post hos, qui non omni modo uniformes, et legaliter dicendum, immaculati et incontaminati sunt perfectissime. Sanctissimi tunc sanctissimorum sanctificatores, et contemplationis amatores, sanctissimam teletam sancte et decenter inspicientes, laudant hymnologia catholica beneficum et bonorum largiens principium, subintroducentes salutares nobis, quæ revelatæ sunt teletæ, sanctam perfectorum deificationem sacrificantes. Hymnum autem hunc alii quidem hymnologiam vocant; alii autem, Religionis symbolum; alii vero (ut æstimo) divinius, hierarchicam eucharistiam, tanquam comprehensivam in nos divinitus pervenientium sacrorum donorum. Videtur enim mihi laudandorum omnium divinorum operum actionem circa nos fieri: essentiam quidem nostram et vitam deiformiter substituens, et principalibus exemplis et pulchris deiforme nostrum formans, et divinioris habitus et renovationis in participatione constituens; segregans autem ex negligentia ingenitam nobis sollicitudinem, divinorum reficiens nos bonis, in antiquum revocat; et perfectissima nostrorum assumptione, consummatissimam propriorum traditionem optime operatur, et hanc societatem nobis Dei et divinorum donat.
Sic autem divina humanitate sacre laudata, occultus quidem divinus panis apponitur, et benedictionis calix. Divinissima autem salutatio sancte agitur, et hagiographorum voluminum mystica et supermundana recitatio. Non enim unum est ad unum congregari, et unius participare pacifica unitate, non ad se ipsos pacificatos. Si enim ab unius contemplatione et scientia illuminati, ad uniformem et divinam congregationem unificamur, non fortassis in partitas rescindimur decidere concupiscentias, ex quibus materiales creantur et passibiles adversus secundum naturam æquiforme infestationes. Hanc igitur, ut æstimo, uniformem et inseparabilem vitam, pacis sacra actio promulgat, simili simile collocans, et a partitis separans divina et unita spectacula. Sacrarum autem tabularum post pacem recitatio, prædicat sancte firmatos, et ad strenuæ vitæ consummationem immutabiliter advenientes: nos quidem per similitudinem eorum, in beatissimum habitum et deiformem quietem hortans et manuducens; quibus tanquam viventibus prædicat, et ut Theologia ait, non mortuis, sed in divinissimam vitam ex morte transeuntibus. Vide autem quia et recordationibus sacris restituuntur divina memoria, non humanitus memorativa a phantasia declarante, sed veluti quis dixerit divinitus, secundum divinorum perfectam deiformium pretiosam et immutabilem cognitionem. Novit enim, ut aiunt Eloquia, qui sunt ejus; et, Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus: morte Sanctorum, pro in sanctitate consummatione, dicta. Et hæc autem sacre intellige, quomodo superpositis divino altari piis symbolis per quæ Christus significatur et participatur, adest indubitanter Sanctorum professio, conjunctionem eorum inseparabiliter manifestans ad eum supermundana et sacra unitate.
Joann. v, 24.
II Tim. II, 19. Ps. cxv, 15.
His autem ea quæ dicta est lege sacrificatis, stans in conspectu sanctissimorum symbolorum, aqua manus summus sacerdos lavat cum pudico sacerdotum ordine: quia quidem, ut Eloquia aiunt, qui lotus est, non indiget alterius, nisi extremorum, id est novissimorum suorum, lavationis. Propter quam sublimissimam purgationem, in castissimo deiformitatis habitu, et ad secunda proveniens deiformiter, non retentus erit, et absolutus, tanquam perfectissime uniformis; et ad unum iterum adunatum convertens, incontaminatam et immaculatam faciet conversionem, quasi deiformitatis salvans plenitudinem et integritatem. Sacer igitur luter, ut diximus, in ea secundum legem erat hierarchia; nunc autem summi sacerdotis et sacerdotum manuum purgatio ipsum insinuat. Eos enim ad sanctissimam venientes immolationem, purgare oportet et extremas animæ phantasias, et similitudine ipsi, tantum quantum possibile est, advenire in manifestiores sic theophanias super quas ponentur supermundialium fulgorum, in conformium speculorum claritatem universaliorem et lucidiorem apparentium pervenire proprium splendorem. Summi autem sacerdotis et sacerdotum usque ad summa, id est novissima, lavatio, in conspectu fit sanctissimorum symbolorum, tanquam in Christi omnes adspicientis nostras
Joann. XIII, 10.
III Reg. VII. occultissimas notiones, et subtilissimæ purgationis in ejus intentissimis subtilitatibus et justissimis et æquissimis judiciis terminatæ. Sic divinis summus sacerdos unitur; et sacras divinas actiones laudans, sanctificat divinissima, et sub conspectum ducit laudata.
Ergo esse in nos divinas actiones dicimus; deinceps narrandum, quanta virtus. Non enim omnes laudare sufficiens ego, neque aperte scire, et alios in mysteria ducere. Quæcumque autem a divinis summis sacerdotibus consequenter Eloquiis laudantur et sacrificantur, hic (ut nobis possibile est) dicemus, hierarchicam inspirationem ducem invocantes. Humanam naturam in principio ex divinis bonis insipienter perditam, multum passibilis vita suscepit, et corrumpentis mortis finis. Consequenter enim, quæ vere est bonitate perdita apostasia, sacræ in paradiso legislationis transgressione, recalcitrantem vivifico jugo, propriis motibus, et fomentis adversarii et inimicis seductionibus contrariis divinorum donorum, tradidit. Inde miserabiliter pro æterno quidem mortale mutavit; proprium autem principium habens in corruptibilibus generationibus, ad principii consequentem merito ducta est finem. Sed ex divina et ex sursumducente vita voluntarie decidens in terram, contrariam extremitatem, gravata est multum passibili mutabilitate. Errans autem a directa via, quæ est ad vere exsistentem Deum, vulnerata est; et perditis et maleficis subjecta multitudinibus, oblita est: non diis, sed neque amicis, sed inimicis famulans. Ipsis autem immisericorditer ea secundum propriam immanitatem abutentibus, in non substantias serviliter incidit et perditionis periculum. Divinæ autem bonitatis maxima humanitas, per se ipsam operatricem nobis divinitus non induravit providentiam; sed in veritate in participatione quæ secundum nos sunt facta est omnium sine peccato, et ad humile nostrum unificata cum propriorum inconfuso et immaculato perfectissime habitu, ad se nobis communicationem tanquam congenitis de cetero donavit, et propriorum recepit participes bonorum.8 Apostaticæ quidem multitudinis (sicut secreta traditio habet) quæ contra nos est, destruxit potentiam: non per virtutem superans, juxta vero mystice nobis traditum Eloquium, in judicio et justitia. Quæ autem secundum nos sunt, ad contrarium omnino benigne reparavit.9 Quod enim juxta animum nostrum obscurum est, implevit diviti et divinissimo lumine, et deiformibus ornavit informe pulchritudinibus.10
Animæ vero habitaculum in perfectissima salute tantum decidentis nostræ essentiæ, pollutissimis passionibus et corrumpentibus maculis liberavit, renovationem nostram supermundanam ostendens, et multam perfectionem divinam in ipsis ad eam nostris sacris (secundum quod possibile est) similitudinibus. Divina vero imitatio quomodo aliter nobis ingenita sit nisi sacratissimarum divinarum actionum memoria renovata semper hierarchicis et sacris orationibus et sacrificationibus? Hoc vero facimus, ut Eloquia aiunt, in ejus recordationem.11 Inde divinus summus sacerdos ad divinum altare stans, laudat dictas sacras actiones divinas Jesu divinissimæ nostræ providentiæ, quas in salutem generis nostri, beneplacito sanctissimi Patris, in Spiritu Sancto (secundum Eloquium) consummavit.
Laudans autem et cultum earum, et invisibilem contemplationem intellectualibus oculis inspiciens, in symbolicam earum sacrificationem venit: et hoc, Deo tradente. Unde et reverenter simul et hierarchice, post mirabiles divinarum actionum laudes, pro ipsa supra se actione mirabili apologiam facit, primum sacre ad ipsum reboans: Tu dixisti, Hoc facite in meam recordationem. Deinde Deo simili hac actione mirabili dignus petens fieri, et ad ipsum Christum similitudine divina perficere ac dare castissime, et sancta participantes divinitus participare, sacrificat divinissima, et sub conspectum ducit laudata per sacre procumbentia symbola.12 Velatum enim et non divisum panem revelans et in multa dividens, et unionem calicis omnibus dispertiens, symbolice unitatem multiplicat et distribuit, sanctissimam in his actionem sacram consummans. Unum enim et simplum et occultum Jesu divinissimi Verbi, secundum nos inhumanatione, ad compositum et visibile immutabili bonitate et humanitate provenit, et ad se nostram unificam societatem benigne peregit, nostra humilia divinissimis suis summe adunans: siquidem et nos tanquam membra corpori compaginamur ipsi secundum id ipsum ad secundum idem immaculatæ et divinæ vitæ, et non corrumpentibus passionibus mortificati, incompacti, et deformes, et non convenientes efficimur ad divina membra et sanctissima. Oportet enim nos, si ad eum desideramus communionem, in divinissimam sui secundum carnem vitam respicere, et ad eam similitudine, mirabili impeccabilitate per deiformem et immaculatum habitum, recurrere. Sic enim compacte nobis ad simile societatem donabit. — Hæc sacris actionibus summus sacerdos manifestat: velata quidem dona ad manifestum ducens; uniformeque eorum in multa dividens, et distributorum ad ea in quibus fiunt secundum tempus unitati, socios eorum perficiens participes. Describit enim, in his sensibilibus sub conspectum ducens Jesum Christum, invisibilem nostram (quantum in imaginibus) vitam, secundum Deum ex occulto perfectissima et inconfusa juxta nos inhumanatione misericorditer in naturam nostram specificatum, et ad partibile nostrum immutabiliter ex uno secundum naturam provenientem, et per benignam hanc humanitatis dilectionem, in participationem sui et propriorum bonorum vocantem humanam gentem, siquidem unimur ipsi divinissimæ vitæ, ad eam nostra juxta virtutem similitudine. Et per hoc etiam ad veritatem communicatores Dei et divinissimarum consummationum erimus.
Accipiens autem et tradens divinam communionem, in Eucharistiam sacram desinit cum omni ecclesiæ sacra plenitudine. Participatio enim traditionem ducit, et mysticam distributionem, mysteriorum assumptio. Ipse enim est catholicus divinorum ornatus et ordo, primum in participatione fieri et consummatione sacrum ducem per se divinitus aliis donandorum, sicque et aliis tradere. Propter quod et divinis doctrinis quidam audacter abutentes ante secundum eas conversationem et habitum, immundi et alieni omnino a sacra sunt legislatione. Ut enim solarium splendorum subtiliores et clariores essentiarum primæ inflexu repletæ, omnino eas supereminens lumen in ea quæ post eas soliformiter invehunt;13 sic in divino omni non audendum aliis dux esse, nisi secundum omnem habitum suum factus deiformissimus, et ad divinæ intelligentiæ et judicii compaginationem approbatus. In his omnis sacrorum dispositio hierarchice condescendens, et divinissimis communicans, cum gratiarum actione sacra desinit, divinorum actuum proportionaliter cognoscens et laudans gratias. Itaque divina non participantes et ignorantes, non etiam in eucharistiam venient. Et quidem juxta propriam naturam dignis exsistentibus, gratiæ aguntur divinissimis donationibus. Sed, quod quidem dixeram, adspicere aliquando divina dona, ex eo qui in malo est contuitu, nolentes, ingrati ad magnas divinorum actuum permanserunt donationes. Gustate autem, aiunt Eloquia, et videte. Nam mirabili divinorum doctrina magnificas eorum qui discunt gratias, cognoscent etiam divinissimorum ipsorum altitudinem et magnitudinem in participatione, sacratissime inspicientes, supercœlestes gratiose laudabunt divinæ actionis benignitates.14
Footnotes
Chapter 21 of 98