Skip to the text

Articulus 32

THEORIA SIVE MYSTICA SIGNIFICATIO JAMJAM DICTORUM : ET PRIMO DE SIGNIFICATIONE OBVELATIONIS UNGUENTI.

CONSEQUENTER ponit horum theoriam, id est sapientialem et mysticam rationem vel significationem.

Ipsa ergo introductiva consummativæ hujus sanctificationis anagoge, id est, sursumductio et sapientialis significatio « sanctificationis hujus consummativæ », id est sacramenti hujus sanctificantis et perficientis, quia gratiam continet ac largitur, « introductiva » ad meliora et ad spiritualem victoriam ac bravium patriæ, quoniam in tentationibus roborat :1 hæc quippe significat, per ea quæ secundum divinum chrisma sacra aguntur, id est, per ea quæ fiunt chrismate sanctificato, in confirmato per illud a præsule ; illud (æstimo) declarat, id est designat, quod circumvelatur in animo sanctis viris in omne sacrum et bene redolens : id est, gratia sacramentalis seu divinum chrisma suaviter redolens coram Deo, occulte collocatum est in cordibus eorumdem.2 Quæ sanctificatio, imo Deus auctor sanctificationis, divinitus jubet, id est, desuper præcipit, sanctis viris, imo cunctis bonis hominibus, non manifestas habere in gloria vana, secundum virtutem occulti Dei bonas et suaveolentes similitudines, id est actiones virtuosas Deo assimilativas non manifestare ad gloriandum inaniter, aut propria laude : quæ designantur per balsamum chrismati mixtum, suaviter odorans. Unde Apostolus : Christi, inquit, bonus odor sumus in omni loco.3 Istud præcipit Christus in Matthæo :4 Attendite, dicens, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Actiones, inquam, « bonas secundum virtutem occulti Dei », id est secundum potentem gratiam incomprehensibilis Dei intus secrete agentis : cui loquitur Isaias, Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel.5

Sed objici potest quod in Matthæo loquitur Christus : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem.6 Et respondendum, quod quædam sunt opera jussionis, ad quæ tenemur : quæ publice sunt agenda, quoniam ex eorum omissione possunt proximi scandalizari. Alia sunt opera supererogationis, quæ (prout bono modo fiteri potest) sunt occultanda. Porro opera bona jussa, sic publice sunt agenda, ut nec in eis propria commoda aut gloriam quæramus humanam, sed ut proximi ad Dei ædificentur honorem, quemadmodum Corinthiis scripsit Apostolus : Gratias Deo qui odorem notitiæ suæ per nos ostendit in omni loco.7 Hinc ait Gregorius : Sic sit opus in publico, ut intentio maneat in occulto; ut et de bono opere proximis præbeamus exemplum, et per intentionem, qua soli Deo placere optamus, semper optemus secretum.

Mundæ enim sunt Dei secretæ et super animum suaveolentes pulchritudines : id est, virtutes et actiones earum, decor et ornamentum supernorum charismatum, contemplationes et sanctæ affectiones, sunt puræ ac splendidæ super omnem naturalem ornatum, imo sublimius quam capere aut eloqui anima queat : quibus Dei sponsa venustatur, cui et dicitur :8 Specie tua et pulchritudine tua intende prospere, procede, et regna. Et invisibiliter ostenduntur solummodo intellectualibus : id est, spiritualibus mentibus declarantur per gustum et participationem internam; omnibus quoque suo modo panduntur per exteriorem exempli exhibitionem, et per sacramentalia signa. Pulchritudines dico, conformes habere volentes per virtutem in animabus incorruptibiles imagines, id est, exigentes « habere in animabus » fidelibus « incorruptibiles imagines », id est spirituales assimilationes perpetuas de per se, quamvis in peccantibus per accidens corrumpantur, « conformes » pulchritudini et decori Sanctorum, « per virtutem », id est per gratiæ firmitatem, seu per Dei potentiam, vel virtutum exercitationem. Unde ait Apostolus : Nos revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem;9 et Psalmista : Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus.10

Quæ enim Deum imitatur imago, id est mens rationalis, imago Dei imitativa, Dei bonitatem, pietatem, caritatem, liberalitatem, justitiam ordinate sequens, et se illis pro posse conformans, sicut docet Salvator : Estote misericordes sicut et Pater vester cœlestis misericors est.11 Itemque : Diligite inimicos vestros, et benefacite illis; benedicite maledicentibus vobis, et12 eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Ad illam invisibilem et beneolentem adspiciens formam, id est, divinæ et increatæ mentis dulcissimam formositatem contemplans jugiterque attendens, atque cœlesti Sponso dicens illud Canticorum, Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus;13 sic se ipsam figurat et effingit ad formosissimam imitationem, id est, componit et aptat se ad assimilationem cum Deo eximiam; vel, « ad imitationem formosissimam », id est ad superpulcherrimum Deum quem imitatur, ut in creatura sua Creator per lineas imitationis speciose resplendeat, et anima ipsa per contemplationem splendifluam ferventissimumque amorem, in Creatorem et sponsum suum transformetur, et conquiescat in illo, obdormiens in dilecto, a quo gratiose præventa est. Qui in Jeremia ait ad eam : In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.14

Et sicut in sensibilibus imaginibus, id est exemplaribus, semper ad primam exemplarem speciem scriptor inflexibiliter intendit, id est, assidue (hoc est diligenter) considerat dispositionem et decorem illius ad cujus assimilationem aliquid pingit, ad nullum aliud visibilium retractus, quamdiu sic occupatur, aut secundum quid partitus, id est, non pro parte divisus est, respiciendo ad alia; sed ipsum illum qui est describendus, id est pingendus, si justum dicere, id est, si verum est sic loqui, imo quoniam verum est, ad bonum sensum, effingit, id est figurat, et ostendit alterutrum in alterutro, id est unum in alio, ad hunc sensum, quoniam idem est motus in figuram et rem figuratam, et unum pro alio sumitur. Ideo ostendendo imaginem unius effigiatam ad imitationem alterius, dicitur unum in alio demonstrare. Sicque de duobus multum similibus dicimus : Vidistis istum? illum vidistis. Sic et in Joanne asserit Unigenitus Dei, plena et naturalis imago Patris : Qui videt me, videt et Patrem. Quod verum est de interiori visione, quum Pater et Filius correlative dicantur, et unus per alium describatur.15 Præter essentiæ differentiam. Hoc additur, quia in creaturis tales, quantumcumque sint similes, substantialiter sunt diversi. Propter quod similitudo dicitur rerum differentium eadem qualitas: quanquam similitudo non sit realiter qualitas ipsa, sed relatio in qualitate fundata.

Sic mundis in animo describit ipsa ad beneolentem et occultam formam intenta et inflexibilis contemplatio non errans, deiformissimorum phantasma: hoc est, « contemplatio intenta » ac diligens, non reflexa (saltem ad tempus) ad alia, utputa non distracta, nec devians ad impertinentia, « describit mundis » corde, qui apti sunt contemplari, « phantasma deiformissimorum », id est conformitatem quamdam cum divinissimis rebus seu mentibus, « ad formam occultam et beneolentem », id est ad pulchritudinem Dei incomprehensibilem et supersuavissimam: quatenus simul cum mentibus sanctis assimiletur assidue magis ac magis Deo, cui in puritate et sanctitate semper plus conformari appetit et conatur, ab omni se satagens culpæ macula præservare, et contractas abstergere. Capitur autem « phantasma » hic metaphorice et extense: nam in spiritualibus proprie locum non habet. Sed sicut phantastici carnalesque amatores jugiter sunt intenti et occupati phantasmatibus et imaginationibus rerum quibus afficiuntur et involvuntur; sic mundi corde et contemplativi, spiritualibus speciebus et pulchritudinibus interioribus, potissime superspeciosissimo Deo, stabiliter sunt infixi. Etenim ubi thesaurus ipsorum, ibi et cor eorum.16

Juste ergo ad superessentialiter suaveolentem et invisibilem pulchritudinem, puta ad Deum conversi, qui est essentialiter pulcher, idcirco est sua pulchritudo: et sicut ipse est intensive ac perfectionaliter infinitus, sic sua pulchritudo est perfective ac intensive immensa. Rursus, quemadmodum sua essentia est super omne genus et speciem, super omnem essentiam et naturam, super omnem ambitum, legem ac ordinem rerum, sic et pulchritudo ipsius recte superessentialis vocatur. Hinc demum ipsum in se ipso clare et fruitive conspicere, est ineffabiliter et incomparabiliter delectabile, suave, jucundum. Sic igitur ad Deum conversi sapienter ac amorose, intellectuale suum inconvertibiliter specificantes, id est, partem suam intellectivam efficientes et formantes in Deo « inconvertibiliter », id est firmissime et cum ingenti proposito nusquam discedendi ab illo, nullam agunt in se Deum imitantium virtutum*, id est, nullum actum virtutum per quas imitamur Deum, exercent in se,* in adspiciendis (juxta Eloquium) hominibus*, id est, ad hoc ut ab hominibus adspiciantur ad propriam laudem, « juxta Eloquium », id est, prout hoc Scriptura docet et jubet observari,* tanquam in imagine divino chrismati ab Ecclesia sacratissima circumvelata, id est, sicut hoc designatur « in imagine circumvelata », id est circumligata, « divino chrismati », id est, per hoc quod chrisma consecratum, est sensibilibus operimentis absconditum, « a sacratissima Ecclesia » et ex ordinatione ejusdem.17

Propter quod et ipsi, secundum virtutem, sanctum et deiformissimum intus Deum imitantis Deumque describentis animi sacre circumvelantes: id est, idcirco et isti Christifideles « circumvelantes sacre », id est, humiliter occultantes, « sanctum et deiformissimum », id est omne præcipuum culmen gratiæ eis collatum: culmen, inquam, « animi », id est mentis eorum, « Deum » interius « imitantis » et « describentis », id est, suo obtutui objicientis, ita quod jugiter pensant Deum sibi esse præsentem, cum Psalmista dicentes: Oculi mei semper ad Dominum.18 Et hoc agunt « secundum virtutem », id est, juxta quod possunt, vel secundum discretionem et humilitatem. Ad solam respiciunt archiformem intelligentiam, id est, principalem et increatam sapientiam

Dei finaliter dumtaxat attendunt, in cujus præsentia atque intuitu verentur ac verecundantur se indecenter habere, ut cum Propheta unusquisque ipsorum psallere valeat : Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.19 De hac intelligentia reprobi in Sapientiæ libro fatentur :20 Sol intelligentiæ non est ortus nobis.

Neque enim contemplatores tantum non sunt dissimilium, id est, non solum non intuentur carnalia et terrena cum complacentia et affectu, sed neque ipsi ad illorum trahuntur visionem, id est, in tantum fastidiunt ea, quod nec dignantur ea respicere ex affectu, et quantum possibile est illorum adspectum et usum vitari : quemadmodum in Vitis Patrum narratur de sanctissimo patre Silvano, abbate montis Sinai, quod si aliquando oportebat eum exire de cella, operuit faciem suam, dicens : Quid necesse est sensibilem istam lucem videre, in qua nihil est utile? Sic ergo non trahuntur ad illorum adspectum sibimet consequenter, id est, secundum quod convenit eis, ne scilicet illa adspiciendo, distractionem mentis incurrant. Neque visibilium decores bonorum et justorum, sed eorum quæ sunt vere, vere amant. Hoc est : Non amant pulchritudines « visibilium bonorum » visibiliumve « justorum », id est eorum quæ videntur bona vel justa, et non sunt. Unde alia translatio habet, Putatorum bonorum; alia, Apparentium. Has non amant, in quantum a Deo impediunt. « Sed amant vere » pulchritudinem spiritualem et sanctam « eorum quæ vere » et immortaliter « sunt », præsertim eorum quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, juxta quod scriptum est :2122 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.23

Neque gloriam vident a multitudine irrationabiliter beatificatam, id est, gloriam sæculi hujus non intuentur per complacentiam : quam gloriam multitudo vanorum et insipientium hominum amat et appretiatur, in quibus complebitur quod in Osee Dominus comminatur : Gloriam eorum in ignominiam commutabo.24 Denique de beatificantibus gloriam istam, et de beatificatis in ea, Deus apud Isaiam loquitur : Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt.25 De qua ipsa sancta Esther confessa est Deo : Tu scis quod oderim gloriam iniquorum.26 De qua primo Machabæorum libro monetur : verbis peccatoris ne timueritis, quoniam gloria ejus, stercus et vermis ; hodie extollitur, et cras non invenietur.2728 Potest autem in his gloria accipi variis modis, utputa pro fama grandi, pro gloriatione inani, pro excellentia, pro objecto gloriandi.

Sed bonum aut malum in se ipso divina imitatione judicantes : id est, non superficie tenus judicant aliquid esse bonum aut malum moraliter, sed cum debita perscrutatione aut inquisitione, secundum naturam seu rationem rei in se ipsa, secundum quod Deus judicat de rebus, prout primo libro Regum ait : Non secundum intuitum hominis ego judico; homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.29 Hincque in Joanne ait Salvator : Nolite secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate.30 Agalmata divina sunt, id est imagines Dei quem taliter imitantur : unde alia translatio continet, Divina simulacra ; divinissimæ beneolentiæ, id est suavitatis divinæ, quam et participant, ita quod intra se dulces sunt, et cum aliis pie ac dulciter conversantur, sicut ait Scriptura :31 Vir doctus et sapiens suavis est animæ suæ.

Quæ, scilicet suavitas increata, ex se ipsa verum bene olax habens, id est naturam substantialiter dulcem, imo superdulcissimam ac infinite bene fragrantem, cujus exigui rivuli sunt universæ suavitates creatæ. Cui in libro Sapientiæ dicitur : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !32 In Canticis quoque : Oleum effusum nomen tuum.33 Ad multis dissimiliter opinabile non convertitur, id est, non se vertit nec movet « ad opinabile multis dissimiliter », hoc est ad dulce creatum apparens, de cujus dulcedine diversi diversimode opinantur : cujus nec eget. Veris suis pulchritudinibus unum formans, quod est sine simulatione. Pulchritudo Dei increata, in se ipsa est una : ideo, si pluraliter designetur, hoc erit per respectum ad creata. Sicque pulchritudines Dei intelligi possent ideales rationes mentis divinæ, quibus pulchre format creata, non tamen ficta aut simulata, secundum quod talia. Planius autem loquendo, veræ pulchritudines Dei in Ecclesia appellantur gratiæ ac virtutes, quibus Deus format et venustat unum in genere, quod est vere non ficte pulchrum, videlicet omne quod taliter pulchrum est, omnem scilicet mentem creatam gratiis decoratam, cui in Canticis dicit : Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra.34 De hac re, hoc est de pulchro et pulchritudine, qualiter competant Deo, infra in libro de Divinis nominibus est pertractandum.

Footnotes

  1. * igitur ↩

  2. * circumvelatur sanctis viris in animo sacrum ↩

  3. II Cor. II, 15, 14. ↩

  4. Matth. VI, 1. ↩

  5. Is. XLV, 15. ↩

  6. Matth. V, 16. ↩

  7. II Cor. II, 14. ↩

  8. Ps. XLIV, 5. ↩

  9. II Cor. III, 18. ↩

  10. Ps. XLIV, 14, 15. ↩

  11. Luc. VI, 36. ↩

  12. Ibid. 27, 28, 35. ↩

  13. Cant. I, 15. ↩

  14. Jer. XXXI, 3. ↩

  15. Joann. XIV, 9. ↩

  16. Matth. vi, 21. ↩

  17. Matth. vi, 1. * sed sancte inspiciunt tanquam ↩

  18. Ps. xxiv, 15. ↩

  19. Ps. cxviii, 168. ↩

  20. Sap. v, 6. ↩

  21. 1 Cor. ii, 9. ↩

  22. 1 Cor. ii, 9. ↩

  23. Ps. xxv, 8. ↩

  24. Osee iv, 7. ↩

  25. Is. iii, 12. ↩

  26. Esther xiv, 15. ↩

  27. 1 Mach. ii, 62, 63. ↩

  28. 1 Mach. ii, 62, 63. ↩

  29. 1 Reg. xvi, 7. ↩

  30. Joann. vii, 24. ↩

  31. Eccl. xxxvii, 22. ↩

  32. Sap. xii, 1. ↩

  33. Cant. i, 2. ↩

  34. Cant. 1, 14. ↩

Chapter 38 of 98