Skip to the text

Articulus 40

QUARE SANCTUM HOC UNGUENTI MYSTERIUM SIMPLICITER DICATUR « TELETA », ET CUR IN CONSECRATIONE CHRISMATIS « ALLELUIA » CANTETUR.

INDE, æstimo, secundum intellectum hierarchicum, id est secundum veram et spiritualem intelligentiam, Deo traditum, id est a Deo concessum et inspiratum, divini nostræ hierarchiæ duces, id est gloriosi Apostoli, doctores et principes ecclesiasticæ hierarchiæ, ex tribubus Israel nati, juxta illud Psalmi : Principes Juda duces eorum, principes Zabulon, principes Nephthali; pudicissimum hoc sacrificium unguenti, id est mundissimum istud sacramentum, seu consecrationem unguenti istius, teletam, ex perfecto actuose, nominant, id est, quasi antonomastice appellant illud, « teletam », id est perfectionem, ex hoc quod unguentum hoc cum quadam excellentia perfecte istud operatur, et communius aliis, quia in pluribus adhibetur :12 quum tamen hoc nomen aliis quoque sacramentis et sacramentalibus perfectionibus actibusque hierarchicis valeat convenire. Tanquam si quis dixerit, Dei teletam, id est, sacramentum istud nuncupet per appropriationem, « Dei teletam », utroque intellectu divinam ipsius perfectam operationem laudantes, id est, significatione utriusque appellationis istius significantes duces nostri eamdem operationem completam hujus unguenti, ita ut sive dicatur teleta Dei, sive unguentum, seu myron, aut confirmatio, eadem res signetur.34 Est enim ipsius hostia, id est operatio sacramenti istius ad Dei honorem peracta ac Deo oblata, et propter nos humanitus sanctificari, id est ad hominum salutem consecrari, et deifice omnia perficere, et sanctificare perfecta, id est omnes qui suscipiunt sacramentum hoc sanctificare, quemadmodum Christus secundum quod homo sanctificatus est, et secundum quod Deus cuncta sanctificat.

Sequitur de mysterio et decantatione hujus nominis, Alleluia.

Divinum vero Deo acceptabilium Prophetarum inspirationis melodema, aiunt qui Hebræorum sunt scientes, id est, hi qui sciunt idioma Hebræorum, dicunt quod « melodema », id est canticum istud sanctis vatibus inspiratum, Alleluia, Laus Dei declarare, aut, Laudate Deum, id est significare tantum sicut complexum hoc, Laus Dei, seu, Laudate Deum. Unde aliqui psalmi specialiter continentes opera divinæ misericordiæ circa populum Israel, habent pro titulo, Alleluia. Et in Apocalypsi frequenter habetur : Dixerunt, Alleluia. Atque in Tobia : Per vicos ejus Alleluia cantabitur.5 Hinc in primitiva Ecclesia nomen hoc cantabatur in chrismatis consecratione et aliis multis hierarchicis actibus.

Totius ergo sanctæ theophaniæ et creationis in varia compositione hierarchicorum symbolorum sacre descriptæ, non inconveniens est recordari Deo mota Prophetarum hymnologia : id est, « in compositione » et formatione multiplici « totius theophaniæ et creationis », id est cujuslibet apparitionis seu illuminationis et recreationis, vel internæ reformationis, « descriptæ sacre », id est in Scripturis expressæ per symbola sacra, ut sæpe expositum est, « non est inconveniens », imo congruum est, « recordari hymnologia », id est decantatione laudis Dei per hoc nomen, Alleluia : quæ hymnologia a Prophetis reserata est nobis, « mota Deo », id est inspirata a Deo, qui movit corda illorum ad hymnum hunc. Docet enim et caste simul et divinitus, laudibus sacris dignas esse divinas actiones : id est, hymnologia hæc admonet nos, quod operationes Dei descriptæ in Psalmis aliisque Scripturis quibus præponitur vel apponitur Alleluia, sunt dignæ sacris præconiis, tanquam sapienter, potenter salubriterque exhibitæ, juxta illud in Ecclesiastico : Benedicite Dominum in operibus suis.6

Footnotes

  1. Ps. CIV-CVI, CX-CXVIII, CXXXIV, CXXXV, CXLV-CL. ↩

  2. Apoc. XIX, 1-4, 6. ↩

  3. * Deo motam Prophetarum hymnologia ↩

  4. * igitur ↩

  5. Tob. XIII, 22. ↩

  6. Eccli. xxxix, 19. ↩

Chapter 46 of 98