Capitulum 4
DE PERFICIENDIS IN MYRO ET IN IPSO OFFERENDIS.
TANTA sanctissimæ synaxeos sunt, et sic bona invisibilia ad unum nobis, sicut sæpe diximus, hierarchice sacrificantia societatem et coordinationem. Sed est hujus æquipotens altera perfectiva operatio, chrismatis hostiam duces nostri quam nominant. Partes itaque ejus in ordine secundum sacras imagines intendentes, sic ad unum ipsius per partes hierarchicis contemplationibus ascendemus.
MYSTERIUM TELETÆ MYRI.
Juxta eumdem synaxeos modum, imperfectorum absolvuntur ordines, accedentibus scilicet et hierarchico in omne templum bene olenti ambitu, et psalmica sacra cantione, et divinissimorum Eloquiorum lectione. Deinde chrisma summus sacerdos accipiens, superponit divino altari circumvelatum a duodecim pennis sacris, reboantibus simul omnibus sanctissima voce sanctum Deo acceptabilium Prophetarum inspirationis melodema. Et in ipso perficientem operationem complens, in sanctissimis consecrandorum hostiis eo utitur ad omnem fere hierarchicam perfectivam operationem.
THEORIA.
Ipsa igitur introductiva consummativæ hujus sanctificationis anagoge, per ea quæ secundum divinum chrisma sacre aguntur, illud (æstimo) declarat, quod circumvelatur sanctis viris in animo sacrum et bene redolens: quæ divinitus jubet sanctis viris non manifestas habere in gloria vana, secundum virtutem occulti Dei bonas et suaveolentes similitudines. Mundæ enim sunt Dei secretæ et super animum suaveolentes pulchritudines, et invisibiliter ostenduntur solummodo intellectualibus, conformes habere volentes per virtutem in animabus incorruptibiles imagines. Quæ enim Deum imitatur imago, ad illam invisibilem et beneolentem adspiciens formam, sic se ipsam figurat et effingit ad formosissimam imitationem. Et sicut in sensibilibus imaginibus semper ad primam exemplarem speciem scriptor inflexibiliter intendit, ad nullum aliud visibilium retractus aut secundum quid partitus, sed ipsum illum qui est describendus (si justum dicere) effingit, et ostendit alterutrum in alterutro, præter essentiæ differentiam; sic mundis in animo describit ipsa ad beneolentem et occultam formam intenta et inflexibilis contemplatio non errans, deiformissimorum phantasma. Juste igitur ad superessentialiter suaveolentem et invisibilem pulchritudinem, ad Deum conversi, intellectuale suum inconvertibiliter specificantes, nullam agunt in se Deum imitantium virtutum in adspiciendis (juxta Eloquium) hominibus;1 sed sancte inspiciunt tanquam in imagine, divino chrismati ab Ecclesia sacratissima circumvelata. Propter quod et ipsi, secundum virtutem, sanctum et deiformissimum intus Deum imitantis Deumque describentis animi sacre circumvelantes, ad solam respiciunt archiformem intelligentiam. Neque enim contemplatores tantum non sunt dissimilium, sed neque ipsi ad illorum trahuntur visionem, sibimet consequenter. Neque visibilium decores bonorum et justorum, sed eorum quæ sunt vere, vere amant. Nec gloriam vident a multitudine irrationabiliter beatificatam, sed bonum vel malum in se ipso divina imitatione judicantes, agalmata divina sunt divinissimæ beneolentiæ, quæ ex se ipsa verum bene olax habens, ad multis dissimiliter opinabile non convertitur, veris suis pulchritudinibus unum formans, quod est sine simulatione.
Fer eia reliquum, quoniam exterius pulchritudinem contemplati sumus totius bonæ et sacræ actionis, in diviniorem ejus respiciemus formam, ipsam in se ipsa revelatam velamina contemplantes beatam, splendentem manifeste claram et incircumvelate intellectibus, replentem nos suaveolentiæ. Neque enim manifesta myri perfecta operatio, his qui circa summum sacerdotem sunt, incommunicabilis est aut invisibilis; sed econtrario usque ad eos perveniens, et statuens supra multos contemplationem, ab ipsis sacre circumvelatur, et ex multitudine hierarchice distinguitur. Divinis autem viris sacratissimorum radius, tanquam congenerationi ab invisibili luce, pure et immediate elucens, et intellectuales eorum receptiones incircumvelate suavificans, ad subjectum non prompte pervenit; sed ab ipsis, ut secretorum invisibile contemplantibus, sine pompa, dissimilibus incontaminabile sub pennatis ænigmatibus cooperitur: per quæ sacra ænigmata, subjectorum bene ornati ordines reducuntur ad suam sacram analogiam.
Est ergo, quod quidem dixeram, nunc laudanda nobis sacra teletæ operatio, consummativæ hierarchicorum ordinationis et virtutis. Propter quod et hanc divini duces nostri, tanquam æquipotentem et eadem peragentem, synaxeos sacræ perfectioni, eisdem characteribus per multa, et mysticis dispositionibus et sacris orationibus, ordinaverunt. Et quidem summum sacerdotem, tanquam ipsis adspectibus, ex diviniori loco bonam suaveolentiam in ea quæ deinde sunt sancta proferentem, et ad se resolutione docentem divinorum participationem simul omnibus quidem fieri juxta dignitatem sanctis, indiminutam vero esse et incommutabilem omnino, et æqualitate secundum divinam collocationem proprietatis incommutabiliter stantem. Desiderio autem iterum, Eloquiorum cantus et lectiones imperfectos quidem erudiunt ad viviferam filiolitatem; conversionemque sanctam faciunt pollute energumenum; auferuntque contrariam vel qualemcumque tractam ex insane energumenis, deiformis habitus et virtutis sublimissimum proportionaliter eis ostendentes: juxta quam terrebunt maxime ipsi contrarias virtutes, et aliorum medicinam præstabunt divina imitatione, immobile quidem ex propriis bonis, ad vero contrarios tumultus, activum non habentes tantum, sed et donantes. His autem in intellectum divinum ex pessimis transeuntibus, habitum sacrum imponunt ad non iterum sub malitia errandum. Quosdam ut sint castissimi, indigentes, consummate absolvunt; quosdam sacros ducunt in divinas imagines, et inspectiones earum et communicationes. Reficiunt autem quosdam sacratissime in beatis invisibiliter contemplationibus, complendo uniforme eorum uno, et unificantes.2
Quid autem? Nonne et non omnino puros (quorum jam memoriam fecimus) ordines clare absolvit, secundum eumdem synaxeos modum, præsens nunc sancta teletæ operatio, solis in imaginibus videns obtutibus divinis, et a solis immediate sacratissimis hierarchicis anagogis inspecta et sacrificata? Hæc ergo jam sæpe a nobis dicta, superfluum nobis est, ut æstimo, eisdem revolvere verbis, et non ad ea quæ deinde sunt transcendere, summum sacerdotem divinitus videntes, a duodecim pennis circumvelatum habentem divinum myron, et sanctissimam in eo consummationem sanctificantem. Dicamus igitur quomodo est myri compositio. Congregatio quædam est bene spirantium materiarum, in se copiose habens qualitates odoriferas, quantum accipientes olfaciunt secundum analogiam tanto ingenitæ eis bono odore participationis. Credimus autem esse divinissimum Jesum superessentialiter suaveolentem, invisibilibus distributionibus intellectuale nostrum replentem divina delectatione. Ipsa enim sensibilium suavitatum assumptio, saturitatem facit, et nutrit cum delectatione multa olfacientium discretivum, siquidem illæsum sit, et ad bene olax in commensuratione compactum. Et proportionaliter, si quis dixerit intellectuales nostras virtutes adversus in malum minorationem incorruptibiliter dispositas, in ipsa in nobis discretivi naturali valetudine, secundum deificas mensuras et coadunatam animi ad Deum conversionem, in receptione divinæ suaveolentiæ fieri, et benefacientia sacra impleri et divinissimo alimento. Non ergo myri symbolica compositio, tanquam informatione informium, ipsum nobis subscribit Jesum, fontem exsistentem divinarum suavium receptionum divitem proportionibus divinis ad deiformiora intellectualium reddentem, divinissimos declarantem vapores, in quibus animi pacifice delectati, et divinis assumptionibus repleti esca invisibili utuntur, ad intellectuale eorum introitu, juxta divinam participationem suaveolentium distributionum.
Est autem (ut æstimo) clarum, quia super nos essentiis, ut divinioribus, fontalis suaveolentiæ retributio propinquior quodammodo. Adhuc enim et magis se ipsam manifestat et distribuit in lucidissimum earum et bene habile, juxta intellectum receptivæ virtutis copiose supermanans, et multipliciter occultata. Ad vero intellectualium subjecta, et non eodem modo acceptiva, super virtutem incontaminate occultans visionem et participationem, proportionalibus participantium vaporibus, in commensuratione divina distribuitur. Super nos igitur sanctarum essentiarum tantum superpositus Seraphim ordo, in alarum duodenario significatur, circa Jesum stans et collocatus, beatissimis ipsius contemplationibus (quantum justum) inhians, et invisibilis distributionis sacre in castissimis susceptionibus repletus, et multum laudabilem, sensibiliter dicendo, non silentibus oribus reclamans theologiam. Ipsa enim sancta supermundialium animorum scientia simul erecta est, et incessabilem habet divinum amorem, malitiamque simul omnem superat et oblivionem. Inde, ut æstimo, hoc non silenti clamore insinuat æternam eorum et incommutabilem in virtute omni et gratiarum actione divinorum scientiam et intelligentiam.
Incorporales ergo Seraphim proprietates, in Eloquiis, sensibilibus imaginibus et invisibilium manifestatoriis mirabiliter descriptas, in exornamentis supercœlestium hierarchiarum, ut arbitror, bene contemplati sumus, et tuis intellectualibus oculis ostendimus. Tamen, quoniam quidem et nunc summum sacerdotem sacre circumstantes, ipsam nobis illam reformant excellentissimam dispositionem, in brevi et nunc sanctissimis adspectibus deiformissimam eorum claritatem videamus. Multiforme igitur eorum et multipes, manifestativum est, ut æstimo, multividæ eorum in divinissimas illuminationes proprietatis, et semper motus, et multivii divinorum bonorum intelligibilium. Alarum autem, ut Eloquia aiunt, expansam positionem, non numerum sanctum indicare arbitror, secundum quod visum est aliis; sed quia circa Deum ipsius excellentissimæ essentiæ et ordinis, anagogica et absoluta perfectissime sunt, et supermundana prima et media et extrema intellectualium sui et deiformium virtutum. Inde Eloquiorum sacratissima sapientia alarum duplicationem sancte describens, circa facies et media et pedes eorum imponit alas, universaliter volabile eorum insinuans, largissimum in id quod vere est anagogicæ virtutis. Si autem facies et pedes tegunt, et solis volant mediis alis, intellige sacre quia tantum exaltatus excellentissimarum essentiarum ordo, timidus est circa intelligentiarum ejus altiora et profundiora; et mediis alis in commensuratione ad divinam visionem exaltatur, divinis jugis supponens propriam vitam, et ab ipsis sancte directus ad suimet cognitionem. Quod autem Eloquiis dictum est, veluti, Clamabat alter ad alterum : istud æstimo declarare, quod deividis suis intelligentiis sibi invicem copiose tradunt.
Et hoc sacra dignum judicamus memoria, quomodo Eloquiorum Hebræa vox, juxta intelligibilem nominationem, vocat sanctissimas Seraphim essentias, ad hoc quod sunt igneæ et superferventes secundum divinam et immobilem vitam, ex ipsa secundum divinam et immutabilem vitam perflagrantia. Dixi ergo, ut quæ Hebræorum sunt interpretantes aiunt, divinissimi Seraphim ardentes et calefacientes a Theologia nominati sunt, manifestativo substantialis eorum habitus nomine, divinique unguenti, juxta symbolicam imaginum descriptionem, motivas habentes virtutes in manifestationem ipsius, et efficaciorum vaporum distributionem evocantes. Ipsa enim super intellectum suaveolens essentia, ab ignitis et purgatissimis mentibus in notitiam moveri amat, et divinissimas suas inspirationes in ditissimis distributionibus donat sic se supermundane evocantibus. Non ergo divinissimus supercœlestium essentiarum ordo ignoravit divinissimum intellectum in sanctificandum descendentem. Intelligit autem eum sacre in his quæ secundum nos sunt, se ipsum subjicientem per divinam et ineffabilem bonitatem, et a Patre suo, et a se ipso, et Spiritu humanitus sacrificatum. Adspiciens vero, proprium novit principium, in quibuscumque divinitus agit, secundum essentiam immutabile habens. Inde sacrorum symbolorum traditio sanctificato divino chrismati Seraphim circumdat, incommutabilem videns et describens Christum in ea quæ secundum nos est, universali ad veritatem inhumanatione.
Et adhuc divinius, quia unguento utitur ad omnis divini perfectionem, aperte ostendens, juxta Eloquium, sanctificantem sanctificatum tanquam semper ipsum exsistentem in se ipso secundum omnem divinam beneficentiam.3 Propter quod et sacræ divinæ generationis perfectiva donatio et gratia, in unguenti perficitur divinissimis consummationibus. Inde, ut æstimo, et purgativo baptisterio unguentum in cruciformibus symbolis infundens summus sacerdos, super conspectum ducit contemplativis oculis, usque etiam suam mortem per crucem Jesum pro nostra divina generatione demersum, hoc divino et potentissimo descensu, in mortem suam (juxta occultum Eloquium) baptizatos, ex corrumpentis mortis veteri absorptione divinitus emergentem, et renovantem ad divinam et æternam subsistentiam.4 Sed et ipsi perfecto sacratissima divinæ generationis teleta, divini Spiritus superadventum unguenti donat consummativa unctio, characterizante (ut æstimo) sacra symbolorum imaginaria descriptione, ab ipso propter nos humanitus divino Spiritu sanctificato immutabili substantialis divinitatis habitu, divinissimum Spiritum donatum. Et hoc hierarchice intellige, quia et divini altaris sacram consummationem sanctissimarum hostiarum, legislatio sacratissimi unguenti perficit sanctissimis effusionibus. Est autem supercœlestis et superessentialis theoria, omnis deificationis nostræ et sanctificationis principium, et essentia, et perfectiva virtus. Si enim est divinissimum nostrum altare Jesus, principale divinum divinorum oblatio, in quo, juxta Eloquia, oblati et mystice holocaustomati accessum habemus, supermundanis oculis videbimus ipsum divinissimum altare, in quo perfecta perficiuntur et sanctificantur, ab ipso divinissimo unguento perfectum.5 Sanctificat enim pro nobis semetipsum sanctissimus Jesus, et omni nos sanctificatione replet in se perfectionum dispensatorie in nos tanquam Deo genitos, de cetero benigne descendentium.
Inde, æstimo, secundum intellectum hierarchicum Deo traditum, divini nostræ hierarchiæ duces pudicissimum hoc sacrificium unguenti, teletam, ex perfecto actuose, nominant, tanquam si quis dixerit, Dei teletam, utroque intellectu divinam ipsius perfectam operationem laudantes. Est enim ipsius hostia, et propter nos humanitus sanctificari, et deifice omnia perficere, et sanctificare perfecta. Divinum vero Deo acceptabilium Prophetarum inspirationis melodema, aiunt qui Hebræorum sunt scientes, Laus Dei declarare, aut, Laudate Deum. Totius igitur sanctæ theophaniæ et creationis in varia compositione hierarchicorum symbolorum sacre descriptæ, non inconveniens est recordari Deo motam Prophetarum hymnologiam. Docet enim et caste simul et divinitus, laudibus sacris dignas esse divinas actiones.
Hæc quidem divinissimi unguenti perfecta operatio est. Tempus autem fortassis sit, post divinas sacras actiones, ipsas exponere sacerdotales ordinationes et partes, virtutesque earum, et operationes et consummationes, et super has trinitatem superfirmantium ordinum:6 ut demonstretur secundum nos hierarchiæ dispositio, inordinatum quidem et inornatum et commixtum clare distinguens, replens vero ornatum et ordinatum et inconfusum, in ipsis se ipsam manifestans sanctorum ordinum analogiis. Et omnis quidem hierarchiæ ternariam divisionem, in ipsis jam a nobis laudatis hierarchiis, ut æstimo, bene exposuimus, dicentes quomodo secundum nos sacra traditio habet omnem hierarchicam actionem in sanctissimas teletas divisam, et divinas earum scientias et doctrinas, et ab ipsis sacre perfectos. Ergo sanctissima quidem supercœlestium essentiarum hierarchia, teletam quidem habet, secundum virtutem propriam, Dei et divinorum immaterialissimam intelligentiam, et deiformitatis integritatem, et ut possibile, Deo similem habitum. In lucem ducentes, et ad sanctam ipsam consummationem duces, circa Deum primitivas essentias, sacrosque ordines deiformiter et proportionaliter transvehunt ad donatas eis semper deificas scientias ab ipsa per se ipsam perfecta et sapientifica divinorum animorum Divinitate. Ipsæ autem primarum essentiarum subjectæ dispositiones, tanquam per illas divinitus exaltatæ ad deificam Divinitatis illuminationem, perfecti ordines et sunt, et vere nominantur. Post illam vero cœlestem et supermundanam hierarchiam, in ea quæ secundum nos sunt, benefice Divinitas sacratissimas suas donationes affert. Crassis quidem exsistentibus, secundum Eloquium, donavit juxta legem hierarchiam obscuris verorum characteribus, et longissimis principalium exemplorum imaginibus, et difficilibus ad intelligendum ænigmatibus et figuris, non facile discretam habentibus occultam eis contemplationem quæ in ipsis lucet, infirmis adspectibus innocue declarans. Huic autem secundum legem hierarchiæ teleta quidem, ad spiritualem Dei cultum anagoge; manuductores autem ad eam, ipsi sanctum illud tabernaculum a Moyse sacre eruditi, primo secundum legem pontificum doctore et duce. Ad quod sanctum tabernaculum introductive sacro scribens secundum legem hierarchicam, imaginemque formæ ostensæ ei super Sina montem, vocat omnia secundum legem sacrificanda.7 Ante vero perfecta a legalibus symbolis, proportionaliter ad perfectiorem doctrinam reducimus. Perfectiorem autem doctrinam Theologia secundum nos hierarchiam dicit, plenitudinem hanc illius vocans et sanctum finem.8 Est autem et cœlestis et legalis communicativæ medietati extremarum recepta:9 ei quidem communicans intellectualibus contemplationibus; huic vero, quia symbolis sensibilibus variatur, et per ea sacre in Deum reducitur. Trinum autem similiter habet hierarchicæ divisionis, in sanctissimas teletarum sanctificationes divisa, et deiformes sacrorum ministros, et ab ipsis proportionaliter in sacra adducendos.
Unaquæque vero trium nostræ hierarchiæ divisionum, consequenter et legali et diviniori eorum quæ secundum nos hierarchiæ, prima et media et ultima ordinatur virtute: et divina analogia prævisa, et omnium bono ornatu, et secundum ordinem compacta et conjunctiva societate. Sanctissima ergo teletarum sacrificatio, primam quidem habet deiformem virtutem sanctam, imperfectorum purgationem; mediam autem, purgatorum illuminatricem doctrinam; novissimam vero et priorum consummativam, eruditorum in scientia pulchrarum doctrinarum consummationem. Ipsa autem sacrificantium dispositio, in potenti virtute prima, per teletas purgat imperfectos; in media autem, luce ducit purgatos; in ultima vero et sublimissima sacrificantium virtutum, perficit divino lumini communicantes, in contemplabilium illuminationum scibilibus contemplationibus. Perficientium autem virtus prima quidem est purgans; media vero post purgationem illuminans, et quorumdam sanctorum contemplativa; ultima autem et divinior aliarum, ipsa sanctorum photismatum quorum efficitur contemplatrix, declarans consummativam scientiam. Sanctæ ergo teletarum actionis trina virtus laudatur, sanctæ quidem theogenesiæ ex Eloquiis comprobatæ, purgatione et purgativa illuminatione; synaxeos autem et myri teletæ consummativæ divinorum actuum, cognitione et scientia, per quam sacerdotium ad Divinitatem tanquam unifica anagoge et beatissima communicatio perficitur. Nunc autem sacerdotalis dispositio consequenter narranda, in purgativam et illuminativam et consummativam ordinationem divisa.
Footnotes
Chapter 35 of 98