Articulus 36
DE SIGNIFICATIONE VELATIONIS CHRISMATIS DUODECIM ALIS.
CONSEQUENTER declarat qualiter ordo seraphicus significetur per chrismatis consecrationem, per quod signatur et Christus.
Est autem (ut æstimo) clarum, quia, id est quod, super nos essentiis, ut divinioribus, fontalis suaveolentiæ retributio propinquior: hoc est, « retributio », id est remuneratio et frequens vel potius continuata communicatio et infusio ac odoratio, dulcedinis radii « fontalis », id est luminis increati, seu unigeniti Filii, qui est splendor et radius lucis ac mentis paternæ, « propinquior » est « essentiis super nos », id est supernis spiritibus, qui multo præclariores sunt nobis in donis naturæ, gratiæ ac gloriæ: quibus communicatio charismatum divinorum prius et abundantius communicatur, quam nobis luteis et fragilibus vasis. Imo oculus viatoris non vidit, nec mens concepit, quæ, quanta et qualia supergaudiosissimus Deus illis ab æterno paravit, et in exordio mundi dedit.
Quomodo adhuc et magis se ipsam manifestat et distribuit in lucidissimum earum, id est, qualiter æterna et increata Dei dulcedo, clarius et copiosius pandit et ostendit se, et munera sua influit in splendidissimas mentes earum, quæ eum facie ad faciem felicissime intuentur: quod « lucidissimum » est, et bene habile, id est valde capax et receptibile divinorum, sicut speculum purum, tersum, politum, lucis solaris; juxta intellectum receptivæ virtutis, id est secundum na-
Hebr. I, 3.
Is. LXIV, 8.
Ibid. 4;
I Cor. II, 9. propinquior quodammodo.
Adhuc enim turam et dispositionem intellectualis substantiæ, quæ est eminenter « receptivæ virtutis », id est valde apta et potens recipere dona et illuminationes et influentias Dei, qui est bonitas et dulcedo, supermanans, et multipliciter occultata, id est, supereffluens, ita quod nulla mens creata valet eam participare et capere secundum totam plenitudinem et communicabilitatem ipsius, nec eam comprehendere potest secundum immensitatem et plenitudinem actualitatis et cognoscibilitatis ac sapientiæ suæ, imo deficit inde multipliciter et penitus infinite :1 ideo manet etiam beatis mentibus « occultata ». Idcirco quidam Sancti dixerunt, quod Seraphim et Cherubim non audent Deum respicere, quia videlicet oculos suos mentales non audent aperire nec in Deum porrigere, ad intuendum illum plenarie. Attamen vident divinam essentiam clare et immediate. Eamdem etenim veritatem ac rem unus conspicit limpidius alio. Dicitur quoque «occultata», quoad nos, quia ignota est nobis, et a nostra notitia plurimum elongata.
Ad vero intellectualium subjecta, id est inferioribus personis intellectualium essentiarum, et non eodem modo acceptiva, id est, quæ non sunt tam clare et immediate capacia visionis seu illuminationis divinæ, super virtutem, id est, quæ ultra suam possibilitatem eam capere nequeunt, incontaminate occultans visionem et participationem, id est, eminentem illam cognitionem et participationem qua a superioribus mentibus capitur et videtur ac participatur, recte abscondens, id est, non conferens, proportionalibus participantium vaporibus, in commensuratione divina distribuit, id est, largitur odoramenta seu perceptiones odorum æternæ suavitatis, « in commensuratione », id est congrua proportione capacitatis ac dignitatis earum.2 Porro quod dictum est, quod inferioribus angelis Deus occultat sublimem suam visionem et cognitionem, quam superioribus angelis manifestat, nequaquam intelligendum est ita, quasi inferiores angeli non videant divinam essentiam in se ipsa, sed quod non in tanta sublimitate et puritate ut superiores.
Super nos igitur sanctarum essentiarum tantus superpositus Seraphim ordo, id est chorus angelorum sanctorum primi et summi ordinis, talis ac « tantus », ut dictum est libro præcedenti :3 qui ordo est ordo « sanctarum essentiarum », id est beatorum spirituum, exsistentium « super nos » : in alarum duodenario significatur, id est per duodecim pennas quibus circumligatum fuerat chrisma.
B
Circa Jesum stans et collocatus, id est, proximior Verbo æterno, tamen inferior eo, etiam ejus humanitate ut assumpta a Verbo, « et collocatus » circa Jesum. Nam et Deus fecit angelum prope se, materiam prope nihil. Beatissimis ipsius contemplationibus (quantum fas) inhians, quia ut S. Petrus deprompsit, in Christum angeli desiderant prospicere :45 sicut hoc frequenter expositum est. Et invisibilis distributionis sacræ in castissimis susceptionibus repletus :6 hoc est, ordo ille supremus adimpletus est « susceptionibus castissimis », id est purissimis influxionibus, « distributionis », id est communicationis divinæ, « sacræ », et « invisibilis » oculo corporali.
C
Et multum laudabilem, sensibiliter dicendo, non silentibus oribus reclamans theologiam : id est, ordo ille seraphicus « reclamans theologiam multum laudabilem », id est sermonem illum valde commendabilem, de Deo loquentem, videlicet, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus, etc., quem Isaias audivit in spiritu, et quem chorus ille cecinit, clamans, « non silentibus oribus », sed « sensibiliter » dicens, Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc., juxta illud Isaiæ :7 Clamabant alter ad alterum.8 Non quod angeli sancti habeant materiata ora, aut corporales voces emittant, nisi in assumptis corporibus; sed quia in imaginaria visione ita apparuit Isaiæ : quemadmodum Ezechiel scribit se translatum a Judæa in Chaldæam, post-9
D modum vero in montem valde excelsum;10 similiter Joannes in Apocalypsi.11
Ipsa enim sancta supermundialium animorum scientia, id est intellectuum supernorum notitia, simul erecta est, quoniam circa summum et increatum objectum versatur, et incessabilem habet divinum amorem, id est, actualis et ferventissima ac sincerissima dilectio Dei est illi notitiæ inseparabiliter juncta, nec bonitas illa purissima prorsus immensa, pulchritudoque infinita, sine actuali dilectione, complacentia, gaudio prædominanti, potest in se immediate videri, ut probatior habet positio, et Sancti testantur; malitiamque simul omnem superat et oblivionem: quo constat, quod nec culpa neque oblivio possit cadere in Beatis, nec simul consistere queunt visio Deitatis per speciem et peccatum. Inde, ut æstimo, hoc non silenti clamore insinuat æternam eorum et incommutabilem, in virtute omni et gratiarum actione, divinorum scientiam et intelligentiam: id est, ob hoc, canticum illud, Sanctus, Sanctus, Sanctus, denotat « scientiam et intelligentiam » angelorum perpetuam et invariabilem, quia in eis non est oblivio, idcirco quod semel sciunt, non obliviscuntur; nec ipsorum scientia est informis, quia omni virtute ad ipsorum naturam ac statum pertinente est decorata, et totis præcordiis regratiantur Altissimo super omni notitia ac virtute, ceterisque donis præstitis eis.
Footnotes
Chapter 42 of 98