Articulus 38
ALIA SIGNIFICATIO VELATIONIS CHRISMATIS DUODECIM ALIS.
ET hoc sacra dignum judicavimus memoria, id est, documentum istud reputavimus dignum recordatione frequenti ac diligenti, quoniam valet ad probandum quod sæpe protulimus de mutua angelorum purgatione, illuminatione, perfectione :1 idcirco nunc repetivimus istud. Vel istud refertur ad immediate sequentia. Quomodo Eloquiorum Hebrœa vox, id est idioma Scripturæ Hebraicum, juxta intelligibilem nominationem, id est veram interpretationem et appellationem, cui ipsa res correspondet, vocat sanctissimas Seraphim essentias, id est mentes seraphicas hoc nomine, Seraphim, ex hoc quod sunt igneæ et superfervcntes secundum divinam et immobilem vitam, ex ipsa secundum divinam et immutabilem vitam perflagrantia, id est ex spirituali caritatis ardore quem habent in tota sua felicissima vita, ex qua nunquam mutari valent de bono in malum, utpota confirmati in bono et gloria, de qua inamissibili et nunquam perdenda securi sunt.
Dixi ergo, ut quæ Hebræorum sunt interpretantes aiunt, id est, sicut affirmant hi qui Hebraica nomina interpretantur, id est, in aliam linguam transferunt et exponunt, divinissimi Seraphim, id est spiritus de ordine Seraphim valde divini, ardentes et calefacientes a Theologia nominati sunt, id est a Scripturis atque theologis. Nam suavissimo divini amoris ardent incendio, quo inferiores quoque incendunt: non illo incendio quod ad essentialem pertinet beatitudinem ac mercedem, et ex divinæ essentiæ visione immediate progreditur (in quo incendio post punctum terminationis viæ et primum instans glorificationis suæ, amplius nunquam crescunt neque proficiunt); sed incendio quod ex divinorum cognitione effectuum oritur, et ad accidentale pertinet præmium. Manifestativo substantialis eorum habitus nomine, id est appellatione significante habitum qui eis quasi loco «substantialis» differentiæ convenit, quia ab illo, quantum ad esse gloriæ, specificantur, et specialem ordinem sortiuntur. Qui habitus est præfervida caritas, de qua Christus : Ignem, inquit, veni mittere in terram.2 Divinique unguenti, juxta symbolicam imaginum descriptionem, id est secundum symbolicum seu tropologicum intellectum figuralium nominationum, ipsi Seraphim motivas habentes virtutes in manifestationem ipsius, et efficaciorum vaporum distributionem evocantes : id est, sicut ignis materialis adhibitus chrismati aut simili materiæ odoriferæ, causat evaporationem suavem; sic seraphici spiritus igne sui vehementis amoris, excitant et incendunt mentes angelorum inferiorum ad spiritualem flagrantiam atque fragrantiam, ex quibus sic evocant efficaciores vapores, id est internas suavitates profluentes ex distributione Spiritus Sancti.
Dixi ergo, ut quæ Hebræorum sunt interpretantes aiunt, id est, sicut affirmant hi qui Hebraica nomina interpretantur, id est, in aliam linguam transferunt et exponunt, divinissimi Seraphim, id est spiritus de ordine Seraphim valde divini, ardentes et calefacientes a Theologia nominati sunt, id est a Scripturis atque theologis. Nam suavissimo divini amoris ardent incendio, quo inferiores quoque incendunt: non illo incendio quod
Ipsa enim super intellectum suaveolens essentia, id est Deitatis essentia in infinitum suavis, et omnem mentem transcendens creatam, juxta illud Apostoli:3 Pax Christi quæ exsuperat omnem sensum; ab ignitis et purgatissimis mentibus in notitiam moveri amat: id est, appetit « moveri in notitiam », id est ad aliorum cognitionem deduci, a ferventibus depuratisque mentibus, quæ alios verbis suis præfervidis ad Deitatis accendunt amorem. « Amat » quoque « in notitiam moveri » a talibus, id est, quod illi ex Dei amore se moveant ad contemplationem ipsius ac laudem, juxta illud in Canticis:
Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis.4 Et divinissimas suas inspirationes in ditissimis distributionibus donat sic se supermundane evocantibus, id est, Deus largitur « inspirationes », id est allocutiones, informationes, excitationes piissimas, per ditissimas, id est gratiosissimas, dationes et communicationes charismatum supernorum, sicut ait Apostolus: Deus potens est omnem gratiam facere abundare in nobis, supra quam petimus aut intelligimus;56 « evocantibus » eum « supermundane », id est, mente purissima, oratione sincerissima, et toto cordis affectu, sine distractione, cum omni compunctione et conatu interioris custodiæ exorantibus eum. Qui enim sic quærit, invenit.7 Unde et in Deuteronomio promittitur: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ.8 Debemus quoque eum sic evocare, ut de throno gloriæ suæ dignetur descendere ad nos, venire in nos, et manere nobiscum. Etenim oratio humiliantis se pentrat nubes, et oratio justi penetrat cœlos.9
Non ergo divinissimus supercœlestium essentiarum ordo ignoravit, id est, ordo supremus seraphicus ab exordio suæ beattificationis agnovit, divinissimum intellectum in sanctificandum descendentem, id est Verbum æternum advenire in mundum ad sanctificandum credentes in se: pro quibus orans, Pater (inquit) sanctifica eos in veritate.10 Mysterium quippe Incarnationis, quantum ad substantiam suam, cognitum fuit ab initio sæculi angelis, quamvis non quoad universas circumstantias suas.
Intelligit autem eum sacre in his quæ secundum nos sunt, se subjicientem, id est, ordo ille cognoscit Unigenitum Dei « subjicientem », id est humiliantem, « se in his quæ secundum nos sunt », id est assumptione nostræ naturæ et indetrahibilium defectuum ejus, et in humanis obsequiis, persecutionibus et tormentis.11
B Exinanivit enim semetipsum, factus obdiens usque ad mortem.12 Quod fecit, non propter dignitatem et merita nostra, sed per divinam et ineffabilem bonitatem, juxta illud ad Titum: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.13 Alia translatio habet hic: Non ignoravit supercœlestium substantiarum ordo, Jesum Deum summum descendisse. Et a Patre suo et Spiritu humanitus sanctificatum, id est, secundum naturam humanam « sanctificatum a Patre et Spiritu », imo et a se ipso secundum quod Deus est, quoniam indivisa sunt opera superperfectissimæ Trinitatis:14 sanctificatum, inquam, eodem instanti quo producta est anima ejus et caro ejus formata, non a culpa ulla mundatum, sed omni gratia, sapientia, virtute impletum. Propter quod angelus dixit ad Virginem:15 Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Adspiciens vero, proprium novit auctorem, id est, ordo ille seraphicus intuens Unigenitum, conspicit eum esse suum Creatorem, in quibuscumque divinitus agit, secundum essentiam immutabile habens, id est in cunctis suis operibus divina potestate expletis, prorsus invariabilem:16 imo et in his quæ operabatur humanitus, immutabilis manet secundum divinitatem.
Inde sacrorum symbolorum traditio, id est doctrina data de sensibilibus signis et materiis circumponendis huic sacramento et aliis, sanctificato divino chrismati
Seraphim circumdat, id est, imagine ipsius Seraphim tegit et operit chrisma consecratum, incommutabilem videns, id est, Christum significatum per chrisma agnoscens esse invariabilem secundum quod Deus, et describens Christum in ea quæ secundum nos est, universali ad veritatem humanatione: id est, etiam notificans nobis Christum in vera humanitate, in qua visibilis est:17 « humanatione », inquam, « universali », id est totali et integra, quoniam totam et integram assumpsit humanitatem, « ad veritatem », id est vere, non apparenter dumtaxat.
Footnotes
-
*judicamus ↩
-
Luc. xii, 49. ↩
-
Philipp. IV, 7. ↩
-
Cant. II, 14. ↩
-
II Cor. IX, 8; ↩
-
Ephes. III, 20. ↩
-
Luc. XI, 10. ↩
-
Deut. IV, 29. ↩
-
Eccli. XXXV, 21. ↩
-
Joann. XVII, 17. ↩
-
* se ipsum ↩
-
Philipp. II, 7, 8. ↩
-
Tit. III, 4, 5. ↩
-
* Et a Patre suo, et a se ipso, et Spiritu humanitus sanctificatum ↩
-
Luc. I, 35. ↩
-
* principium ↩
-
*inhumanatione* ↩
Chapter 44 of 98