Skip to the text

Articulus 41

DE TRIBUS QUÆ IN OMNI SUNT HIERARCHIA, ET QUALITER IN ANGELICA, LEGALI, ET EVANGELICA SEU ECCLESIASTICA INVENIANTUR.

DEINCEPS tractat de actibus hierarchialibus per quos quis in gradu eminentiæ aut statu inferioritatis locatur. Hæc quidem divinissimi unguenti perfecta operatio est, id est, jam prætacta congeries operationum, est pertinens ad chrismatis sacramentum.1

Tempus autem fortassis sit, id est, jam hora consistat : quod exprimit optative, quasi se cupiens expedire de isto tractatu ; post divinas sacras actiones, id est post determinationem de actibus sacramentalibus atque hierarchicis qui sunt in sacramentis Baptismi et Eucharistiæ ac chrismatis, de quibus tribus sacramentis solum hic tractat, ita quod non de aliis sacramentis, ipsas exponere sacerdotales ordinationes et partes, id est distinctos gradus, virtutesque earum, id est potestates, et operationes et consummationes, et super has trinitatem superfirmantium ordinum, id est, ultra et præter hæc, etiam tangere tres ordines qui firmant et ponunt nos super alios, quorum est purgari, illuminari, ac perfici.

Ut demonstretur secundum nos hierarchiæ dispositio, id est, quatenus innotescat quod dispositio ecclesiasticæ hierarchiæ, inordinatum quidem et inornatum et commixtum clare distinguens, id est, omnem inordinationem, deformationem et confusionem devitans, et ab ordinatione sapientiali ac decore spirituali discernens ac separans, prout per Jeremiam Dominus cum præmii pollicitatione hortatur : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.2 Nempe, ut idem loquitur Jeremias, Quid tritico cum paleis? Et juxta Apostolum, Quæ conventio luci ad tenebras? Replens vero ornatum et ordinatum et inconfusum, id est, dispositio hierarchialis « replens », id est, efficiens et perficiens, « ornatum », id est decorem virtutum, « ordinatum », id est ordinationem sapientialem, « et inconfusum », id est imperturbationem, ut non sit admixtio, confusio, neque immunditiæ macula. In ipsis se ipsam manifestans, id est, perfectionem suam declarans in his suis præclaris effectibus, secundum quod causa cognoscitur ac resplendet in suo effectu. Propter quod effectus vocatur participata similitudo suæ causæ. Agens etenim producit simile sibi. Hoc itaque facit dispositio ista, sanctorum ordinum analogiis, id est congruis proportionibus et mensuris, secundum quod competit dispositioni ecclesiasticorum.

Et omnis quidem hierarchiæ ternariam divisionem, in ipsis jam a nobis laudatis hierarchiis, ut æstimo, bene exposuimus : hoc est, nos « exposuimus », id est declaravimus, « bene divisionem ternariam », id est trimembrem vel tripartitam, « in ipsis hierarchiis laudatis a nobis », id est in certis capitulis libri de

Hierarchia angelica, libri quoque de Ecclesiastica hierarchia: in quibus libris laudavimus, id est, per modum laudum descripsimus, ipsas hierarchias ac præclaros actus earum. Hæc autem divisio ternaria intelligitur hic non de divisione in varias species, sed in tres actus hierarchicos, vel in tres choros seu ordines. Dicentes quomodo secundum nos sacra traditio habet, id est, sancta doctrina «secundum nos» catholicos continet, omnem hierarchicam actionem in sanctissimas teletas divisam. Pro «teletas», alia translatio habet, Consecrationes; alia, Perfectiones. Nec est intelligendum quod simplex actio hierarchialis in tria dividatur, sed quod tria concurrant et exigantur ad ipsam, sicut subjungitur: et divinas earum scientias et doctrinas, et ab ipsis sacre perfectos. Primum horum trium, est teleta, seu ipsum mysterium; secundum, doctrina et illuminatio instruentis; tertium, perfectus, hoc est subditus seu instructus per illam scientiam.

Ergo sanctissima quidem supercœlestium essentiarum hierarchia, id est hierarchia supernorum et invisibilium spirituum, teletam quidem habet, secundum virtutem propriam, Dei et divinorum immaterialissimam intelligentiam, id est deiformem intelligentiam, juxta imitationem et assimilationem ad increatam sapientiam Dei, «et divinorum immaterialissimam intelligentiam», id est increatorum attributorum notitiam intuitivam, quæ immaterialissima est, et ab inferioribus rebus corporeis nequaquam accepta; et deiformitatis integritatem, id est integram assimilationem cum Deo respectu inferiorum: quia substantiæ illæ sunt omnino incorporales; non sic homo, qui tamen Dei imago vocatur; et ut possibile, Deo similem habitum: quia in caritate et sapientia Deo pro viribus conformantur. Non tamen caritas et sapientia habitus sunt in Deo, sed ejus essentia. Potest tamen per habitum Dei, intelligi firma et inauferibilis dispositio seu consistentia ejus in omni perfectione, felicitate et gloria, ac invariabili optimo suo statu. Habet itaque hierarchia illa superna «habitum» ducentem in lucem, quæ ducit et ad sanctam ipsam consummationem. Habitus namque ille ducit ad «lucem», id est in splendidissimam actualem Dei intuitionem: quæ intuitio ducit ad consummatam ac plene fruitivam quietationem in Deo.

Duces circa Deum primitivas essentias sacrosque ordines, deiformiter et proportionaliter transvehit ad donatas eis semper deificas scientias: id est, lux illa consummativa «transvehit», id est, spiritualiter transfert, sicut in se quietus transfertur de inspectione unius objecti in aliud, «essentias primitivas», id est mentes supremas, quæ et inferiorum intellectuum «duces» sunt dirigendo eos ac reducendo in Deum, «sacros» quoque «ordines» angelorum inferiorum, «deiformiter», id est per puram et simplicem illuminationem, «et proportionaliter» secundum illorum dispositionem et capacitatem: transvehit, inquam, eos «ad donatas semper eis deificas scientias». Quæ sunt donatæ ab ipsa per se ipsam perfecta et sapientifica divinorum animorum Divinitate, id est a vera Deitate, quæ in se et per se infinite «perfecta» ac «sapientifica», est datrix et causatrix sapientiæ angelorum.

Ipsi autem primarum essentiarum subjecti ordines, id est inferiores chori mentium supernarum, tanquam per illas divinitus exaltati, id est ad Deum altissimum per superiores reducti, quantum ad illuminationes hierarchicas et cognitiones divinorum effectuum, non quoad beatificam visionem, ad deificam Divinitatis illuminationem, id est ad instructionem a Deo, qua deificantur, id est, Deo similiores constituuntur, et instruuntur ad cognoscendum divina mysteria, prout a Deo præfixum est et eorum ordini dignitatique convenit, perfecti ordines et sunt, et vere nominantur. Unusquisque enim ordo angelicus in suo gradu et genere est per fectus in naturalibus et supernaturalibus donis, quamvis unus sit altero perfectior. Diversi enim sunt gradus et species perfectionis, multisque modis dicitur aliquid esse perfectum, ut etiam quinto Primæ philosophiæ asseritur.

Post illam vero cœlestem et supermundanam hierarchiam, id est post hierarchiam angelicam, in ea quæ secundum nos sunt, id est in corda seu supposita ecclesiasticæ hierarchiæ, benefice Deitas sacratissima, id est sanctissima esse recognita, ac sacratissime culta, suas donationes affert, id est, beneficia sua largitur « benefice », id est liberaliter.3

Crassis quidem exsistentibus, secundum Eloquium, id est Judæis, qui teste Scriptura, erant carnales et rudes, dedit juxta legem hierarchiam, id est ordinationem hierarchialem secundum qualitatem legis eis collatæ.4 Siquidem ille populus fuit grossus, et legem eorum duritiæ ac ruditati proportionatam contulit eis, in qua jussit carnalia sacrificia immolari, et cærimonialia plurima observari. Judicialia quoque præcepta non pauca illis mandavit, in tantum quod beatissimus Petrus in Actibus fassus est, quod neque nos neque patres nostri servare illa potuimus.5 De hac re in epistolis suis plura loquitur S. Paulus:6 qui ad Corinthios legem Moysis vocat mortis administrationem, quia nec gratiam continebat, nec justificabat.7 Unde ad Galatas: Lex, inquit, pædagogus noster erat in Christo. Porro populo illi legis veteris Moyses in Deuteronomio ait: Durissimæ cervicis es populus, et non dedit vobis Deus cor intelligens usque in diem præsentem.8

Obscuris verorum characteribus, et longissimis principalium exemplorum imaginibus, et difficilibus ad intelligendum ænigmatibus et figuris, non facile discretam habentibus multam eis contemplationem, in ipsis lucem infirmis adspectibus innocue declarans.910 Hoc est: Deus dedit eis legem sub « characteribus », id est proprietatibus et descriptionibus, « verorum », id est rerum significatarum, « obscuris », id est ad intelligendum difficilibus, nec aperte insinuantibus quid signabant; et sub exemplis « et imaginibus exemplorum principalium longissimis », id est valde præcedentibus atque præteritis (ut quod mare Rubrum significabat Baptismum; liberatio Israelis ex Ægypto, redemptionem generis humani ex tenebris mundi per Filium Dei), « non facile habentibus », id est, in promptu non declarantibus, nec palam significantibus, « contemplationem », id est spiritualem intelligentiam, « discretam », id est discretive ac proprie intentam ac significatam per illas;11 « declarans innocue », id est sine infirmi intellectus læsione, « adspectibus infirmis », id est mentibus nondum illuminatis nec confortatis, « lucem », id est spiritualem quemdam sensum et veritatem, « in ipsis ». Quemadmodum enim oculus corporis lippiens læditur intensam lucem cernendo, sic debilis intellectus, subtilem atque difficilem veritatem conspiciendo.

Hinc autem secundum legem hierarchiæ teleta quidem, ad spiritualem Dei cultum anagoge:12 id est, ob hoc « teleta », id est mysterium, « hierarchiæ secundum legem », id est hierarchiæ legalis, fuit « anagoge », id est introductio, « ad cultum Dei spiritualem », scilicet evangelicæ legis (juxta illud ad Hebræos, Nihil ad perfectum adduxit lex): introductio vero melioris spei, per quam approximamus ad Deum.1314 Manuductores autem ad eam, ipsi sanctum illud tabernaculum a Moyse sacre eruditi, primo secundum legem pontificum doctore et duce: hoc est, « ipsi manuductores ad eam », id est evangelicæ legis culturam, puta magistri « eruditi sacre », id est spiritualiter instructi, « tabernaculum illud sanctum », id est de mystica significatione illius et contentorum in ipso, pertinentiumque ad illud factum « a Moyse primo doctore et duce pontificum secundum legem », id est legalium episcoporum veteris Testamenti.

Ad sanctum quidem tabernaculum introductive sacro scribens, id est, de tabernaculo illo « scribens introductive », id est sapienter et mystice, prout competebat templo præfigurativo :15 ideo additur, « sacro », id est felici mysterio ; secundum legem, id est secundum congruentiam legis illius, hierarchicam, imaginemque formæ ostensæ ei supra Sina montem, id est ad imitationem exemplaris ostensi ipsi Moysi super verticem montis Sinai, juxta illud Exodi : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est ;16 vocat omnia secundum legem sacrificanda, id est, omnia legalia dicit sacre et spiritualiter esse intelligenda, ac Deo mystice offerenda.

Ante vero perfecta a legalibus symbolis, id est, ea quæ olim fiebant sub « symbolis legalibus », utputa sub figuris et signis typicis legis, proportionaliter ad perfectiorem doctrinam reducimus, id est ad spiritualem intellectum prout proportionatum et coaptatum est evangelicæ legi. Qui tamen spiritualis sensus in talibus frequenter est litteralis : ut quum dicitur in Isaia, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet :17 litteralis sensus non est de radice et flore, sed de Christo et ejus virginea præstantissima Genitrice. Similiter quum subditur :18 Erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. Itemque dum ibidem subjungitur, Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit, vitulus et leo et ovis simul morabuntur :19 sensus litteralis non est de bestiis illis, sed de hominibus significatis per illas.

Perfectiorem autem doctrinam Theologia secundum nos hierarchiam dicit, id est, sermo divinus affirmat quod hierarchia secundum nos, id est hierarchia ecclesiastica, sit doctrina perfectior, id est, id ad quod pertinet doctrina illa spiritualis perfectior, plenitudinem hanc illius vocans et sacrum finem, id est, spiritualem istam intelligentiam Scriptura dicit esse « plenitudinem », id est plenarium spiritualemque sensum, ac « finem » litteralis intellectus. Ideo dixit Salvator :20 Non veni solvere, sed implere ; atque Apostolus, Finis legis est Christus.21

Est autem et cœlestis et legalis communicativæ medietati extremarum recepta, id est, hierarchia ecclesiastica evangelicæ legis « est recepta », id est judicata, supple, congruere, « medietati communicativæ extremarum », scilicet hierarchiæ cœlesti et hierarchiæ synagogicæ, sic quod communicat cum utraque, et ita est medium per participationem, non per abnegationem. Ei quidem communicans intellectualibus contemplationibus, id est, cœlesti hierarchiæ comparticipans per spiritualem contemplationem, et item evidentiorem supernorum imitationem in hac vita ; huic vero, quia signis sensibilibus variatur, id est, ecclesiastica hierarchia cum synagogica communicat sensibilibus signis et figuris ac sacramentis utendo. Ideo dicitur ad Hebræos : Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum.22 Lex quippe Mosaica umbram, id est obscuram repræsentationem, habuit futurorum cœlestium bonorum, non ipsam imaginem, id est non claram significationem, rerum illarum, quarum imaginem habet ecclesiastica hierarchia. Et per ea sacre in Deum reducitur, id est, per sensibilia et sacramentalia signa mox ad Deum convertitur, prout in sacramentis, quæ et gratiam continent, cernimus.

Trinum autem similiter habet hierarchicæ divisionis, id est, ecclesiastica hierarchia dividitur in tria, sicut de aliis dictum est ; in sanctissimas teletarum sacrificationes divisa, et deiformes sacrorum ministros, et ab ipsis proportionaliter in sacra adducendos : id est, ipsa hierarchia ecclesiastica « divisa in sacrificationes sanctissimas teletarum », id est mysteria sacramentorum et oblationum, seu in consecrationes illorum, circa quæ versatur et occupatur Ecclesia ; « et » in « deiformes sacrorum ministros », id est, in23 eos qui ecclesiastica sacramenta tractant, cra adducendos », id est in subditos, quorum est purgari et sacramenta a superioribus sumere.

Footnotes

  1. Hic aliqui libri auspicantur capitulum v. ↩

  2. Jer. xv, 19. ↩

  3. *Divinitas sacratissimas* ↩

  4. * donavit ↩

  5. Act. xv, 10. ↩

  6. II Cor. III, 7. ↩

  7. Galat. III, 24. ↩

  8. Deut. IX, 6; XXIX, 4. ↩

  9. * quæ in ipsis lucet ↩

  10. * occultam ↩

  11. 1 Cor. x, 2. ↩

  12. * Huic ↩

  13. Hebr. vii, 19. ↩

  14. Hebr. vii, 19. ↩

  15. * Ad quod sanctum ↩

  16. Exod. xxv, 40. ↩

  17. Is. xi, 1. ↩

  18. Ibid. 5. ↩

  19. Ibid. 6. ↩

  20. Matth. v, 17. ↩

  21. Rom. x, 4. ↩

  22. Hebr. x, 1. ↩

  23. * sanctificationes ↩

Chapter 47 of 98