Articulus 39
DE MIRO ET EFFICACI CHRISMATIS SEU UNGUENTI IN VARIIS SACRIS AUT SACRAMENTIS USU.
ET adhuc divinius, supple, est quod dicam de chrismate, quia unguento utitur ad omnis divini perfectionem, id est, sacra traditio, seu Ecclesia, vel summus sacerdos, « utitur unguento », id est chrismate, in consummatione variorum sacramentorum, sicut expositum est; aperte ostendens, juxta Eloquium, id est, secundum doctrinam Scripturæ per hoc evidenter significans, sanctificantem sanctificatum, id est Christum qui secundum divinitatem sanctificat alios, secundum assumptam humanitatem esse sanctificatum, ut paulo ante expositum est, tanquam semper ipsum exsistentem in se ipso, id est divina virtute manentem eumdem, secundum omnem divinam beneficentiam, id est in omni benefica et gratiosa actione circa genus humanum. Propter quod et sacræ divinæ generationis perfectiva collatio, id est exhibitio sacra Baptismi, qua fideles regenerantur in Christo, et perficiuntur ab ipso gratiis quæ in Baptismate conferuntur, in unguenti perficitur divinissimis consummationibus, id est, completur et terminatur in actibus sacris qui per chrismatis linitionem et unctionem circa baptizatum fiunt.1
Inde, ut æstimo, et perfectivo baptisterio, id est fonte Baptismatis, quo fideles in sua regeneratione perficiuntur, unguentum in cruciformibus symbolis infundens summus sacerdos, id est, episcopus aliquid chrismatis infundens sensibilibus signaculis crucis, super conspectum ducit, id est, ad intellectualem memoriam revocat, intellectualibus, id est interioribus atque mentalibus, oculis, usque etiam suam mortem per crucem Jesum pro nostra divina generatione demersum:23 id est, Filium Dei per suam crucifixionem absorptum et exstinctum usque in mortem inclusive (juxta illud Isaiæ, Tradidit in mortem animam suam):4 et hoc, « pro nostra divina generatione », id est pro nostra spirituali regeneratione in Baptismo, in quo virtute et merito passionis Christi regeneramur, dicente Apostolo:5 Consepulti sumus cum Christo in mortem. Nam et demersio baptizati in aquam, designat demersionem Christi in mortem.6 Hinc subditur: hoc divino et potentissimo descensu, in mortem suam (juxta occultum Eloquium) baptizatos, ex corrumpentis mortis veteri absorptione divinitus emergentem, et renovantem ad divinam et æternam subsistentiam: id est, Jesum « emergentem », id est, ex mortis demersione « resurgentem, divinitus », id est virtute divina, « et renovantem » credentes ac « baptizatos ad subsistentiam divinam et æternam », id est ad vitam spiritualem, per gratiam in præsenti et gloriam in futuro, « ex absorptione veteri mortis corrumpentis », id est ex antiqua deglutitione peccati originalis, et mortis corporalis illud secutæ et propter illud inflictæ. Hoc est quod ad Corinthios scripsit Apostolus : Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum;7 et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Ideo subditur : « juxta Eloquium occultum », id est mysticum Eloquium, id est secundum divinam Scripturam desuper revelatam, mysteriis plenam, naturali lumine non patentem.
Sed et ipsi perfecto, id est baptizato, sacratissima divinæ generationis teleta, divini Spiritus superadventum unguenti donat consummativa unctio : hoc est, unctio chrismatis perfectiva ipsius baptizati, dat ipsi baptizato « superadventum Spiritus divini », id est gratiam Spiritus Sancti ad robur, quam dat dispositive et instrumentaliter, et aliquo modo cooperative, ut tactum est, non principaliter effective; dat autem « sacratissima teleta generationis divinæ », id est præcedente et disponente mysterio sancti Baptismi, quod est quasi janua ceterorum sacramentorum, nec Confirmatio datur nisi baptizatis. Characterizante (ut œstimo) sacra symbolorum imaginaria descriptione, id est, figurante et designante « descriptione sacra » et « imaginaria », id est, edocente nos recitatione Scripturæ per imaginarias species traditæ, ab ipso propter nos humanitus divino Spiritu sanctificato mutabili substantialis divinitatis habitu, divinissimum Spiritum datum :8 id est, « Spiritum divinissimum », scilicet Spiritum Sanctum, datum esse hominibus « ab ipso » Christo « sanctificato humanitus », id est secundum naturam assumptam humanam repleto divino Spiritu (sicut ait per Isaiam, Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me;9 et rursus, Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus), « habitu mutabili divinitatis substantialis »10, id est in humanitate quam induit, seu corpore quo se texit : quæ humanitas fuit Verbo incarnato ut habitus, in quantum sine illa ante fuit subsistens, et adhuc sine ea subsistere posset, saltem de potentia absoluta. Propter quod ait Apostolus :11 Exinanivit se, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Et hoc hierarchice intellige, id est catholice, sicut tenet et docet Ecclesia Dei, omnem circa hoc hæreticorum adinventionem vesanam vitando, quia et divini altaris sacram consummationem sanctissimarum hostiarum, legislatio sacratissimi unguenti perficit sanctissimis effusionibus : hoc est, « legislatio », id est jussio legis ecclesiasticæ, « unguenti sacratissimi », id est data de ritu et modo utendi unguento seu chrismate, « perficit consummationem sacram altaris divini », id est consecrationem seu dedicationem sancti altaris, « hostiarum » divinarum, id est oblationum spiritualium seu sacramentalium quæ offeruntur in eo, juxta illud Isaiæ : Offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.1213 Et per Malachiam ait :14 In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Fit demum consecratio ista altaris « sanctissimis effusionibus » chrismatis super illud in certis partibus ejus, prout habet ritus Ecclesiæ.
Est autem supercœlestis et superessentialis theoria, omnis deificationis nostræ et sanctificationis principium, et essentia, et perfectiva virtus : id est, sapientia Dei increata, omni cœlestium mentium sapientia major in infinitum, est fontale « principium et essentia », id est causa essentiæ, « et virtus » per se subsistens, non accidentalis, « perfectiva omnis nostræ deificationis », id est assimilationis cum Deo, « et sanctificationis », tam interioris, qua purgamur a culpa, et gratia atque virtutibus decoramur, quam exterioris, per consecrationes et benedictiones. Hinc sanctus Job : Quis, inquit, potest facere mundum de immundo ?1516
Si enim est divinissimum nostrum altare Jesus, principalis divina divinorum animorum oblatio: id est, quum Dominus « Jesus » secundum naturam assumptam, secundum quam etiam « est divina » ac « principalis oblatio animorum divinorum », id est cordium devotorum, sit « altare nostrum divinissimum », utputa altare intellectuale, acceptissimum Patri totique supervoluptuosissimæ Trinitati:17 cujus merita ineffabiliter magna sunt, propter quod per ea petimus exaudiri, nostraque merita adjuvari ac perfici, quum ipse sit caput nostrum, cui nos ut membra unimur.18 In quo, juxta Eloquium, oblati, id est, secundum Scripturas Deo Patri sumus oblati in Christo et per Christum, qui reconciliavit nos Patri, et exhibuit nos ei placentes.1920 Unde Petrus ait: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut offerret nos Deo. Et in Apocalypsi dicitur:2122 Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Et mystice holocaustomati, id est spiritualiter facti holocaustum Altissimi, videlicet ejus amore succensi, ac ejus obsequiis totaliter mancipati, nil nostri nobis ipsis proprium relinquentes, sicut ait Salvator:23 Qui vult venire post me, abneget semetipsum. Hinc alia littera habet: Mystici holocausti instar incensi. Accessum habemus ad Creatorem. Unde Christus ait apud Joannem: Nemo venit ad Patrem nisi per me.24 Et ad Romanos Apostolus: Per quem accessum habemus in gratiam istam in qua stamus;25 ad Hebræos quoque, Accedamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus.26 Supermundanis, id est intellectualibus ac desuper illustratis, oculis videbimus ipsum divinissimum altare: de quo dicitur ad Hebræos, Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper;27 in quo perfecta perficiuntur, id est, virtute ac gratia et meritis
A Salvatoris complentur, et perfectiora redduntur, juxta illud in Apocalypsi:28 Qui justus est, justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc; et sanctificantur ab ipso divinissimo unguento perfecto, id est, sacro chrismate inunguntur, seu Christo designato per chrisma, cujus gratiosis donis perficimur. Aliqui libri habent, Perfectum: et sic referri potest ad id quod præhabitum est, « divinissimum altare ».
Sanctificat enim pro nobis semetipsum sanctissimus Jesus: id est, « Jesus » Sanctus Sanctorum, essentialiter sanctus secundum quod Deus, « sanctificat », id est, sanctum ostendit ac sanctum fatetur, « semetipsum pro nobis », id est pro nostra salute et ædificatione, dicens:2930 Quis ex vobis arguet me de peccato? Et rursus: Ego pro eis sanctifico me ipsum.31 Et omni nos sanctificatione replet, per sacramenta, et donorum ac virtutum infusionem, profectum et consummationem, juxta illud Jacobi: Sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.32 Et Petrus ait: Secundum eum qui vocavit vos Sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis.33 In se perfectionum dispensatorie in nos tanquam Deo genitos, de cetero benigne descendentium, hoc est, replet nos omni sanctificatione « perfectionum », id est perfectarum actionum ipsarum virtutum, « descendentium in nos dispensatorie », id est ex divinæ largitatis moderata erogatione, tanquam spiritualiter generatos ac natos ex Deo. Omne enim datum optimum et omne donum perfectum desursum est,34 descendens a Patre luminum: a quo habemus non solum habitus ipsos virtutum, sed et actus et profectus earum, dicente Apostolo, Deus est qui operatur in vobis velle et perficere;35 et Isaia, Omnia opera nostra operatus es nobis.36 De quibus fertur in Joanne: Qui non ex sanguinibus, sed ex Deo nati sunt.3738 Et Jacobus ait: Voluntarie genuit nos verbo veritatis.
Footnotes
-
*perfectiva donatio et gratia* ↩
-
*contemplativis* ↩
-
*purgativo* ↩
-
Is. LIII, 12. ↩
-
Rom. VI, 4. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
1 Cor. xv, 21, 22. ↩
-
* immutabili * donatum ↩
-
Is. lxi, 1. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Is. lx, 7. ↩
-
Is. lx, 7. ↩
-
Malach. I, 11. ↩
-
I Cor. xv, 21, 22. ↩
-
Job xiv, 4. ↩
-
*principale divinum divinorum oblatio* ↩
-
Ephes. IV, 15, 16. ↩
-
II Cor. V, 18, 19. ↩
-
* Eloquia ↩
-
Apoc. I, 5, 6. ↩
-
I Petr. III, 18. ↩
-
Matth. XVI, 24. ↩
-
Joann. XIV, 6. ↩
-
Rom. V, 2. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
Hebr. XIII, 15. ↩
-
Apoc. XXII, 11. ↩
-
Joann. VIII, 46. ↩
-
Dan. IX, 24. ↩
-
Dan. XVII, 19. ↩
-
Jacob. I, 4. ↩
-
I Petr. I, 15. ↩
-
Jacob. I, 17. ↩
-
Philipp. II, 13. ↩
-
Is. XXVI, 12. ↩
-
Jacob. I, 18. ↩
-
Joann. I, 13. ↩
Chapter 45 of 98