Skip to the text

Articulus 33

DE ALIA RATIONE MYSTICA OBVELATIONIS UNGUENTI.

FER reliquum.1 Alia littera habet, Age. Sicque quod ait, Fer, potest esse verbum, et item adverbium, ut sit sensus : Da quod restat; vel, Eia aggrediamur quod superest. Quoniam exterius pulchritudinem contemplati sumus totius bonæ et sacræ actionis, id est, quia jam consideravimus exteriorem decorem operationum mysterii hujus, in diviniorem ejus respiciemus formam, id est, interiorem et altiorem decorem ejus pensabimus et significantiam præclariorem, ipsam in se ipsa revelato velamine contemplantes, hoc est, considerantes hanc formam in se, quia velamen illud quo tegebatur et celabatur, expositum est.2 Formam, inquam, ipsius beatam, id est ad beatitudinem obtinendam cooperantem ac disponentem, splendentem oculo illustrato, manifeste claram spiritualibus sacerdotibus, in sacramentalibus rite instructis, et incircumvelate intellectibus, id est mentibus quæ sine velamine sensibilium tegumentorum capere queunt divina, replentem nos suaveolentiæ, id est spirituali dulcedine, in horum sincera contemplatione ac sacra participatione. Neque enim manifesta myri perfecta operatio. Alia littera planior est, et istam quasi exponit : quæ est, Neque enim visibilis illa unguenti confectio, invisibilis est. His qui circa antistitem sunt, id est sacerdotibus adstantibus præsuli conficienti benedicentique chrisma, incommunicabilis est aut invisibilis; sed econtrario usque ad eos perveniens, id est, ipsis ad oculum apparens, et statuens super multos contemplationem, id est, inspectionem sui firmans et imprimens ipsis (sicut objectum visibile imprimit adspectum sui in adspicientes in ipsum, per hoc quod radii visuales ab objecto derivantur in intuentium visum), « super multos », id est præ multis vulgaribus qui ab ista inspectione excluduntur : de quibus subjungitur, ab ipsis sacre circumvelatur, id est, juste absconditur illis vulgaribus, et ex multitudine hierarchice distinguitur, id est, visio confectionis istius religiose separatur et tollitur a prædictis. Cujus ratio subditur spiritualis. Divinis enim viris sacratissimorum radius, tanquam congenerationi ab invisibili luce, pure et immediate elucens,3 et intellectuales eorum receptiones incircumvelate suavificans, ad subjectum non prompte provenit. Hoc est:4 « Radius sacratissimorum », id est immateriale lumen seu spiritualis intelligentia sanctissimorum sacramentorum mysteriorumque Christi, « elucens », id est, ad illustrandum procedens et emicans, « pure et immediate », id est sine involutione phantasmatum, « viris divinis », id est contemplativis et sanctis, « tanquam congenerationi ab invisibili luce », id est tanquam nationi puræ, et aptæ ac conformi ad illuminationem tam puram ac eminentem. Hinc alia translatio habet, Tanquam cognatis; alia, Ut propinquis. Etenim actus et influentiæ agentium et illustrantium, fiunt et sunt in patiente ac recipiente disposito. Qui radius « suavificans », id est, suavia faciens corda suscipientium ipsum, « incircumvelate », id est spiritualiter ac pure in Deo, « ad subjectum non prompte provenit », id est, tam pure et celeriter non descendit in inferiores qui non solum gradu, sed merito quoque sunt inferiores. Frequenter tamen subditi sunt præsidentibus sublimiores caritate et meritis: tuncque radius illuminationis supernæ, purius, copiosius atque celerius pertingit ad eos, præsertim illuminatio illa quæ ad dona pertinet gratiæ gratificantis.

Sed ab ipsis, utputa viris divinis, ut secretorum invisibile contemplantibus, id est tanquam a contemplatoribus invisibilis Dei, revelatoris occultorum ac mysticorum, sine pompa, dissimilibus incontaminabile sub pennatis ænigmatibus cooperitur: hoc est, « incontaminabile », id est sacramentum chrismatis in se purum et sanctum, quod in se ipso non inquinatur vitiis ministrorum aut suscipientium illud, « cooperitur », id est tegitur, « dissimilibus », id est vulgaribus, « sine pompa », id est aspernatione eorum, « sub ænigmatibus », id est operimentis, « pennatis », id est pennarum, seu factis de pennis aut alis. Boni quippe superiores non se præferunt superbe subditis suis: quia etsi sciant se illis majores in prælazione vel quibusdam donis gratiæ gratis datæ, nesciunt tamen an illis majores sint in donis gratiæ gratum facientis. Et dato quod in utrisque scirent se eminentiores, nihilo minus spectaret ad eos implere quod scriptum est:5 Quanto major es, humilia te in omnibus. Et rursus, quo plura ac majora desuper dona sumpsissent, tanto plus grati ac subditi tenerentur esse Deo in vera humilitate atque timore: quoniam cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Per quæ sacra ænigmata, subjectorum bene ornati ordines, id est congregationes subditorum bene dispositæ, reducuntur ad suam sacram analogiam, id est ad cognitionem et participationem sanctam sacramenti istius eis proportionatam: quia, ut dictum est primo præcedentis libri capitulo, impossibile est aliter nobis splendere divinum radium, nisi circumtectum variis velaminibus sensibilium formarum.

Quocirca quæritur quomodo illa auctoritas et verba hujus capituli simul stent, quum jam dictum sit hic: In diviniorem ejus respiciemus formam, ipsam in se ipsa revelato velamine contemplantes, beatam, splendentem, manifeste claram, incircumvelate intellectibus. Item: Divinus, inquit, radius spiritualium contemplationum, viris lucet divinis sine velamine; aliis vero occultatur velaminibus symbolorum, id est sensibilium similitudinum et signorum. Atque ut patet ex dictis et dicendis, frequenter hinc inde scribit et docet hoc, prout clarissime patet in libro de Mystica theologia.

Verum ad istud responsum est in expositione primi capituli Angelicæ hierarchiæ. Nempe auctoritas ibi conscripta, intelligitur de nostra cognitione quoad primam adeptionem seu acquisitionem notitiæ divinorum et incorporalium rerum. Aliæ auctoritates intelliguntur de perfectiva notitia veritatis eorum qui in scientiis sunt instructi. Cui responsioni concordans Albertus : Quantum ad principium, ait, acceptionis scientiæ, oportet quod per sensibilia accipiant, per quæ viri divini ad divinorum veritatem sine velatione pertingunt, sicut hoc loco B. Dionysius asserit.

Footnotes

  1. Fer eia ↩

  2. revelatam velamina ↩

  3. summum sacerdotem ↩

  4. *pervenit* ↩

  5. Eccli. III, 20. ↩

Chapter 39 of 98