Skip to the text

Articulus 37

QUID SIGNIFICET MULTITUDO PEDUM ET VULTUUM SERAPHIM, NUMERUS ALARUM, VELATIO FACIEI ET PEDUM, CLAMOR UNIUS AD ALTERUM.

INCORPORALES ergo Seraphim proprietates, in Eloquiis, sensibilibus imaginibus et invisibilium manifestatoriis mirabiliter descriptas, in exornamentis supercœlestium hierarchiarum, ut arbitror, bene contemplati sumus: id est, reor quod vere consideravimus « proprietates incorporales Seraphim », id est angelorum supremi ordinis, præsertim septimo capitulo Angelicæ hierarchiæ, « descriptas mirabiliter » ex supernaturali doctrina Scripturæ, « imaginibus sensibilibus et manifestatoriis invisibilium », id est per corporales imagines quæ manifestant et designant proprietates invisibilium spirituum, ut sunt, ignis, calor, lumen et splendor, de quibus quintodecimo capitulo est tractatum; « in exornamentis », id est in descriptione ornatuum et pulchritudinum, « supercœlestium », id est angelicarum, « hierarchiarum »; et tuis intellectualibus oculis ostendimus per scripta, aut etiam per sacra eloquia inde inter nos habita.

Tamen, quoniam quidem et nunc summum sacerdotem sacre circumstantes, ipsam nobis illam reformant excelsissimam dispositionem:1 id est, ex quo inferiores sacerdotes et ministri « circumstantes » episcopum in consecratione chrismatis, « reformant », id est, repræsentant nobis, « dispositionem illam » sublimissimam, id est ordinationem hierarchicam; in brevi et nunc sanctissimis adspectibus deiformissimam eorum claritatem videamus: id est, consideremus « et nunc in brevi », id est compendiose, « adspectibus sanctissimis », id est devotissimis speculationibus, « claritatem eorum deiformissimam », id est puritati ac luci increatæ valde conformem comparatione inferiorum. Nam et eorum essentiæ sunt claræ et mundæ a contagione materiæ, et habent actus et habitus, ac supernaturalia dona, sanctitatem et felicitatem, ineffabiliter nobiles, sublimes ac præfulgidas.

Multiforme ergo eorum et multipes, id est diversitas ac pluritas vultuum ac pedum Seraphim seu quatuor animalium quæ vidit imaginaria visione Ezechiel, manifestativum est, ut æstimo, multividæ eorum in divinissimas illuminationes proprietatis, hoc est, designat quod variis modis sunt inspectivi et cognitivi divinorum, et hoc eis quasi proprietas est; et semper motus, et multivii divinorum bonorum intelligibilium: id est, varietas pedum in ipsis significat quod indesinenter atque celerrime moventur in divina et ad omnia quæ Deo sunt placita, atque quod plurimis viis ad bona divina et immaterialia ac intellectualia gradiuntur, et expeditissime mox pertingunt, secundum quod multiplex cognitio convenit eis, utputa: matutina, vespertina, et juxta quosdam etiam meridiana; item cognitio rerum in Verbo æterno, et indita per species eis innatas et concreatas, atque cognitio per illuminationes hierarchicas.

Sequitur de alarum significatione.

Alarum autem, ut Eloquia aiunt, expansam positionem, id est determinatam situationem pennarum2 Seraphim, ut dicunt scripturæ præallegatæ Isaiæ et Ezechielis, non numerum sanctum indicare arbitror, id est, non sentio designare mysticum numerum rerum scitarum aut non scitarum, secundum quod visum est aliis, id est, prout alii quidam dixerunt. Sed quia circa Deum ipsius excellentissimæ essentiæ et ordinis, anagogica et absoluta perfectissime sunt: hoc est, arbitror pennas seu alas earumque tria paria significare, « quia », id est quod, « essentiæ excellentissimæ ipsius », id est supremæ illæ mentes ipsius chori seu « ordinis » Seraphim exsistentis « circa Deum, sunt perfectissime anagogica », id est supposita sursumductiva, hoc est per contemplationem elevata et semetipsa elevantia, « et absoluta », id est libera, tanquam ab indigna subjectione immunia; et supermundana prima et media et ultima, id est, quod per virtualem inclusionem ipsa sunt agmina tam prima tamque media, quam extrema, intellectualium sui et deiformium virtutum, id est tam ordinis sui proprii, quam aliarum angelicarum virtutum: hoc est, quod primus et summus ille chorus includit virtualiter in se perfectiones, illuminationes et cognitiones primæ ac propriæ hierarchiæ, et etiam duarum aliarum hierarchiarum. Sicque habere dicitur illuminationes primas et medias ac ultimas, id est illuminativas cognitiones tam supremæ hierarchiæ, quam aliarum duarum sequentium. Superiora namque includunt perfectiones inferiorum, et aliquid superaddunt, non econverso, prout istud super Angelicam hierarchiam plenius est expressum.

Inde Eloquiorum sacratissima sapientia, id est ob hoc doctrina sanctissima Scripturarum, alarum duplicationem sancte describens, id est, spiritualiter recitans quod Seraphim duabus alis volabant, duabus vero velabant faciem residentis in throno, atque duabus aliis pedes illius velabant seu operiebant, vel propriam faciem pedesque proprios:34 tamen in Isaia habetur, Faciem ejus, puta sedentis super thronum; similiter, Pedes ejus. Propter quod subditur: circa facies et media et pedes eorum imponit alas: id est, narrat quod duæ alæ erant circa caput ipsorum Seraphim, utputa extentæ desuper a parte corporis5 ex qua egredi videbantur et porrigi ab utraque capitis parte in altum; et quod duæ alæ a media parte corporis erant quasi in altum extentæ, per quas volabant; aliæ vero duæ, versus pedes dimittebantur seu deprimebantur. Universaliter volabile eorum insinuans, id est, designans vim volativam, hoc est contemplativam, ipsorum Seraphim, generaliter et perfecte, largissimum in id quod vere est anagogicæ virtutis, id est copiosissimam efficaciam ascendendi in id quod extrema vere pertinet ad contemplativam potentiam, ita quod sua vi intellectiva possunt eminenter pertingere ad omnia contemplabilia a virtute creata de lege communi, quoniam ad excellentiam contemplationis animæ Christi ac gloriosissimæ Virginis pertingere nequeunt.

Si autem facies et pedes tegunt, id est, si (pro quia) Seraphim asseruntur tegere facies duabus alis, pedesque totidem, et solis volant mediis alis duabus. Sed ut tactum est, in Isaia habetur, Faciem ejus. Idcirco, quum dicitur hic « facies », pluraliter, poni videtur plurale pro singulari. Intellige sacre, id est, fideliter considera, quia tantum exaltatus excellentissimarum essentiarum ordo, id est quod ordo Seraphim tam sublimis et præ ceteris choris tam elevatus, timidus est, non timore servili aut pœnali, sed reverentiali: hinc aliæ translationes habent, Reveretur; circa intelligentiarum ejus altiora et profundiora: id est, scrutari et intueri non præsumit nec audet secretiora et incomprehensibiliora sapientiæ atque scientiæ Creatoris, de quibus ait Apostolus:6 O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus! Ea quoque quæ contemplantur et noscunt, non conantur plenius et clarius intueri quam eorum capacitati et meritis convenit. Denique quidam famosi doctores, Henricus, Ægidius, ac alii, super primum Sententiarum, aut libris correspondentibus primo, scripserunt quod in superexcellentissimo et superincomprehensibili Deo sunt ideæ numero infinitæ, infinita etiam attributa: quæ omnia cognoscere, excedit in infinitum capacitatem omnis mentis creatæ. Sicque tam intensive quam extensive incomprehensibilis est Deus.

At vero altum et profundum, præsertim in spiritualibus, pro eodem sumuntur: imo et in corporalibus sæpe, ut in Joanne, Puteus altus est; et in Psalmo, Veni in altitudinem maris;7 atque in Sapientiæ libro, Ab altitudine inferorum eduxit eos.89

A Tamen, quod dicitur hic « altiora », posset referri ad absoluta, « profundiora » vero, ad relativa in divinis, in quorum notitia magis deficimus.

Et mediis alis in commensuratione ad divinam visionem exaltatur: id est, ordo Seraphim ascendit ad contemplationem majestatis divinæ « in commensuratione », id est secundum proportionem et mensuram suæ possibilitatis, « alis mediis », id est lumine naturali et gratuito, vel lumine gratiæ et gloriæ, vel sapientia et discretione, aut intellectu et affectu; divinis jugis, id est præceptis seu legibus Dei, supponens propriam vitam, id est, subjiciens semetipsum et omnem suam actionem vitalem. Omnes quippe angelicæ mentes se ipsas perfectissime offerunt Deo in holocaustum. Quemadmodum enim quidquid sunt, possunt, agunt et habent, desuper acceperunt; sic totum hoc ad datoris cultum, amorem et honorem convertunt jugiter, secundum extremum posse. Et ab ipsis sancte directus ad suimet cognitionem, id est, ordo ille seraphicus est sancto divino instinctu directus ad propriam sui notitiam, ne scilicet immemor propriæ conditionis, negligat Creatori in omnibus subjici ac parere. Imo omnes Beati infallibiliter in universis ac singulis diriguntur a Spiritu Sancto. Ideo septem dona Spiritus Sancti in ipsis, imo et in anima Christi, permanere censentur. Quocontra de quocumque rebelli Dominus loquitur apud Jeremiam:10 A sæculo confregisti jugum, rupisti vincula, et dixisti, Non serviam.

Sequitur de significatione clamoris Seraphim.

Quod autem Eloquiis dictum est, id est in scriptura Isaiæ, veluti, Clamabat alter ad alterum, id est unus Seraphim ad alium.11 Recteque additur hic « veluti », quod in scriptura illa non continetur, ad innuendum quod non erat verus clamor exterior, sed tantum interior, per imaginarias similitudines intus factus. Istud œstimo declarare quia deividis suis intelligen- tiis, id est intellectivis contemplationibus quibus Deum vident, sibi invicem copiose tradunt, id est, superiores angeli inferioribus caritative et liberaliter communicant revelationes, notitias, illuminationes sibi divinitus factas modo et tempore desuper præstitutis, prout super Angelicam hierarchiam ubertim expositum recolo.

Footnotes

  1. * excellentissimam ↩

  2. Ezech. x, 5-10. ↩

  3. Is. vi, 2; ↩

  4. Is. vi, 2. ↩

  5. Ezech. 1, 11. ↩

  6. Rom. XI, 33. ↩

  7. Joann. IV, 11. ↩

  8. Sap. X, 19. ↩

  9. Ps. LXVIII, 3. ↩

  10. Jer. II, 20. ↩

  11. Is. VI, 3. ↩

Chapter 43 of 98