Articulus 34
DE MYSTICA SIGNIFICATIONE THURIFICATIONIS, ET CANTUUM LECTIONUMQUE SPIRITUALIUM MIRA EFFICACITATE.
EST ergo, quod quidem dixeram, nunc laudanda nobis sacra teletæ operatio, id est, a nobis nunc commendanda est, sicut prædixi, « operatio sacra teletæ », id est mysterii hujus, consummativæ hierarchicorum ordinationis et virtutis, id est, dispositionis hierarchialis seu ecclesiasticæ, « et virtutis » seu potestatis, « consummativæ », id est perfectivæ, « hierarchicorum » actuum : quia per hoc sacramentum baptizati et communicantes perficiuntur, et ut habitum est, usus sacramenti istius pene in omnibus aliis adhibetur.1
Propter quod et hanc divini duces nostri, tanquam æquipotentem et eadem peragentem, synaxeos sacræ perfectioni, eisdem characteribus per multa, et mysticis dispositionibus et sacris orationibus, ordinaverunt. Id est : Ob causam præhabitam et expressam, « duces nostri divini », puta Apostoli, « ordinaverunt hanc » consecrationem, « sacræ perfectioni synaxeos », id est Eucharistiæ sacramento nos perficienti, « tanquam æquipotentem » in genere, et quantum ad aliquid, sicut modo expositum est, « et eadem peragentem », id est consimilia quædam cum his quæ efficit Eucharistia. Ordinaverunt ergo et consecraverunt hoc chrismatis sacramentum « characteribus », id est signaculis crucis, « eisdem, et dispositionibus mysticis », id est variis actibus qui fiunt circa consecrationem et usum et ritum sacramenti istius : qui actus spiritualia quædam designant, ut partim jam patuit, pleniusque patebit ; « et orationibus sacris », per quas consecratur chrisma et benedicitur.
Et quidem summum sacerdotem, tanquam ipsis adspectibus, ex diviniori loco bonam suaveolentiam in ea quæ deinde sunt, sancte proferentem, et ad se resolutione docentem :2 id est, quod pontifex residens in loco altiori et sacratiori, in quo repræsentat suo adspectu et apparatu personam Dei, venit thurificando, odorem suavem efficiens, primo superius, deinde in stantes inferius seu in vulgares, sicque superius rediens, per iter suum in id unde descendit, resolvens : hoc designat et docet divinorum participationem similiter omnibus quidem fieri sanctis, non tamen æqualiter :3 ideo additur, juxta dignitatem, id est secundum singulorum capacitatem, præparationem, merita, et conatum. Non enim est personarum acceptor Deus ;4 sed bonitatem suam communicat et gratiarum præstat charismata, juxta recipientium diligentiam et affectum. Indiminutam vero esse et immutabilem omnino, id est bonitatem Dei immensam, in se ipsa manere prorsus invariatam, inexhaustam et imminoratam, quum nec sol iste corporeus luminis sui patiatur ullam minutionem, illud undique copiose ac largiflue diffundendo, neque vir bonus et eruditus suæ virtuositatis ac sapientiæ dispendium sustinet, proximos ædificando ac instruendo ;5 et æqualitate secundum divi nam collocationem proprietatis incommutabiliter stantem : id est, invariabiliter subsistentem « secundum collocationem divinam », id est secundum permanentiam quæ æternaliter manet et quasi sita est in propria infinitate, atque in regione lucis immensæ : quæ regio est ipsemet supergloriosissimus Deus, qui inaccessibilem, teste Apostolo, habitat lucem;6 « æqualitate proprietatis », id est uniformi natura suæ propriæ immobilitatis.
Desiderio autem iterum, Eloquiorum cantus et lectiones imperfectos quidem erudiunt : hoc est, « cantus et lectiones » Scripturarum in consecratione sacramenti istius, « erudiunt imperfectos desiderio », et causando et provocando in eis inclinationem et aliquantam affectionem ad Deum et sacramenta;7 ad vivificam filiolitatem, id est ad regenerationem salubrem per quam filii Dei adoptivi constituuntur. Conversionemque sanctam faciunt pollute, id est maculatæ conversationis, energumenum; auferuntque contrariam vel qualemcumque tractam ex insania energumenis, id est, tollunt dispositive qualitatem virtuti oppositam, vel aliam qualemcumque infectionem aut pronitatem ad malum, contractam « ex insania energumenis », id est ex insaniente seu furente libidine, excæcante eum qui adhuc intus laborat ex hujusmodi quavis infectione;8 deiformis habitus et virtutis sublimissimum proportionaliter eis ostendentes, id est, cantus isti et lectiones, seu ipsi cantantes, « ostendentes eis », videlicet imperfectis, « proportionaliter », id est secundum mensuram capacitatis eorum, « sublimissimum », id est valde sublimem perfectionem, « deiformis habitus », id est sapientiæ salutaris, seu habituationis ipsius intellectus in omni habitu et actu ad ejus perfectionem spectante, « et virtutis », potissime caritatis, omnisque virtuositatis vim affectivam perficientis.
Juxta quam terrebunt maxime ipsi contrarias virtutes, id est, imperfecti isti sic conversi, idonee proficiendo terrebunt,
A Deo auxiliante, malignos spiritus, qui timebunt vinci ab eis, juxta illud Apostoli : Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.9 Affliguntur equidem invidissimi dæmones humilitate et condigno conversorum pœnitentiumque profectu. Vel, cantus isti et lectiones, virtute sanctorum verborum ac devotione cantantium, terrebunt adversarias potestates : quæ et sonitu campanarum et organorum suo modo terreri dicuntur. Et aliorum medicinam præstabunt, id est remedia contra tentationes et vitia, juxta illud Apocalypse : Collyrio inunge oculos tuos.10 Idcirco in libro Sapientiæ legitur :11 Sermo tuus, Domine, curat omnia. Divina imitatione, id est sicut et Deus qui principaliter facit hoc, ac miram efficaciam concessit Scripturis. Vel, « imitatione divina », id est per hoc quod inducent homines ad Dei imitationem. Immobile quidem, id est, firmam et inconcussam dabunt constantiam et mentis immobilitatem in Deo, ex propriis bonis, id est saluberrimis et confortativis doctrinis et hortamentis, quæ in Scripturis abundant; ad vero contrarios tumultus, id est adversus insultationes ac strepitus adversantium humanæ saluti, activum non habentes tantum, id est, non solum continent vim bene agendi ac resistendi, et hoc, per significationem, sed et donantes aliis, quos instrumentaliter ac dispositive confortant. Denique in verbis formarum sacramentorum maxima vis est.
Hinc Damascenus quarto libro disseruit: Optimum et utilissimum est divinas investigare Scripturas. Sicut enim lignum secus decursus aquarum plantatum, ita et anima sacris irrigata Scripturis saginatur, et fructum temporaneum tribuit, fructuosisque actibus decoratur.12 Ad actionem et enim virtuosam et contemplationem immaculatam, ex sacris Scripturis dirigimur. Pulsemus ergo ad paradisum optimum Scripturarum, qui odoriferus, qui dulcissimus, qui speciosissimus, qui omnimode intellectualium deiferarum volucrum cantilenis circumsonat auribus nostris, qui tangit cor nostrum, et contristatum quidem consolatur, iratum substernit, afflictum æterna implet lætitia, præsumptuosum efficit timoratum, et superbientem humiliat.
His autem in intellectum divinum ex pessimis transeuntibus, habitum sacrum imponunt. Id est: Scripturæ « imponunt habitum sacrum », id est pœnitentiæ virtutem et lugubrem ac humilem apparatum, « his », id est quibusdam, « transeuntibus » per mentis conversionem, « in intellectum divinum », id est ad divinæ mentis notitiam et amorem. Vel, « in intellectum divinum », id est ad proprii intellectus reformationem, ut fiat divinus et contemplativus, qui fuit bestialis: unde subjungit, « ex pessimis », scilicet moribus; vel, « ex pessimis », id est consortio pessimorum inter quos fuerunt. De quibus in prima sua epistola ait Archiapostolus: Mirantur modo, non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem.13 Ad non iterum sub malitia errandum, id est, ut non rursus errent a via salutis « sub malitia », id est sub jugo impietatis.14 Qui enim facit peccatum, servus est peccati.
Quosdam vero, ut sint castissimi, indigentes, consummate absolvunt, id est, aliquos « indigentes » gratia ampliori, « absolvunt », id est, a nexu imperfectionnum suarum eripiunt, « consummate », id est perfecte:15 quos ad reformationem ducunt plenariam, juxta illud ad Colossenses: Exhibete vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram Deo.16 Quosdam sacros ducunt in divinas imagines, id est ad angelicarum mentium puritates, ita quod conversationem habent proximam angelis, et inspectiones, id est contemplationes, earum, id est ad contemplationem cœlestem et angelorum intuitionem: in quorum persona asseruit Paulus, Nostra conversatio in cœlis est;17 et communicationes, id est ad actiones actibus illorum conformes, ita quod proximis dona sibi collata amorose communicant (juxta illud: Unusquisque sicut accepit gratiam, in al- terutrum illam administrantes), et pro posse purgant, illuminant, perficiuntque confratres.18
Reficiunt autem quosdam sacratissime in beatis invisibiliter contemplationibus, id est, Scripturæ mundos corde saluberrime alunt, recreant, refrigerant, roborant « invisibiliter », id est spiritualiter, « contemplationibus beatis ». Hi sunt qui in præsenti inchoant vitam cœlestem, quibus per Christum crucifixus est mundus, et ipsi mundo:19 qui per donum sapientiæ et mysticam theologiam, intenti sunt contemplationibus supergloriosissimæ Trinitatis ac simplicissimæ Deitatis; et qualiter Unigenitus Dei æternaliter superincommutabiliter generetur a Patre, et Spiritus Sanctus profluat ab utroque; qualiter hæ supersublimissimæ Personæ se invicem æternaliter intueantur, diligant, perfruantur; quam reverenter atque attonite tota illa curia triumphantis Ecclesiæ, contemplationi, admirationi, dilectioni, venerationi ac laudibus illius summæ Trinitatis inavertibiliter, indefesse ac gaudiose stet infixa. De hac refectione viæ ac patriæ loquuntur Scripturæ, sicut in Canticis: Comedite, amici, et bibite.20 Per Isaiam quoque Dominus ait:21 Ecce servi mei comedent, et laudabunt præ exsultatione cordis. Atque in Psalmo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos;2223 itemque: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.
Complendo uniforme eorum, id est partem intellectivam in Deo jam tranquillatam, uno et unificante, utputa illo uno de quo Unitas summa in Evangelio deprompsit:24 Unum est necessarium.25 Quod repletos a se unificat in se, id est, reducit, simplificat; et per caritatem omnes tales facit unum in se et inter se, sicut apud Joannem protestatur:26 Omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut sint consummati in unum. Juxta hunc modum, multitudinis credentium erat cor unum et anima una.27 Denique hoc uno
Deus omnipotens replet quosdam tam copiose, ut ferre non queant exuberantiam tantam, viribus deficientes, atque dicentes : Domine Deus, contine undas gratiæ tuæ. In quorum persona locutus est Jeremias : Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis; et defeci, ferre non sustinens. Et Psalmista : Inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;28 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. De hoc gloriosus hic auctor infra, tractatu de Mystica theologia, profundius scribit, ut ibi Deo præstante patebit.
Footnotes
-
p. 475 A'. ↩
-
* sancta ↩
-
* simul ↩
-
Act. x, 34. ↩
-
* incommutabilem ↩
-
1 Tim. vi, 16. ↩
-
*viviferam ↩
-
*insane ↩
-
Rom. xvi, 20. ↩
-
Apoc. iii, 18. ↩
-
Sap. xvi, 12. ↩
-
Ps. 1, 3. ↩
-
1 Petr. IV, 4. ↩
-
Joann. VIII, 34. ↩
-
* alias om. vero ↩
-
Coloss. I, 22. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
1 Petr. IV, 10. ↩
-
Galat. VI, 14. ↩
-
Cant. V, 1. ↩
-
Is. LXV, 13, 14. ↩
-
Ps. XXXV, 9. ↩
-
Ps. CXVIII, 103. ↩
-
* unificantes ↩
-
Luc. X, 42. ↩
-
Joann. XVII, 21. ↩
-
Act. IV, 32. ↩
-
Ps. lxxii, 21, 22. ↩
Chapter 40 of 98