Skip to the text

D 48–92

48. (c. 1) Jam vero aequum fuerit disputare adversus eos, qui monarchiam quae augustissima est Ecclesiae Dei praedicatio, in tres quasdam virtutes ac separatas hypostases tresque deitates dividentes ac discindentes destruunt. Audivi enim quosdam, qui apud vos divinum verbum praedicant et docent huius opinionis magistros esse, qui quidem e diametro, ut ita loquar, Sabellii opinioni adversantur. Hic enim blasphemat, ipsum F i l i u m dicens e s s e P a t r e m, et vicissim: illi vero tres deos quodammodo praedicant dum sanctam unitatem in tres diversas hypostases ab invicem omnino separatas dividunt. Necesse est enim divinum Verbum Deo universorum esse unitum, et Spiritum Sanctum in Deo manere et inhabitare: adeoque divinam Trinitatem in unum, quasi in quendam verticem, hoc est in Deum universorum omnipotentem reduci atque colligi. Insipientis enim Marcionis doctrina, quae in tria principia monarchiam secat et dividit, diabolica sane est non autem verorum Christi discipulorum vel eorum, quibus Salvatoris disciplina placet. Hi enim probe norunt Trinitatem quidem in divina Scriptura praedicari, tres autem esse deos neque in Veteri neque in Novo Testamento doceri.

49. (c. 2) Sed neque minus culpandi sunt, qui Filium opus esse existimant, et Dominum factum esse sicut unum eorum quae vere facta sunt arbitrantur: cum illum genitum esse, ut congruit ac decet, non conditum aut factum, divina eloquia testantur. Non levis igitur, sed maxima est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere. Nam si factus est Filius, erat tempus quando non erat: atqui fuit semper, si utique est, ut ipse declarat, in Patre (Jo l4, 10s). Et si Christus verbum, sapientia et virtus est (haec enim Christum esse divinae docent litterae (Jo 1, 14; I Cor 1 24), ut ipsi nostis), haec sane virtutes Dei sunt. Quocirca si factus est Filius, fuit tempus, quando haec non erant: adeoque fuit tempus quo sine his erat Deus: quod perabsurdum est.

50. Sed quid pluribus de his apud vos disseram, viros Spiritu plenos et apprime intelligentes, quae sequuntur absurda ex illa sententia, quae Filium factum asserit? Ad haec minime attendisse mihi videntur opinionis huius duces, et idcirco a veritate prorsus aberrasse, quli aliter, quam quod sibi vult divina et prophetica Scriptura, explicant illud " Dominus creavit me principium viarum suarum " (Prv 8, 22: Septg.). Non enim una est, ut scitis, verbi " creavit " significatio. Nam hoc in loco " creavit " idem est, quod " praefecit operibus ab ipso factis ", factis, inquam, per ipsum Filium. At hic " creavit " non perinde intelligendum est atque " fecit " . " Facere " enim et " creare " inter se differunt. " Nonne ipse ille pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te? " (Dt 32, 6: Septg.) ait Moyses in magno Deuteronomii carmine. Sic etiam illos recte quis possit coarguere: O praecipites temerariique homines, ergone facta res est " primogenitus omnis creaturae " (Col 1, 15), " ex utero ante luciferum genitus " (Ps 109, 3: Septg-), qui ut Sapientia dicit, " ante omnes colles gignit me " (Prv 8, 25. Septg.)? Denique multis in locis divinorum eloquiorum eum " genitum " dici, at nusquam " factum " Filium quis legerit. Ex quibus aperte convincuntur falsa de Domini generatione opinari, qui divinam atque inexplicabilem eius generationem factionem audent dicere.

51. (c. 3) Neque igitur admirabilis et divina unitas in tres divinitates est separanda, neque factionis vocabulo dignitas ac summa magnitudo Domini est diminuenda: sed credendum est in Deum Patrem omnipotentem, et in Christum Jesum eius Filium, et in Spiritum Sanctum: Verbum autem Deo universorum esse unitum. Quippe " Ego, inquit, et Pater unum sumus " (Jo 10, 30), et Ego in Patre, et Pater in me est " (Jo 14, 10). Ita scilicet divina Trinitas et sancta monarchiae praedicatio integra servabitur.

53. Can 9 (8). De Afris, quod propria lege sua utantur (utuntur), ut rebaptizent, placuit, ut si ad Ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum symbolum, et si perviderint eum in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum (Patre et F'o et Sp'u S'o) esse baptizatum, manus ei tantum inponatur, ut accipiat Spiritum (Sanctum); quod si interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur.

55. Can 8. De his, qui se cognominant Catharos (id est mundos) (scilicet Novatiani), si aliquando venerint ad Ecclesiam catholicam, placuit sancto et magno Concilio, ut impositionem manus accipientes, sic in clero permaneant. Haec autem prae omnibus eos scriptis convenit profiteri, quod catholieac et apostolicae Ecclesiae dogmata suscipiant et sequantur: id est, et bigamis se communicare et his qui in persecutione prolapsi sunt....

56. Can. 19. De Paulianistis ad Ecclesiam catholicam confugientibus definitio prolata est, ut baptizentur omnimodis. Si qui autem de his praeterito tempore in clero fuerunt, si quidem immaculati et irreprehensibiles apparuerint, baptizati ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae.

58. (Post hoc Concilium, quod in urbe Roma congregatum est a catholicis episcopis, addiderunt de Spiritu Sancto ) Et quia postea is error inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere, Spiritum Sanctum factum esse per Filium:

59. (1.) Anathematizamus eos, qui non tota libertate proclamant, eum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae.

60. (2.) Anathematizamus quoque eos, qui Sabellii sequuntur errorem, eundem dicentes (esse) Patrem quem et Filium.

61. (3.) Anathematizamus Arium atque Eunomium, qui pari impietate, licet sermone dissimili, Filium et Spiritum Sanctum asserunt creaturas.

62. (4.) Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes, non perfidiam mutaverunt, sed nomen.

63. (5.) Anathematizamus Photinum, qui Ebionis haeresim instaurans, Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur.

64. (6.) Anathematizamus eos, qui duos asserunt Filios, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine.

65. (7.) Anathematizamus eos, qui pro hominis anima rationabili et intelligibili dicunt Dei Verbum in humana carne versatum, cum ipse Filius et Verbum Dei non pro anima rationabili et intelligibili in suo corpore fuerit, sed nostram (id est rationabilem et intelligibilem) sine peccato animam susceperit atque salvaverit.

66. (8.) Anathematizamus eos, qui Verbum Filium Dei extensionem

67. (9.) Eos quoque, qui de ecclesiis ad ecclesias migraverunt, tamdiu a communione nostra habemus alienos, quamdiu ad eas redierint civitates in quibus primum sunt constituti. Quodsi alius, alio transmigrante, in loco viventis est ordinatus, tamdiu vacet sacerdotii dignitate, qui suam deseruit civitatem, quamdiu successor eius quiescat in Domino.

68. (10. ) Si quis non dixerit semper Patrem, semper Filium, semper Spiritum Sanctum esse: haereticus est.

69. (11.) Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est de substantia divina ipsius haereticus est.

70. (12.) Si quis non dixerit verum Deum Filium Dei, sicut verum Deum Patrem (eius, et) omnia posse (et) omnia nosse et Patri aequalem: haereticus est.

71. (13.) Si quis dixerit, quod in carne constitutus cum esset in terra, in caelis cum Patre non erat: haereticus est.

72. (14.) Si quis dixerit, quod in passione crucis dolorem sentiebat Deus, et non caro cum anima, quam induerat-forma servi, quam sibi acceperat (cf Phil 2,7), sicut ait Scriptura -Filius Dei Christus: non recte sentit.

73. (15.) Si quis non dixerit, quod in carne sedet in dextera Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos: haeteticus est.

74. (16.) Si quis non dixerit, Spiritum Sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filium, de divina substantia et Deum verum: haereticus est.

75. (17.) Si quis non dixerit, omnia posse Spiritum Sanctum et omnia nosse et ubique esse, sicut Filium et Patrem: haereticus est.

76. (18.) Si quis dixerit Spiritum Sanctum facturam, aut per Filium factum: haereticus est.

77. (19.) Si quis non dixerit, omnia per Filium et Spiritum (suum) Sanctum Patrem fecisse, id est visibilia et invisibilia: haereticus est.

78. (20.) Si quis non dixerit, Patris et Filii et Spiritus Sancti unam divinitatem, potestatem, maiestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque unam voluntatem ac veritatem: haereticus est.

79. (21.) Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii et Spiritus Sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia iudicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia salvantes: haereticus est.

80. (22.) Si quis non dixerit adorandum Sanctum Spiritum ab omni creatura sicut Filium et Patrem: haereticus est.

81. (23.) Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem non recte habuerit, haereticus est, quod omnes haeretici de Filio (Dei) et Spiritu (Sancto) male sentientes, in perfidia Judaeorum et paganorum inveniuntur.

82. (24.) Quod si quis partiatur, (Christi) Patrem Deum dicens et Deum Filium eius et Deum Sanctum Spiritum, deos dicere et non propter unam dignitatem et potentiam, quam credimus et scimus Patris et Filii et Spiritus Sancti, ita dicit Deum; subtrahens autem Filium aut Spiritum Sanctum, ita solum aestimet Deum Patrem dici, aut ita credit unum Deum: haereticus est in omnibus, immo Judaeus, quod nomen deorum et angelis et sanctis omnibus a Deo est positum et donatum, de Patre autem et Filio et Spiritu Sancto propter unam et aequalem divinitatem non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur atque indicitur, ut credamus, quia in Patre et Filio et Spiritu Sancto solum baptizamur et non in archangelorum nominibus aut angelorum, quomodo haeretici, aut Judaei, aut etiam pagani dementes.

83. Prius agendum est de Spiritu septiformi, qui in Christo requiescit. Spiritus sapientiae: Christus Dei virtus et Dei sapientia (I Cor 1, 24). Spiritus intellectus: Intellectum dabo tibi, et instruam te in via, in qua ingredieris (Ps 31, 8). Spiritus consilii: Et vocabitur nomen eius magni consilii angelus (Is 9, 6: Septg). Spiritus virtutis: ut supra, Dei virtus et Dei sapientia (I Cor 1, 24). Spiritus scientiae Propter eminentia(m) Christi scientiae Iesu (Eph 3, 19; Phil 3, 8) apostoli. Spiritus veritatis: Ego via et vita et veritas (Jo 14, 6). Spiritus timoris (Dei): Initium sapientiae timor Domini (Ps 110, 10; Prv 9, 10). Multiformis autem nominum Christi dispensatio: Dominus, quia spiritus; Verbum, quia Deus; Filius, quia unigenitus ex Patre; ... propheta, quia futura revelavit; 'Spiritus enim Sanctus non est Patris tantummodo aut Filii tantummodo Spiritus, sed Patris et Filii Spiritus; scriptum est enim: Si quis dilexerit mundum, non est Spiritus Patris in illo (cf. I Io 2, 15; Rom 8,9); item scriptum est: Quisquis 'autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius', (Rom 8, 9); nominato ita Patre et Filio intelligitur Spiritus' Sanctus, de quo ipse Filius in Evangelio dicit, quia Spiritus Sanctus a Patre procedit (Jo 15,26), et de meo accipiet et adnuntiabit vobis (Jo 16, 14).

85. Fidem non esse violandam Patrum trecentorum decem et octo, qui apud Nicaeam Bithyniae convenerunt; sed manere eam firmam et stabilem, et anathematizandam omnem haeresim, et specialiter Eunomianorum vel Anomianorum, et Arianorum vel Eudoxianorum,et Macedonianorum vel Spiritui Sancto resistentium, eet Sabellianorum, et Marcellianorum, et Photinianorum, et Apollinariorum.

86. Credo (Credimus) in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ( ! ) ex Patre natum ante omnia saecula Deum de Deo (- ! ), lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto (et) ex Maria virgine et homo factus (inhumanatus) est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, (et) passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in caelum (caelos), (et) sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et viviticantem qui ex Patre Filioque (-! ) procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur (coadoratur) et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et (in) unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor (Confitemur) unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto

87. (Prooem. 1) ... Consultationi tuae responsum competens non negamus, quia officii Nostri consideratione non est Nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus maior cunctis christianae religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur; quin immo haec portat in Nobis beatus Apostolus Petrus, qui Nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur heredes. ...

88. (c. 1 2) (Significasti) ... baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet (cf. Eph 4, 5; Hebr 6, 4s?) et canones contradicant et post cassatum Ariminense Concilium missa ad provincias a ven. mem. praedecessore meo L i b e r i o generalia decreta prohibeant. Quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus episcopalis manus impositione catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit; a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari.

89. Veniamus nunc ad sacratissimos ordines cleri- corum, quos in venerandae religionis iniuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos . . . reperimus, ut leremiae nobis voce dicendum sit : Quis dabit capiti nieo aquam , aut oculis meis fojitejn lacrimarum ? et flebo populum hunc die ac nocte [Ier9, i]. . . . Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis suae tempora, tam de coniugibus propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in Veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat milii nunc, quisquis ille est sectator libidinum : torum, praemonet dicens: Sa?2cti estote, quia et ego etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare iussi sunt sacerdotes? hac ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, ac- Unde et Dominus lesus, cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia Legem venerit implere, non solvere [Mt 5, 17]. Et ideo Ecciesiae, cuius sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare, ut in die iudicii, cum rursus advenerit, sine macula et ruga [Eph 5, 27] eam possit, sicut per Apostolum suum instituit, reperire. Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili legeconstringimur, ut a die ordinationis nostrae, sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae cotidie offerimus , sacrificiis placeamus. « Qui autcm in carne [Rom 8, 8]. . . . li vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, Apostolicae Sedis auctoritatc deiectos nec unquani posse veneranda attrectare mysteria, quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum : quilibet episcopus, presbyter atque diaconus, quod non optamus deinceps, fuerit inventus, iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam. De ordinationibus monachorum '. [Ex eadem epistola ad Himerium.] 957 Monachos quoque, quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus . . . [cf. n. 15S1]. De virginitate B. M. V. [Ex ep. (9) litteras vestras* ad Anysium Episc. Thessalonicensem, 392].

91. 2 (3) Sane non possumus negare de Mariae filiis leiure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem ab-(i'si) IJhorruisse, quod ex eodem utero virginaH, ex quo se- 86cundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. Neque enim elegisset Dominus lesus nasci per si eam iudicasset tam incontinentem fore, 282 ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam regis concubitus humani semine coinquinaret. Qui adstruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex virgine. Nam si hanc accipiant a sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, maiore studio veritatem fidei expugnare contendunt.

92. (Placuit,) ... ut praeter scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae scripturae: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iesu(s) Nave, Iudicum, Ruth, Regnorum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Job, Psalterium Davidicum, Salomonis libri quinque, duodecim libri Prophetarum, Esaias, Ieremias, Daniel, Ezechiel, Tobias, Iudith, Hester, Hesdrae libri duo, Machabaeorum libri duo. Novi autem Testamenti: Evangeliorum libri quatuor, Actus Apostolorum liber unus, Pauli Apostoli epistolae tredecim, eiusdem ad Hebraeos una, Petri duae, Ioannis tres (comp. DS 180), Iacobi una, Iudae una, Apocalypsis Joannis.

Chapter 1 of 48