D 134–181
134. Cap. 5. Quod omnia studia et omnia opera ac merita Sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint; quia nemo aliunde ei placet nisi ex eo, quod ipse donaverit. In quam nos sententiam dirigit b. record. papae Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait: 'Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus.' Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eundem virum scriberent: 'Illud vero, quod in litteris quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens: 'Nos tamen instinctu Dei, etc.', sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei adiutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecistis arbitrio quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulistis. Et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidistis, veraciter fidenterque dixistis. Ideo utique, quia 'praeparatur voluntas a Domino' (Prv 8, 35 Septg; cf. DS 374), et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. 'Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt' (Rom 8, 14); ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium.'
135. Cap. 6. Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, 'sine quo nihil possumus' (Jo 15, 5). Ad hanc enim nos professionem idem doctor Zosimus instituit, qui, cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: 'Quod ergo, ait, tempus intervenit quo eius non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causis, cogitationibus, motibus adiutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: 'Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris huius, contra spiritalia nequitiae in caelestibus' (Eph 6, 12). Et sicut ipse iterum dicit: 'Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum' (Rom 7, 24 s). Et iterum: 'Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit; sed plus illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum' (I Cor 15, 10).'
136. Cap. 10. Illud etiam, quod intra Carthaginensis synodi decreta constitutum est, quasi proprium Apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est: «Ut quicunque dixerit gratiam Dei, qua iustificamur per lesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae iam commissa sunt, non etiam ad adiutorium, ut non committantur, A. S.» [v.n. 103.]
137. Et iterum quarto capitulo: «Ut quisquis dixerit gratiam Dei per lesum Christum propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod facicndum cognovimus, etiam facere diligamus atque valeamus, A. S. Cum enim dicat Apostolus: Scientia injlat , charitas vero aedijicat [i Cor8, i]: valde impium est, ut credamus, ad eam, quae inflat, nos habere gratiam Christi, et ad eam, quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire, quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus; ut acdificante charitate, scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: Qiii docet scientiavi [Ps , 10] : ita scriptum est
138. Item quinto capitulo: «Ut quisquis dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut, quod facere per Hberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tanquam et, si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, A. S. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me dif-
139. Cap.8. Praeter has autem beatissimae et Apostolicae Sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos piisimi Patres, pestiferae novitatis elatione dejecta, et bonae voluntatis exordia et incrementa probabilium studiorum et in eis usque in finem perseverentiam ad Christi gratiam referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab Apostolis tradita in toto mundo atque in omni Ecclesia catholica uniformiter celebrantur, ut legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione fungantur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, pstulant et precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis ablato cordis velamine lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae caritatis accipiant, ut lapsis paenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis caelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie neque inaniter a domino peti rerum ipsarum monstrat effectus: quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos " erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum Filii caritatis suae (cf Col 1.13), et ex vasis irae faciat vasa misericordiae " (cf Rom 9.22s). Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referatur.
140. Cap. 9. Illud etiam, quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu. Cum sive parvuli sive iuvenes ad regenerationis veniunt sacramentum non prius fontem vitae adeunt, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur; ut tunc vere appareat, quomodo princeps mundi huius mittatur foras (Jo 12, 31), et quomodo prius alligetur fortis (cf Mt 12, 29), deinceps et vasa eius diripiantur (cf. Mc 3, 27), in possessionem translata victoris, qui 'captivam ducit captivitatem' (Eph 4, 8), et dat dona hominibus (PS 67, 19).
141. His ergo ecclesiasticis regulis et ex divina sumptis auctoritate documentis, ita adiuvante Domino confirmati sumus, ut omnium bonorum affectuum atque operum et omnium studiorum omniumque virtutum quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem et non dubitemus, ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit, ut aliquid boni et velle incipiamus et facere (cf. Phil 2, 13). Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut, quod vult, et velimus et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda, non negligenda, donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei. Ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros et redimit de interitu vitam nostram (Ps 102, 3s), et cui quotidie dicimus : Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Mt 6, 13).
142. Cap. 10. Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere, quia ad confitendum gratiam Dei, cuius operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas Apostolicae Sedis nos scripta docuerunt ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium.
143. (c.3) Salva igitur proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam, suscepta est a majustate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad resolvendum condicionis nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili: ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque idem "mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus" (Tim1 2.5) et mori posset ex uno, et mori non ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris - nostar autem dicimus quae in nobis ab initio Creator condidit at quae reparanda suscepit; nam illa, quae deceptor intulit et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in salvatore vestigium... Adsumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens, quia exinanitio illa, qu se invisibilis visibilem praebuit..., inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis.
144. (c. 4) Ingreditur ergo haec mundi infima Filius Dei, de caelesti sede descendens et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. novo ordine: quia invisibilis in suis, visibilis est factus in nostris, incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora manens esse coepit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam obumbrata majestatis suae immensitate suscepit; impassibilis Deus non ddedignatus est hom esse passibilis et immortalis mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate generatus: quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit. assumpta est de matre Domini natura, non culpa; nec in Domino Jesu Christo, ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt et humilitas hominis et altitudo divinitatis. Sicut enim Deus non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est: Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis. Et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non reliquit.
145. (c. 2) Illam etiam contra apostolicam regulam praesumptionem, quam nuper agnovi a quibusdam illicita usurpatione committi, modis omnibus constituo submoveri. De paenitentia scilicet, quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum genere libello scripta professio publice recitetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, tamen quia non omnium huiusmodi sunt peccata, ut ea qui paenitentiam poscunt, non timeant publicare, removeatur tam improbabilis consuetudo, ne multi a paenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt aut metuunt inimicis suis facta reserari, quibus possint legum constitutione percelli. Sufficit enim illa confessio, quae primum Deo offertur, tum etiam sacerdoti, qui pro delictis paenitentium precator accedit. Tunc enim demum plures ad paenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.
146. (c. 2) Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per paenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, ut qui regenerationis dona violassent, proprio se iudicio condemnantes ad remissionem criminum pervenirent : sic divinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeat obtineri. 'Mediator enim Dei et hominum homo Christus Iesus' (1 Tim 2, 5) hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus actionem paenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. ...
147. (c. 5) Unde oportet unumquemque christianum conscientiae suae habere iudicium, ne converti ad Deum de die in diem differat nec satisfactionis sibi tempus in fine vitae suae constituat, ... et cum posset pleniore satisfactione indulgentiam promereri, illius temporis angustias eligat, quo vix inveniat spatium vel confessio paenitentis vel reconciliatio sacerdotis. Verum, ut dixi, etiam talium necessitati ita auxiliandum est, ut et actio illis paenitentiae et communionis gratia, si eam etiam amisso vocis officio per indicia integri sensus postulant, non negetur. At si aliqua vi aegritudinis ita fuerint aggravati, ut, quod paulo ante poscebant, sub praesentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et paenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur ...
149. [Versio antiquior.] Si enim u3i sunt duo aut tres congregati in nornine ipsius, ibi ait se esse in medio eorum [cf.Mti8,20]; quantam circa quingentos viginti sacerdotes familiaritatem monstrabit, qui et patriae et labori circa eum scientiam confessionis praeposuerunt, quibus tutanquam caput membris praepositus eras per eos qui tuam continent vicem, rectum consilium demonstrans? De ordinationibus (ex-)ponant et teneant Evangeliorum codicem super caput eius, et uno super eum fundente benedictionem reliqui omnes episcopi, qui adsunt, manibus suis caput eius tangant.
150. Can. 90 (2). E p i s c o p u s cum ordinatur, duo episcopi (ex)ponant et teneant Evangeliorum codicem super cervicem (caput) eius, et, uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi qui adsunt manibus suis caput eius tangant.
151. Can. 91 (3). Presbyter cum ordinatur, episcopo eum (-!) benedicente et manus super caput eius tenente, etiam omnes presbyteri qui praesentes sunt manus suas iuxta manum (-us) episcopi super caput illius teneant.
152. Can. 92 (4). D i a c o n u s cum ordinatur, solus episcopus qui eum benedicit manum suam (-us -as) super caput illius (eius) ponat: quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur.
153. Can. 93 (5). S u b d i a c o n u s cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat vacuam, et vacuum calicem. De manu vero archidiaconi accipiat urceolum cum aqua et manile et manutergium.
154. Can. 6 . Acoly thus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur, qualiter se in officio suo agere debeat: ab archidiacono accipiat cereoforaleum cum cereis, ut sciat se ad accendenda ecclesiae luminaria mancipandum. Accipiat et urceolum vacuum ad suggerendum vinum in eucharistia sanguinis Christi.
155. Can. 7 . Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum, in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo : Accipe et commenda mejnoriae et habeto potestaiem imponendi maitnm super energumenum sive baptizatum sive catechumenum.
157. Can. 9 . Ostiarius cum ordinatiir, postquam ab archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradat ei episcopus claves ecclesiae de altario, dicens: Sic age, quasi rcdditurus Dco rationem pro his rebus, quae istis clavibus recluduntur.
158. Can. 10 . Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi, sola iussione presbyteri, officium suscipere cantandi, dicente sibi presbytero : Vide ut quod ore cantas, corde credas: et quod corde credis, operibus comprobes. [Scqnuiitur ordinationes pro consecrandis virginibus, viduis, sponsis.] De servanda fide tradita [Ex ep. «Quantum presbyterorum » ad Acacium Episc. Constplt,
159. ( 3 (c. 2)) Quia sanctae memoriae prae(de)cessorum Nostrorum exstante doctrina, contra quam nefas est disputare, quisquis recte sapere videtur novis assertionibus non indiget edoceri, sed plana atque perfecta sunt omnia, quibus potest vel deceptus ab haereticis erudiri, vel in vinea Domini plantandus institui; implorata fide clementissimi principis vocem faciendae synodi fac respui. ... (6(3)) Hortor ergo, frater carissime, ut modis omnibus faciendae synodi perversorum conatibus resistatur, quae non alias semper indicta est, nisi cum aliquid in pravis sensibus novum aut in assertione dogmatum emersit ambiguum: ut in commune tractantibus, si qua(e) esset obscuritas, sacerdotalis deliberationis illuminaret auctoritas; sicut primum Arii ac deinde Nestorii, postremum Dioscori atque Eutych(et)is fieri coegit impietas. Et quod misericordia Christi Dei nostri Salvatoris avertat - intimandum est, abominabile esse, contra sententias totius orbis Domini sacerdotum et principum utriusque rectorum damnatos restitui. ...
163. Post (has omnes) propheticas et evangelicas atque apostolicas (quas superius deprompsimus) scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus, quod, quamvis universae per orbem catholicae diffusae Ecclesiae unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana Ecclesia nullis synodicis constitutis ceteris Ecclesiis praelata sit, sed evangelica voce Domini et Salvatoris primatum obtenuit: Tu es Petrus, inquiens, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni caelorum, et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelo (Mt 16, 18s). Addita est etiam societas beatissimi Pauli Apostoli, vas(is) electionis, qui non diverso, sicut haeretici garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est; et pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt aliisque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt.
164. Et quamvis aliud fundamentum nullus possit ponere praeter id, quod positum est, qui est Christus Iesus (cf. I Cor 3, 11), tamen ad aedificationem sancta id est Romana Ecclesia post illas Veteris vel Novi Testamenti, quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi non prohibet Scripturas, id est: Sanctam Synodum Nicaenam ...; (sanctam Synodum Constantinopolitanam, ... in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit;) s. Synodum Ephesinam...; s. Synodum Calchedonensem (= Chalcedon). ... (Sed et si qua sunt concilia a s. Patribus hactenus instituta, post istorum quattuor auctoritatem et custodienda et recipienda decrevimus.)
166. [Post longam apocryphorum seriem exhibitam sic concluditur De-i%% cretum Gelasianum:] Haec et his similia, quae . . . omnes haeresiarchae eorumque discipuli sive schismatici pudiata, verum etiam ab omni Romana catholica et apostolica Ecclesia eliminata atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis insolubiU vinculo in aeternum confitemur esse damnata. De remissione peccatorum cantibus nec hic esset nec in futuro saeculo remittendum [Mti2,32]. Quantos autem cognoscimus in Spiritum Sanctum sicut haereticos diversos . . . ad fidem catholicam revertentes, et hic remissionem suae percepisse blasphemiae, et in futurum spem sumpsisse indulgentiae consequendae ? Nec ideo non vera est Domini sententia, aut putabitur esse ullatenus resoluta, cum circa tales, si hoc esse permaneant, nunquam omnino solvenda persistat, effectis autem non talibus non irrogata. Sicut etiam est consequenter et illud beati loannis Apostoli : Est peccatum ad mortem : non dico, ut oretur pro eo 1617]. Est peccatum ad mortem in eodem peccato manentibus; est peccatum non ad mortem ab eodem peccato recedentibus. est quippe peccatum, pro quo aut non oret Ecclesia remittendo, aut quod, data sibi divinitus potestate, desistentibus ab eodem non possit absolvere, vel poenitentibus relaxare, cui dicitur: Quaeainque dimiseritis terrajH, erunt soluta et in coelo» [Mti8, 18]. In quibussint, veraci nihilominus eorum manente sententia, qua nunquam solvendus esse denuntiatur in eorum tenore consistens, non etiam ab hoc eodem post recedens. De duabus naturis
167. (5) Dixit Dominus, quod in Spiritum Sanctum peccantibus nec hic esset nec in futuro saeculo remittendum (Mt 12, 32). Quantos autem cognoscimus in Sancto Spiritu (in Spiritum Sanctum) delinquentes, sicut haereticos diversos ... ad fidem catholicam revertentes, et hic remissionem suae percepisse blasphemiae, et in futurum spem sumpsisse indulgentiae consequendae ? Nec ideo non vera est Domini sententia, aut putabitur esse ullatenus resoluta, cum circa tales, si hoc esse permaneant, nunquam omnino solvenda persistat, effectis autem non talibus inesse non possit, quae non est talibus inrogata. Sicut etiam est consequenter et illud beati Ioannis Apostoli: Est peccatum ad mortem: non dico, ut oretur pro eo; et est peccatum non ad mortem: dico, ut oretur pro eo (1 Jo 5, 16 17). Est peccatum ad mortem in eodem peccato manentibus; est peccatum non ad mortem ab eodem peccato recedentibus. Nullum est quippe peccatum, pro quo aut non oret Ecclesia remittendo, aut quod, data sibi divinitus potestate, desistentibus ab eodem non possit absolvere, vel paenitentibus relaxare, cui dicitur: Quaecunque dimiseritis super terram ... (cf. Jo 20, 23); 'quaecunque solveritis super terram, soluta erunt et in caelo' (Mt 18, 18). In quibuscunque omnia sunt, quantacunque sint, et qualiacunque sint, veraci nihilominus eorum manente sententia, qua nunquam solvendus esse denuntiatur in eorum tenore consistens, non etiam ab hoc eodem post recedens.
168. (c. 4) Quamvis enim unus atque idem sit Dominus Iesus Christus, et totus Deus et totus homo Deus, et quicquid est humanitatis, Deus homo suum faciat, et quicquid est Dei, homo Deus habeat: tamen ut hoc permaneat sacramentum nec possit ex aliqua parte dissolvi, sic totus homo permanet esse quod Deus est, ut totus Deus permaneat esse quod homo est ...
169. (c.7) Secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, vel quos baptizavit Acacius vel quos sacerdotes sive levitas secundum canones ordinavit, ulla eos ex nomine Acacii porti laesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur. Nam et baptismum ... sive ab adultero vel a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit illibatum: quia vox illa, quae per columbam sonuit, omnem maculam humanae pollutionis excludit, qua declaratur ac dicitur: 'Hic est qui baptizat...' (Lc 3.16). Nam si visibilis solis istius radii, cum per loca foetidissima transeunt, nulla contactus inquinatione maculantur, multo magis illius, qui istum visibilem fecit, virtus nulla ministri indignitate constringitur. ... (c.9, al.8) Ideo ergo et hic ... male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est, aliis perfectionem suae virtutis obtinuit.
170. (c.1 2) (Asserunt quidam haeretici) quod humano generi parentes, ut ex materiali faece tradunt corpora, ita etiam vitalis animae spiritum tribuant.... ( 4) Quomodo ergo contra divinam sententiam carnali nimis intellectu animam ad Dei imaginem factam putant hominum permixtione diffundi atque insinuari, cum ab illo, qui ab initio hoc fecit, actio ipsa hodieque non desinat, sicut ipse dixit: 'Pater meus adhuc operatur, et ego operor' (Cf Jo 5,l7)? ... Cum et illud debeant intelligere quod scriptum est : 'Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul' (Eccli 18,1). Si igitur, antequam Scriptura per species singulas in singulis quibusque creaturis ordinem rationemque disponeret, 'potentialiter', quod negari non potest, 'et causaliter in opere pertinente ad temporum cursum usque nunc operatur' : sanae igitur doctrinae acquiescant, quod ille indat animas, qui 'vocat ea, quae non sunt, tanquam sint' (cf. Rom 4,17).
172. (4) Quapropter (-! ) suscipimus (autem) et probamus epistolas beati Leonis papae universas, quas de christiana religione conscripsit. Unde (-! ), sicut praediximus, sequentes in omnibus Apostolicam Sedem et praedicantes eius omnia constituta, (. Et ideo) spero, ut in una communione vobiscum, quam Sedes Apostolica praedicat, esse merear in qua est integra et verax christianae religionis (et perfecta) soliditas : promittentes (promittens) etiam (in sequenti tempore) sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est non consentientes Sedi Apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. (Quodsi in aliquo a professione mea deviare tentavero, his, quos damnavi, complicem me mea sententia esse profiteor.)
174. Can.1. Si quis per offensam praevaricationis Adae non totum, id est secundum corpus et animam, 'in deterius' dicit hominem 'commutatum', sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium, Pelagii errore deceptus adversatur Scripturae dicenti: 'Anima, quae peccaverit, ipsa morietur' (Ez 18,20); et: 'Nescitis, quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboediendum, servi estis eius, cui oboeditis?' (Rom 6,16); et: 'A quo quis superatur, eius et servus addicitur' (cf. 2 Petr 2,19).
175. Can. 2. Si quis soli Adae praevaricationem suam, non et eius propagini asserit nocuisse, aut certe mortem tantum corporis quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transiisse testatur, iniustitiam Deo dabit contradicens Apostolo dicenti : 'Per unum hominem peccatum intravit in mundum (mundo), et per peccatum mors, et ita in omnes homines (mors) pertransiit, in quo omnes peccaverunt' (cf. Rom 5,12).
176. Can. 3. Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere, ut invocetur a nobis, contradicit Isaiae prophetae vel Apostolo idem dicenti: 'Inventus sum a non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant' (Rom 10, 20; cf. Is 65, 1)
177. Can. 4. Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem, ut etiam purgari velimus, per Sancti Spiritus infusionem et operationem in nos fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui Sancto per Salomonem dicenti: 'Praeparatur voluntas a Domino' (Prv 8, 35 sec. Septg.), et Apostolo salubriter praedicanti: 'Deus est, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate' (cf. Phil 2, 13).
178. Can. 5. Si quis, sicut augmentum, ita etiam initium fidei ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui iustificat impium, et ad (re)generationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est per inspirationem Spiritus Sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente: 'Confidimus, quia qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Iesu Christi' (cf. Phil 1, 6); et illud: 'Vobis datum est pro Christo non solum, ut in eum credatis, verum etiam, ut pro illo patiamini' (cf. Phil 1, 29); et: 'Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est' (cf. Eph 2, 8). Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos, qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fideles esse definiunt.
179. Can. 6. Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, orantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus, non autem, ut credamus, velimus, vel haec omnia, sicut oportet, agere valeamus, per infusionem et inspirationem Sancti Spiritus in nobis fieri confitetur, et aut humilitati, aut oboedientiae humanae subiungit gratiae adiutorium, nec, ut oboedientes et humiles simus, ipsius gratiae donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti: 'Quid habes, quod non accepisti ?' (I Cor 4, 7); et: 'Gratia Dei sum id, quod sum' (l Cor 15, 10).
180. Can. 7. Si quis per naturae vigorem bonum aliquid, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare, ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est evangelicae praedicationi consentire posse confirmat absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: 'Sine me nihil potestis facere' (Jo 15, 5); et illud Apostoli: 'Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est' (2 Cor 3, 5).
181. Can. 8. Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium, quod in omnibus, qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum, ad gratiam baptismi posse venire contendit, a recta fide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum, aut certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant sine revelatione Dei mysterium salutis aeternae per semetipsos posse conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur nisi 'quem Pater attraxerit' (cf. Jo 6, 44), sicut et Petro dicit: 'Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est' (Mt 16, 17); et Apostolus: 'Nemo potest dicere Dominum Iesum nisi in Spiritu Sancto' (cf. 1 Cor 12, 3).
Chapter 3 of 48