D 224–264
224. Can.12. Si quis defendit impium Theodorum Mopsuestenum, qui dixit alium esse Deum Verbum, et alium Christum a passionibus animae et desideriis carnis molestias patientem, et a deterioribus paulatim recedentem, et sic ex profectu operum melioratum, et a conversatione immaculatum factum, et tamquam purum hominem baptizatum esse in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et par baptisma Sancti Spiritus gratiam accepisse, et filiationem meruisse, et ad similitudinem imperialis imaginis in persona Dei Verbi adorari, et post resurrectionem immutabilem cogitationibus et impeccabilem omnino factum fuisse. Et iterum dixit idem impius Theodorus, talem factam esse unitionemDei Verbi ad Christum, qualem dixit Apostolus de viro et muliere: "erunt duo in carne una" (Eph 5.31). Et super alias innumerabiles blasphemias ausus est dicere, quod post resurrectiuonem, cum insufflasset Dominus discipulis et dixisset: "Accipite Spiritum Sanctum" (Jo 20.22), non dedit eis Spiritum Sanctum, sed figuratim tantummodo insufflavit. Iste enim et confessionem, quam fecit Thomas, cum palpasset manus et latus Domini post resurrectionem dicens: "Dominus meus et Deus meus" (Jo 20.28), inquit non esse dictam a Thomas de Christo (nec enim dicit Theodorus Deum esse Christum), sed ad miraculum resurrectionis stupefactum Thomam glorificasse Deum, qui Christum resuscitavit.
225. Et, quod peius est, etiam in interpretatione, quam in Actus Apostolorum scripsit Theodorus, similem fecit Christum Platoni, et Manichaeo, et Epicuro, et Marcioni, dicens: Quod sicut illorum unusquisque ex dogmate, quod invenit, suos discipulos fecit vocari Platonicos et Manichaeos et Epicureos et Marcionistas: simili modo et cum Christus dogma invenisset, ex ipso Christianos vocari. Si quis igitur defendit praedictum impium Theodorun et impia eius conscripta, in quibus tam praedictas quam alias innumerabiles blasphemias effudit contra magnum Deum et Salvatorem Jesum Christum et non anathematizat eum, et impia eius conscripta, et omnes qui suscipiunt vel defendunt eum, et dicunt orthodoxe eum exposuisse, et qui scripserunt pro eo, et eadem illi sapuerunt, vel scribunt pro eo, vel impiis eius conscriptis et eos qui similia illi sapiunt, vel aliquando sapuerunt, et usque ad morte permanserunt vel permanent in tali impietate, talis an. s.
226. Can. 13. Si quis defendit impia T h e o d o r i t i conscripta, quae Contra rectam fidem et contra primam Ephesinam sanctam Synodum, et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula (cf. *252-263) exposuit, et omnia qua conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis qui eadem praedictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietate " et propter hoc impios vocans doctores Ecclesiae, qui unitatem secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea, et eos qui similia eis sapuerunt, vel sapiunt insuper autem et omnes, qui scripserunt contra rectam fidem, et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula et usque ad mortem in tali impietate permanserunt, talis an. s.
227. Can. 14. Si quis defendit epistolam, quam dicitur Ibas ad Marin Persam haereticum scripsisse, quae abnegat quidem Deum Verbum de sancta Dei genitrice semper virgine Maria incarnatum, hominem factum esse, dicit autem purum hominem ex ipsa natum esse, quem templum vocat, ut alius sit Deus Verbum, et alius homo, et sanctum Cyrillum, qui rectam fidem Christianorum praedicavit, tamquam haereticum et similiter Apollinario impio scripsisse criminatur, et inculpat primam Ephesinam sanctam Synodum tamquam sine examinatione et quaestione Nestorium condemnantem, et duodecim capitula sancti Cyrilli (DS 252-263) impia et contraria rectae fidei vocat eadem impia epistola, et defendit Theodorum et Nestorium, et impia eorum dogmata et conscripta. Si quis igitur memoratam impiam epistolam defendit, et non anathematizat eam, et defensores eius, et eos, qui dicunt eam rectam esse, vel partem eius, et eos, qui scripserunt vel scribunt pro ea, vel pro impietate quae in ea continetur, et praesumunt eam defendere vel insertam ei impietatem nomine sanctorum Patrum vel sancti Chalcedonensis Concilii, et in his usque ad mortem permanent, talis an. s.
228. Cum igitur haec ita recte confessi sumus, quae tradita nobis sunt tam a divinis Scripturis, quam a sanctorum Patrum doctrina, et ab his quae definita sunt de una eademque fide a praedictis sanctis quattuor Conciliis, facta autem a nobis et condemnatione contra haereticos et eorum impietatem, nec non etiam contra eos, qui defenderunt vel defendunt praedicta impia tria capitula, et permanserunt in suo errore, vel qui permanent; si quis conatus fuerit contra haec, quae pie disposuimus, vel tradere vel docere vel scribere, si quidem episcopus vel clericus sit, iste tamquam aliena a sacerdotibus et statu ecclesiastico faciens, denudabitur episcopatu vel clericatu: si autem monachus vel laicus sit, anathematizabitur.
229. De haereticis (ad catholicam fidem reversuris, de quibus) ... Nos consulendos esse duxisti, ... utrum baptizandi sint an tantummodo reconciliandi, haec tuam volumus observantiam custodire...: ... quia in nomine solummodo Christi una etiam mersione se asserunt baptizari, evangelicum vero praeceptum ... nos admonet, in nomine Trinitatis, trina etiam mersione sanctum baptisma unicuique tribuere, dicente Domino nostro discipulis suis: 'Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti' (Mt 28, 19), si re vera hi de praefatis haereticis ... solummodo se in nomine Domini baptizatos fuisse forsitan confitentur, sine cuiusquam dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem venientes sanctae Trinitatis nomine baptizabis. Sin vero ... manifesta confessione claruerit, quod in Trinitatis fuerint nomine baptizati, sola reconciliationis inpensae gratia (al.: gratia impensa) catholicae sociare fidei maturabis ...
230. Adeone te in summo sacerdotii gradu positum catholicae fefellit veritas matris, ut non statim schismaticum te conspiceres, cum a Sedibus Apostolicis recessisses? Adeone populis ad praedicandum positus non legeras super Apostolorum principem a Christo Deo nostro Ecclesiam esse fundatam, et ita fundamentum ut portae adversus ipsam inferi praevalere non possunt (al.: possent) (cf. Mt 16, 18)? Quod si legeras, ubinam praeter ipsum esse credebas Ecclesiam, in quo uno omnes scilicet Apostolicae Sedes sunt, quibus pariter, sicut illi, qui claves acceperat, ligandi solvendique potestas indulta est? Sed idcirco uni primum, quod daturus erat, etiam (in) omnibus dedit, ut, secundum beati Cypriani martyris id ipsum exponentis sententiam, una esse monstretur Ecclesia. Quo ergo tu, carissime iam in Christo, ab ista divisus errabas, vel quam salutis tuae tenebas spem?
231. 1. Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non confitetur tres personas unius esse substantiae et virtutis ac potestatis, sicut catholica (et apostolica) Ecclesia docet, sed unam tantum dicit et solitariam esse personam, ita ut ipse sit Pater qui Filius, ipse etiam sit Paraclitus Spiritus, sicut Sabellius et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
232. 2. Si quis extra sanctam Trinitatem alia nescio quae divinitatis nomina introducit, dicens quod in ipsa divinitate sit trinitas trinitatis, sicut Gnostici et Priscillianus (-i) dixerunt, an. s.
233. 3. Si quis dicit, Filium Dei Dominum nostrum, antequam ex Virgine nasceretur, non fuisse, sicut Paulu Samosatenus et Photinus et Priscillianus dixerunt, an. s.
234. 4. Si quis natalem Christi secundum carnem non vere honorat, sed honorare se simulat, ieiunans in eodem die et in Dominico, quia Christum in vera hominis natura natum esse non credidit (credit), sicut Cerdon, Marcion, Manichaeus et Priscillianus dixerunt (-! ), an. s.
235. 5. Si quis animas humanas vel angelos ex Dei credit substantia exstitisse, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.
236. 6. Si quis animas humanas dicit prius in caelesti habitatione peccasse et pro hoc in corpora humana in terra deiectas, sicut Priscillianus dixit, an. s.
237. 7. Si quis dicit, diabolum non fuisse prius (bonum) angelum a Deo factum, nec Dei opificium fuisse naturam eius, sed dicit eum ex chao et (-!) tenebris emersisse nec aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse principium atque substantiam mali, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.
238. 8. Si quis credit, quia aliquantas in mundo creaturas diabolus fecerit et tonitrua et fulgura et tempestates et siccitates ipse diabolus sua auctoritate faciat, sicut Priscillianus dixit, an. s.
239. 9. Si quis animas et corpora humana fatalibus stellis (animas humanas fatali signo) credit adstringi, sicut pagani et Priscillianus dixerunt, an. s.
240. 10. Si quis duodecim signa vel sidera (de sideribus), quae mathematici observare solent, per singula animi (animae) vel corporis membra disposita (dissipata) credunt et nominibus Patriarcharum adscripta dicunt, sicut Priscillianus dixit, an. s.
241. 11. Si quis coniugia humana damnat et procreationem nascentium perhorrescit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.
242. 12. Si quis plasmationem humani corporis diaboli dicit esse figmentum, et conceptiones in uteris matrum operibus dicit daemonum figurari, propter quod et resurrectionem carnis non credit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an, s.
243. 13. Si quis dicit, creationem universae carnis non opificium Dei sed malignorum esse angelorum, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.
244. 14. Si quis immundos putat cibos carnium, quos Deus in usus hominum dedit, et, non propter afflictionem corporis sui, sed quasi immunditiam putans, ita ab eis abstineat, ut ne olera cocta cum carnibus praegustet, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.
245. 17. Si quis Scripturas, quas secundum suum depravavit errorem, vel tractatus Dictinn, quos ipse Dictinius, antequam converteretur, scripsit, vel quaecun- I que haereticorum scripta sub nomine Patriarcharum, Prophetarum vel Apostolorum suo errori consona confinxcrunt, legit et impia eorum figmata sequitur aut defendit, A. S. De uni(ci)tate Ecclesiae '. [Ex ep. (1) «Quod ad dilcciionem« ad episcopos schismaticos Istriae, ca. 585.]
246. Nostis (enim) in evangelio Dominum proclamantem : Si)Jion, ecce satanas expetivit vos, tit cribraret sicut triticwn : ego autem rogavi pro te Patrem, ut non [Lc , 31sq]. Considerate, carissimi, quia Veritas mentiri non potuit nec fides PETRI in aeternum quassari poterit vel mutari: nam cum omnes discipulos diabolus ad excribrandum poscerit, pro solo PETRO se Dominus rogasse testatur et ab eo voluit ceteros confirmari: cui etiam pro maiori dilectione, quam prae ceteris Domino exhibebat, pascendarum ovium sollicitudo commissa est [cf. lo2i, issqq]: cui et claves regni coelorum tradidit; et super quem Ecclesiam suam aedificaturum esse promisit nec portas inferi adversus eam praevalere testatus est [Mti6, I6sqq]. Scd quia inimicus humani generis usque in finem saeculi non quiescit in Domini Ecclesiam bono semini superseminare zizania [Mti3, 25]: ideoque ne forte quisquam maligno studio de fidei nostrae integritate diaboli instigatione fingere praesumpserit et argumentari, et ex hoc vestri fortasse videantur animi perturbari, necessarium iudicavimus per praesentem epistolam nostram, et ad viscera vos matris Ecclesiae ut reverti debeatis , cum lacrimis exhortari , et de fidei nostrae integritate vobis satisfactionem mittere. . . . Considerate (ergo), quia quicunque in pace et unitate Ecclesiae non fuerit, Dominum habere non [Confirmata deinfide Synodorum NICAENAE, CONSTANTINOP. I, Si quis autem contra hanc fidem aut sapit aut credit aut docere praesumit, secundum eorundem Patrum sententiam damnatum atque anathematizatum se esse co- De necessitate unionis cum Ecclesia '. [Ex ep. (2) «Dilectionis vestrae» ad episcopos schismaticos Istriae, ca. 585.]
247. Sed et beatus Cyprianus ... inter alia sic dicit: 'Exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra monstretur; et pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur, qui ab Apostolis unanimi consensione pascatur'. Et post pauca: 'Hanc Ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit ? Qui cathedram Petri, super quam Ecclesia fundata est (cf: Mt 16, 18), deserit et resistit, in Ecclesia se esse confidit?' ... Cum Deo manere non possunt, qui esse in Ecclesia Dei unanimiter noluerunt: ardeant licet flammis et ignibus traditi, vel obiecti bestiis animam suam ponant non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae; nec exigitur (Cypr.: religiosae virtutis exitus) gloriosus, sed desperationis interitus. Occidi talis potest, coronari non potest. ... Peius schismatis crimen est quam quod hi, qui sacrificaverunt; qui tamen in paenitentia criminis constituti Deum plenissimis satisfactionibus deprecantur. Illic Ecclesia quaeritur et rogatur; hic Ecclesiae repugnatur. Illic qui lapsus est, sibi tantum nocuit; hic qui schisma facere conatur, multos secum trahendo decipit. Illic animae unius est damnum; hic periculum plurimorum. Certe peccasse se hic intellegit et lamentatur et plangit; ille tumens in peccato suo et ipsis sibi delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat, et cum lapsus semel peccaverit, hic quotidie peccat. Postremo lapsus martyrium postmodum consecutus, potest regni promissa percipere; hic, si extra Ecclesiam fuerit occisus, ad Ecclesiae non potest praemia pervenire.
249. Ab antiqua Patrum institutione didicimus, ut quilibet apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis aut impositione manus aut sola professione fidei ad sinum matris Ecclesiae revocentur. Unde Arianos per impositionem manus Occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum Ecclesiae catholicae Oriens reformat. Monophysitas vero et alios ex sola vera confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod sunt apud haereticos consecuti, tunc in eis vires emundationis accipit, cum vel illi per impositionem manus Spiritum Sanctum acceperint vel isti per professionem verae fidei sanctae et universalis Ecclesiae visceribus fuerint uniti. Hi vero haeretici, qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiaci et Catafrigae, quia et illi Christum Dominum non credunt et isti Sanctum Spiritum perverso sensu esse quendam pravum hominem Montanum credunt, ... cum ad sanctam Ecclesiam veniunt, baptizantur, quia baptisma non fuit, quod in errore positi in sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt. Nec potest hoc ipsum iteratum dici baptisma, quod, sicut dictum est, in Trinitatis nomine non erat datum.... Absque ulla dubitatione eos (scl. Nestorianos reversos) Sanctitas vestra, servatis eis propriis ordinibus, in suo coetu recipiat, ut, dum ... per mansuetudinem nullam eis contrarietatem vel difficultatem de propriis suis ordinibus facitis, eos ab antiqui hostis ore rapiatis.
250. Non autem prius in utero Virginis caro concepta est, et postmodum divinitas venit in carne; sed mox (ut) Verbum venit in utero (uterum), mox Verbum, servata propriae virtute naturae, factum est caro.... Nec ante conceptus et postmodum unctus est; sed hoc ipsum de Spiritu Sancto ex carne Virginis concipi a Sancto Spiritu ungueri (ungi) fuit.
251. ... Duce Deo perveniemus usque ad mensuram rectae fidei, quam apostoli veritatis Scripturarum sanctarum funiculo extenderunt: Confitentes Dominum Iesum Christum, mediatorem Dei et hominum (cf. 1 Tim 2, 5), operatum divina media humanitate Verbo Dei naturaliter (gr.: hypostatice) unita, eundemque operatum humana ineffabiliter atque singulariter assumpta carne (gr.: in-) discrete, inconfuse atque inconvertibiliter plena divinitate..., ut nimirum stupenda mente mirabiliter manentibus utrarumque naturarum differentiis cognoscatur (caro passibilis divinitati) uniri ... Unde et unam voluntatem fatemur Domini nostri Iesu Christi, quia profecto a divinitate assumpta est nostra natura, non culpa; illa profecto, quae ante peccatum creata est, non quae post praevaricationem vitiata. Christus enim ... sine peccato conceptus de Spiritu Sancto etiam absque peccato est partus de sancta et immaculata Virgine Dei genitrice, nullum experiens contagium vitiatae naturae... Nam lex alia in membris, aut voluntas diversa non fuit vel contraria Salvatori, quia super legem natus est humanae condicionis... Quia Dominus Iesus Christus, Filius ac Verbum Dei, 'per quem facta sunt omnia' (Jo 1,3), ipse sit unus operator divinitatis atque humanitatis, plenae sunt sacrae litterae luculentius demonstrantes. Utrum autem propter opera divinitatis et humanitatis, una an geminae operationes debeant derivatae dici vel intelligi, ad nos ista pertinere non debent; reliquentes ea grammaticis, qui solent parvulis exquisita derivando nomina venditare. Nos enim non unam operationem vel duas Dominum Iesum Christum eiusque Sanctum Spiritum sacris litteris percepimus, sed multiformiter cognovimus operatum.
252. ... Quantum ad dogma ecclesiasticum pertinet, quae tenere vel praedicare debemus propter simplicitatem hominum et amputandas inextricabiles quaestionum ambages..., non unam vel duas operationes in mediatore Dei et hominum definire, sed utrasque naturas in uno Christo unitate naturali copulatas, cum alterius communicatione operantes atque operatrices confiteri debemus, et divinam quidem, quae Dei sunt, operantem, et humanam, quae carnis sunt, exsequentem non divise, neque confuse, aut convertibiliter, Dei naturam in hominem et humanam in Deum conversam edocentes: sed naturarum differentias integras confitentes. . . Auferentes ergo. . . scandalum novellae adinventionis, non nos oportet unam vel duas operationes definientes praedicare; sed pro una, quam quidam dicunt, operatione oportet nos unum operatorem Christum Dominum in utrisque naturis veridice confiteri: et pro duabus operationibus, ablato geminae operationis vocabulo, ipsas potius duas naturas, i. e. divinitatis et carnis assumptae, in una persona unigeniti Dei Patris inconfuse, indivise, atque inconvertibiliter nobiscum praedicare propria operantes.
253. Secundum hunc igitur modum ... (Honorius papa Sergio) scripsisse dignoscitur, quia in Salvatore nostro duae voluntates contrariae, i. e. in membris ipsius (cf. Rom 7, 23), penitus non consistunt, quoniam nihil vitii traxit ex praevaricatione primi hominis.... Sed ne quis nonnumquam minus intellegens reprehendat, quamobrem de humana tantum natura, et non etiam de divina natura, (Honorius) docere sciatur: . . . debet qui super hoc ambigit scire, quoniam ad hoc facta est responsio ad iam dicti patriarchae interrogationem. Praeterea et hoc fieri solet, ut scilicet ubi est vulnus, ibi medicinale occurrat auxilium. Nam et beatus Apostolus hoc saepe fecisse dignoscitur, se secundum auditorum consuetudinem praeparans; et aliquando quidem de suprema natura docens, de humana penitus tacet; aliquando vero de humana dispensatione disputans, mysterium divinitatis eius non tangit...
254. Can 1. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et veraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, trinitatem in unitate et unitatem in trinitate, hoc est, unum Deum in tribus subsistentiis consubstantialibus et aequalis gloriae, unam eandemque trium deitatem, naturam, substantiam, virtutem, potentiam, regnum, imperium, voluntatem, operationem, inconditam. sine initio, incomprehensibilem, immutabilem, creatricem omnium et protectricem (...), condemnatus sit.
255. Can. 2. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem ipsum unum sanctae et consubstantialis et venerandae Trinitatis Deum Verbum e coelo descendisse, et incarnatum exus Spiritu Sancto et Maria semper Virgine, et hominem factum, crucifixum carne, propter nos sponte passum sepultumque, et resurrexisse tertia die, et ascendisse in coelos, atque sedentem in dextera Patris, et venturum iterum cum gloria paterna cum assumpta ab eo atque animata intellectualiter carne eius, iudicare vivos et mortuos, condemnatus sit.
256. Can. 3. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem Dei genitricem sanctam semperque Virginem et immaculatam Mariam, utpote ipsum Deum Verbum specialiter et veraciter, qui a Deo Patre ante omnia saecula natus est, in ultimis saeculorum absque semine concepisse ex Spiritu Sancto, et incorruptibiliter eam (eum?) genuisse, indissolubili permanente et post partum eiusdem virginitate, condemnatus sit (v.D.218).
257. Can.4. Si quis sec. s. patres non confitetur... ipsius et unius Domini nostri et Dei Jesu Christi duas nativitates, tam ante saecula ex Deo et Patre incorporaliter et sempiternaliter, quamque de sancta virgine semper Dei genitrice Maria corporaliter in ultimis saeculorum, atque unum eundemque Dominum nostrum Jesum Christum consubstantialem Deo et Patri secundum deitatem, et consubstantialem homini et matri secundum humanitatem, atque eundem passibilem carne et impassibilem deitate, circumscriptum corpore, incircumscriptum deitate, eundem inconditum et conditum, terrenum et caelestem, visibilem et intelligibilem, capabilem et icapabilem, ut toto homine eodemque et Deo totus homo reformaretur, qui sub peccato cecidit, condemnatus sit.
258. Can.5. Si quis sec. s. Patres non confitetur... unam naturam Dei Verbi incarnatam, per hoc quod incarnata dicitur nostar substantia perfecte in Christo Deo et indiminute, absque tantummodo peccato significata, condemnatus sit.
259. Can. 6: Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem, ex duabus et in duabus naturis substantialiter unitis inconfuse et indivise unum eundemque esse Dominum et Deum Jesum Christum, condemnatus sit.
260. Can. 7. Si quis secundurn sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem substantialem differentiam naturarum inconfuse et indivise in eo salvatam, condemnatus sit (v. D. 148).
261. Can. 8: Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem naturarum substantialem unitionem indivise et inconfuse in eo cognitam, condemnatus sit.
262. Can. 9. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem naturales proprietates deitatis eius et humanitatis indiminute in eo et sine deminoratione salvatas, condemnatus sit.
263. Can. 10. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem duas unius eiusdemque Christi Dei nostri voluntates cohaerenter unitas, divinam et humanam, ex hoc quod per utramque eius naturam voluntarius naturaliter idem consistit nostrae salutis (addunt editores: operator), condemnatus sit.
264. Can. 11. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem duas unius eiusdemque Christi Dei nostri operationes cohaerenter unitas, divinam et humanam, ab eo quod per utramque eius naturam operator naturaliter idem exsistit nostrae salutis, condemnatus sit.
Chapter 5 of 48