D 93–133
93. Dat mihi plurimum laetitiae illud Christi amore factum, quo divinitatis studio et alacritate succensa, integram fidem Apostolis traditam locatamque a maioribus toto orbe victrix retinebat Italia, hoc quippe sub tempore, quo divae memoriae Constantius orbem victor obtinuit, nec potuit sordes suas immittere aliqua subreptione haeretica factio Ariana, Deo nostro, ut credimus, providente, ne illa sancta fides et impolluta in aliquo vitio blasphemiae maledicorum hominum contaminaretur, haec scilicet, quae a sanctis viris et in requie sanctorum iam collocatis episcopis tractata fuerat vel definita in Synodi conventu Nicaenae. Pro qua exilium libenter tulerunt, qui sancti tunc episcopi sunt probati, hoc est Dionysius inde Dei servus, divina instructione compositus, vel eius secuti exemplum sanctae recordationis, Ecclesiae Romanae Liberius episcopus, Eusebius quoque a Vercellis, Hilarius de Gallis, ut de plerisque taceam, quorum potuerit arbitrio residere cruci potius affigi, quam Deum Christum, quod Ariana cogebat haeresis, blasphemarent, aut Filium Dei Deum Christum dicerent creaturam Domini. Sequitur reprobatio librorum Origenis Alexandrini a Rufino latine conversorum: cf DS 353
94. (c. 8 11) (Expedit custodire)... ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus tantum impositionem suscipiantur, quia quamvis ab haereticis, tamen in Christi nomine sunt baptizati.
95. (c. 2) ....Quaesitum est, quid de his observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae paenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt. De his observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior (est). Nam consuetudo prior tenuit ut concederetur (eis) paenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, merito negata communio est, concessa paenitentia, ne totum penitus negaretur: et duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus noster pacem Ecclesiis suis reddidit, iam terrore depulso communionem dari abeuntibus placuit, et propter Domini misericordiam quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani haeretici negantis veniam asperitatem et duritiam sequi videamur. Tribuitur ergo cum paenitentia extrema communio: ut homines huiusmodi vel in supremis (al.: extremis) suis, permittente Salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur (cf. DS 2638).
96. (c. 7) Qui vero libri recipiantur in canone, brevis adnexus ostendit. Haec sunt, quae desiderata moneri voce voluisti: Moysen libri V, id est Genesis Exodi Levitici Numeri Deuteronomii, et Hiesu Nave I, Iudicum I, Regnorum libri IV, simul et Ruth, Prophetarum libri XVI, Solomonis libri V, Psalterium. Item historiarum: Iob liber 1, Tobiae I, Hester I, Iudith I, Machabeorum II, Hesdrae II, Paralypomenon II. Item Novi Testamenti Evangeliorum IV, Apostoli Pauli epistulae XIII (XIV), epistulae Iohannis III, epistulae Petri II, (epistula Iudae I,) epistula Iacobi I, Actus Apostolorum, Apocalypsis Iohannis. Cetera autem, quae vel sub nomine Mathiae sive Iacobi minoris, vel sub nomine Petri et Iohannis, quae a quodam Leucio scripta sunt, (vel sub nomine Andreae, quae a Xenocaride et Leonida philosophis,) vel sub nomine Thomae, et si qua sunt alia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda.
97. (Explicatur, cur secundum can. 8 et 19 Nicaenum DS 127s baptizandi quidem sint Paulianistae ad Ecclesiam venientes, non vero Novatiani:) (c. 5 10) Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus haeresibus, ratio manifesta declarat, quia Paulianistae in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti minime baptizant, et Novatiani iisdem nominibus tremendis venerandisque baptizant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est Patris et Filii et Spiritus Sancti, quaestio aliquando commota est.
98. (c. 3 6) De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet secundi sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificium solis deberi episcopis, ut vel consignent, vel Paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit Petrum et Ioannem esse directos, qui iam baptizatis traderent Spiritum Sanctum (cf. Act 8, 14-17). Nam presbyteris, sive extra episcopum, sive praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum Paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere.
99. (c. 8 11) Sane quoniam de hoc sicut de ceteris consulere voluit dilectio tua, adiecit etiam filius meus Caelestinus diaconus in epistola sua, esse a tua dilectione positum illud, quod in beati Apostoli Jacobi epistola conscriptum est: 'Si infirmus aliquis in vobis est, vocet presbyteros, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit laborantem, et suscitabit illum Dominus, et si peccatum fecit, remittet ei' (Iac 5, 14 s). Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti Christianis licet in sua aut in suorum necessitate ungendum. Ceterum illud superfluum esse videmus adiectum, ut de episcopo ambigatur quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus alii impediti ad omnes languidos ire non possunt. Ceterum si episcopus aut potest aut dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate sine cunctatione potest, cuius est chrisma conficere. Nam paenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi ?
100. (c. 1) In requirendis divinis (Dei) rebus ... antiquae traditionis exempla servantes ... nostrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo quam antea, cum pronuntiaretis, vera ratione firmatis (firmastis), qui ad Nostrum referendum adprobastis esse iudicium, scientes, quid Apostolicae Sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit. Quem sequentes tam mala iam damnare novimus quam probare laudanda, vel(ut) id vero, quod Patrum instituta sacerdotali custodientes officio non censetis esse calcanda quod illi non humana sed divina decrevere sententia, ut quicquid quamvis de disiunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad huius Sedis notitiam perveniret, ut tota huius auctoritate, iusta quae fuerit pronuntiatio, firmaretur, indeque sumerent ceterae Ecclesiae, velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent et per diversas totius mundi regiones puri (latices) capitis incorruptae manarent, quid praecipere, quos abluere, quos velut in caeno inemundabili sordidatos mundis digna corporibus unda vitaret.
101. Can. 1. Placuit omnibus episcopis ... in sancta Synodo Carthaginensis Ecclesiae constitutis: ut quicumque dixerit, Adam primum hominem mortalem factum ita, ut, sive peccaret sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.
102. Can. 2. Item placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens, ut in eis forma baptismatis 'in remissionem peccatorum' non vera, sed falsa intellegatur an. s. Quoniam non aliter intellegendum est quod ait Apostolus: 'Per unum hominem peccatum intravit in mundum (et per peccatum mors), et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt' (cf. Rom 5, 12), nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.
103. Can.3. item placuit ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua justificatur homo per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, nonetiam ad adjutorium, ut non committantur, an.s.
104. Can.4. Item, quisquis dixerit, eandem gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatirum, ut sciamus, quid appetere, quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus, etaim facere diligamus atque valeamus, an. s. Cum enim dicat Apostolus: "Scientia inflat, caritas vero aedificat" (Cor1 8.1), valde impium est, ut credams, ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam, quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire, quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus, ut aedificante caritate scientia nos non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: "Qui docet homines scientiam" (Ps 93.10) ita etiam sciptum est: "Caritas ex Deo est" (Jo1 4.7).
105. Can. 5. Item placuit, ut quicumque dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut, quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tamquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, an. s. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: sine me difficilius potestis facere, sed ait: 'Sine me nihil potestis facere' (Io 15, 5).
106. Can. 6. Item placuit, quod ait S. Joannes Apostolus: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Io 1,8): quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem oportere dici, nos habere peccatum, non quia vere ita est, an. s. Sequitur enim Apostolus et adiungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate (1 Io 1, 9). Ubi satis apparet, hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim Apostolus dicere: 'Si dixerimus: non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est'. Sed cum ait: Nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est: satis ostendit eum, qui se dixerit non habere peccatum, non verum loqui, sed falsum.
107. Can. 7. Item placuit, ut quicumque dixerit, in oratione dominica ideo dicere sanctos: 'Dimitte nobis debita nostra' (Mt 6, 12), ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est iam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores et ideo non dicere unumquemque sanctorum: 'Dimitte mihi debita mea', sed 'Dimitte nobis debita nostra', ut hoc pro aliis potius quam pro se iustus petere intellegatur, an. s. Sanctus enim et iustus erat Apostolus Iacobus, cum dicebat: 'In multis enim offendimus omnes' (Iac 3, 2). Nam quare additum est 'omnes', nisi ut ista sententia conveniret et Psalmo (142, 2), ubi legitur: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens ? Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccavit (3 Reg 8, 46). Et in libro sancti Job (37, 7): In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et iustus, cum in oratione pluraliter diceret: 'Peccavimus, iniquitatem fecimus' (Dn 9.5,15), et cetera quae ibi veraciter et humiliter confitetur: ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit: 'Cum ... orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei' (Dn 9,20) Domino Deo meo, noluit dicere 'peccata nostra', sed peccata populi sui dixit et sua, quoniam futuros istos, qui tam male intellegerent, tamquam propheta praevidit.
108. Can. 8. Item placuit, ut quicumque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus: 'Dimitte nobis debita nostra' (Mt 6,12), ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, an. s. Quis enim ferat orantem et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere?
109. (n 1) Quamvis Patrum traditio Apostolicae Sedi auctoritatem tantam tnbuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque servaverit et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvat: ...
110. (c. 2) ... Ad synodum (Corinthi) ... talia scripta direximus, quibus universi fratres intellegant, ... de nostro non esse iudicio retractandum. Numquam etenim licuit de ea rursus
111. (2) Agnovimus paenitentiam morientibus denegari nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri. Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere et periclitantem sub onere peccatorum hominem pondere, quo se ille expediri desiderat, liberare. Quid hoc, rogo, aliud est, quam morienti mortem addere, eiusque animam sua crudelitate, ne absoluta esse possit, occidere? Cum Deus ad subveniendum paratissimus, invitans ad paenitentiam sic promittat: Peccator, inquit, quacunque die conversus fuerit, peccata eius non imputabuntur ei (cf: Ez 33, 16).... Cum ergo sit Dominus cordis inspector, quovis tempore non est deneganda paenitentia postulanti. ...
113. Si quis non confitetur, Deum esse veraciter Emmanuel, et propterea Dei gentricem sanctam virginem (peperit enim secundum carnem carnem factum Dei verbum), A.S.
114. 2. Si quis non confitetur carni secundum subsistentiam adunatum ex Deo Patre Verbum, unum esse etiam Christum cum sua carne, eundem ipsum videlicet Deum simul et hominem, an. s.
115. 3. Si quis in uno Christo dividit subsistentias post adunitionem, soli iungens eas contiguitati quae est secundum dignitatem vel auctoritatem aut potentiam, et non magis concursu qui est secundum adunitionem naturalem, an. s.
116. 4. Si quis personis duabus vel etiam subsistentiis quae sunt in evangelicis vel apostolicis scripturis, impertit voces aut in Christo a Sanctis dictas aut ab Ipso de se et quasdam velut homini praeter ex Deo Verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero velut Deo condecentes soli ex Deo Patre Verbo, an. s.
117. 5. Si quis audet dicere deiferum hominem Christum et non magis Deum esse secundum veritatem sicut Filium unum et natura secundum quod factus est caro Verbum et communicavit similiter nobis in sanguine et carne, an. s.
118. 6. Si quis dicit Deum aut Dominum esse Christi ex Deo Patre Verbum et non magis eundem confitetur simul Deum et hominem, utpote facto carne Verbo secundum Scripturas, an. s.
119. 7. Si quis ait ut hominem operationem suscepisse ex Deo Verbo Jesum et Unigeniti gloriam appositam esse tamquam alteri praeter eum exsistenti, an. s.
120. 8. Si quis audet dicere adsumptum hominem coadorari oportere Deo Verbo et conglorificari et coappellari Deum ut alter alteri ("co-" enim semper adjectum hoc intelligi cogit) et non magis una adoratione honorificat Emmanuel et unam ei glorificationem refert secundum quod factum est caro Varbum, an.s.
121. 9. Si quis ait unum Dominum Iesum Christum glorificatum a Spiritu quasi aliena virtute, quae per eum est, utens, et ab ipso accepisse operari posse contra spiritus immundos et adimplere in homines deitatis miracula et non magis proprium eius esse Spiritum dicit, per quem et operatus est deitatis signa, an. s.
122. 10. Pontificem et Apostolum confessionis nostrae (Heb 3.1) factum Christum divina dicit Scriptura; obtulit etiam semet ipsum in odorem suavitatis Deo (Eph 5.2) et Patri. si quis ergo Pontificem et Apostolum nostrum fieri dicit non ipsum ex Deo Verbum, quando factum est caro et secundum nos homo, sed ut si alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere, aut si quis dicit et pro se obtulisse semet ipsum sacrificium, et non magis pro nobis tantum (nec enim indiguit sacrificio qui nescit peccatum), an. s.
123. 11. Si quis non confitetur Domini carnem vivificatoriam esse et propriam ipsius ex deo Patre Verbi, sed velut alterius praeter ipsum, copulati quidem ei secundum dignitatem aut quasi solummodo divinam inhabitationem habentem et non magis vivificatoriam sicut diximus, quia facta est propria Verbi omnia vivificare valentis, an.s.
124. 12. Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne et crucifixum carne et mortem gustasse carne, factum etiam primogenitum ex mortuis secundum quod vita est et vivificans ut Deus, an. s. (DS 264) Super alia neque obaudire volente honorabili Nestorio nostram vocationem neque quidem a nobis destinatos sanctissimos et rev'mos episcopos suscipiente, necessario accessimus ad discussionem impie ab eo dictorum et conprehendentes eum et ex epistolis eius et ex scriptis, quae lecta sunt, et de nuper ab eo dictis in hac metropoli et per testium depositionem impie sapientem et praedicantem, necessario coacti sumus tam ex canonibus quam ex epistola sanctissimi patris nostri et comministri Caelestini episcopi Romanorum Ecclesiae, lacrimantes saepius, ad hanc maestam contra eum venire sententiam: Qui blasphematus igitur ab eo est Dominus Iesus Christus, definiit per praesentem sanctissimam Synodum: alienum esse eundem Nestorium ab episcopali dignitate et omni conventu sacerdotali.
125. 25 ... Statuit sancta Synodus, alteram fidem nemini licere proferre aut conscribere aut componere, praeter definitam a sanctis Patribus, qui in Nicaea cum Spiritu Sancto congregati fuerunt. ... Si qui inventi fuerint vel episcopi, vel clerici, vel laici, sive sentire, sive docere ea quae continentur in oblata expositione a Charisio presbytero de unigeniti Filii Dei incarnatione; sive scelerata et perversa Nestorii dogmata ...: subiaceant sententiae sanctae huius et universalis Synodi. ...
126. Can. 1. Si quispiam metropolita provinciae, derelicta sancta et oecumenica Synodo..., cum Caelestio sensit aut sentiet, ipse nihil amplius poterit agere adversus provinciae episcopos: ut qui iam inde a Synodo totius ecclesiasticae communionis expers sit factus et prorsus inutilis. ...
127. Can. 4. Si qui autem clericorum defecerint, et ausi fuerint vel privatim vel publice, quae sunt Nestorii aut Caelestii sapere, sancitum est a sancta Synodo istos quoque depositos esse.
128. Cap. 2. Augustinum sanctae recordationis virum pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor adspersit: quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam ante a meis semper decessoribus haberetur.
129. Quia nonnulli, qui catholico nomine gloriantur, in damnatis haereticorum sensibus seu pravitate sive imperitia demorantes, piissimis disputatoribus obviare praesumunt, et cum Pelagium atque Caelestium anathematizare non dubitent, magistris tamen nostris, tamquam necessarium modum excesserint, obloquuntur, eaque tantummodo sequi et probare profitentur, quae sacratissima beati Apostoli sedes Petri contra inimicos gratiae Dei per ministerium praesulum suorum sanxit et docuit, necessarium fuit diligenter inquirere quid rectores Romanae Ecclesiae de haeresi, quae eorum temporibus exorta fuerat, iudicarint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores quid de gratia Dei sentiendum esse censuerint; ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam sententias iungeremus, quas utique suas fecerunt apostolici antistites, cum probarunt. Ut ergo plenius, qui in aliquo dubitant, instruantur, constitutiones sanctorum Patrum compendioso manifestamus Indiculo, quo, si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat et dicat:
130. Cap. 1. In praevaricatione Adae omnes homines, naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserentis erexerit, pronuntiante b. mem. I n n o c e n t i o papa atque dicente in Ep. ad Carthaginense Concilium : 'Liberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset, invenit; suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae iacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit.'
131. Cap. 2. Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus. Quod in eisdem scriptis eiusdem pontificis sententia protestatur dicens: 'Numquid nos de eorum posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere, quod boni sunt nec illum considerant, cuius quotidie gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt?'
132. Cap. 3. Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adiutorium Dei perseverantiam bonae conservationis acceperit. Quod eiusdem antistitis in eisdem paginis doctrina confirmat, dicens: 'Nam quamvis hominem redemisset a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit, quotidiana praestans illi remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adiuvante vincamur.'
133. Cap. 4. Quod nemo, nisi per Christum, libero bene utatur arbitrio, idem magister in Ep. ad Milevitanum concilium (416) data praedicat dicens: 'Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut, dum indulgentius frenis eius utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit. Nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus.'
Chapter 2 of 48