Skip to the text

D 265–309

265. Can. 12. Si quis secundum scelerosos haereticos unam Christi Dei nostri voluntatem confitetur et unam operationem, in peremptionem sanctorum Patrum confessionis, et abnegationem eiusdem Salvatoris nostri dispensationis, condemnatus sit.

266. Can. 13. Si quis secundum scelerosos haereticos in Christo Deo in unitate substantialiter salvatis et a sanctis Patribus nostris pie praedicatis duabus voluntatibus et duabus operationibus, divina et humana, contra doctrinam Patrum, et unam voluntatem atque unam operationem confitetur, condemnatus sit.

267. Can. 14. Si quis secundum scelerosos haereticos cum una voluntate et una operatione, quae ab haereticis impie confitetur, et duas voluntates pariterque et operationes, hoc est, divinam et humanam, quae in ipso Christo Deo in unitate salvantur, et a sanctis Patribus orthodoxe in ipso praedicantur, denegat et respuit, condemnatus sit.

268. Can. 15. Si quis secundum scelerosos haereticos deivirilem operationem, quod Graeci dicunt theandriken, unam operationem insipienter suscipit, non autem duplicem esse confitetur secundum sanctos Patres, hoc est divinam et humanam, aut ipsam deivirilis quae posita est, novam vocabuli dictionem unius esse designativam, sed non utriusque mirificae et gloriosae unitionis demonstrativam, condemnatus sit.

269. Can. 16. Si quis secundum scelerosos haereticos in peremptione salvatis in Christo Deo essentialiter in unitione, et (a) sanctis Patribus pie praedicatis duabus voluntatibus et duabus operationibus, hoc est, divina et humana, dissensiones et divisiones insipienter mysterio dispensationis eius innectit, et propterea evangelicas et apostolicas de eodem Salvatore voces non uni eidemque personae et essentialiter tribuit eidem ipsi Domino et Deo nostro Jesu Christo secundum beatum Cyrillum, ut ostendatur Deus esse et homo idem naturaliter, condemnatus sit.

270. Can. 17. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem omnia, quae tradita sunt et praedicata sanctae catholicae et apostolicae Dei Ecclesiae, perindeque a sanctis Patribus et venerandis universalibus quinque Conciliis usque ad unum apicem verbo et mente, condemnatus sit.

271. (Can. 18. Si quis sec. s. Patres consonanter nobis pariterque fide non respuit et anathematizat anima et ore omnes...) - id est, Sabellium, Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarem. Polemonem, Eutychen, Dioscurum, Timotheum Aelurum, Severum, Theodosium, Colluthum, Themistium, Paulum Samosatenum, Diodorum, Theodorum, Nestorium, Theodulum Persam, Origenem, Didymum, Evagrium, et compendiose omnes reliquos haereticos (Commemorantur insuper Monotheletae Theodorus episc. Pharanitanus, Cyrus patr. Alex., Sergius patr. C'politanus eiusque successores Pyrrhus et Paulus, edictum Heraclii imp., " Ecthesis " a Sergio in favorem monotheletismi compositum (a. 638) et Constantini III (alias Constantis II appellati) " Typus " quo " Ecthesis " quidem revocata doctrina vero dyotheletica taciturnitate constricata est) -

272. Si quis igitur, iuxta quod dictum est, consonanter nobis omnia haec impiissima haereseos illorum dogmata, et ea, quae pro illis aut in definitione eorum a quolibet impie conscripta sunt, et denominatos haereticos, Theodorum dicimus, Cyrum et Sergium, Pyrrhum et Paulum, non respuit et anathematizat, utpote catholicae Ecclesiae rebelles exsistentes: aut si quis aliquem de his, qui ab illis vel similibus eorum in scripto vel sine scripto quocunque modo vel loco aut tempore temere depositi sunt aut condemnati, utpote similia eis minime credentem, sed sanctorum Patrum nobiscum confitentem doctrinam, uti condemnatum habet aut omnino depositum, sed non arbitratur huiusmodi quicunque fuerit, hoc est, sive episcopus, aut presbyter, vel diaconus, sive alterius cuiuscunque ecclesiastici ordinis, aut monachus, vel laicus, pium et orthodoxum et catholicae Ecclesiae propugnatorem, atque in ipso firmius consolidatum, in quo vocatus est a Domino ordine, illos autem impios atque detestabilia eorum pro hoc iudicia, vel sententias vacuas et invalidas atque infirmas, magis autem profanas et exsecrabiles vel reprobabiles arbitratur, huiusmodi condemnatus sit.

273. Can. 19. Si quis ea, quae scelerosi haeretici sapiunt, indubitanter professus atque intelligens, per inanem proterviam dicit haec pietatis esse dogmata, quae tradi derunt ab initio speculatores et ministri verbi, hoc est dicere, sanctae et universales quinque Synodi, calumnians utique ipsos sanctos Patres et memoratas sanctas quinque Synodos, in deceptione simplicium, vel susceptione suae profanae perfidiae, huiusmodi condemnatus sit.

274. Can. 20. Si quis secundum scelerosos haereticos quocunque modo, aut verbo, aut tempore, aut loco terminos removens illicite, quos posuerunt firmius sancti catholicae Ecclesiae Patres (Prov22, 28), id est, sanctae et universales quinque Synodi, novitates temere exquirere, et fidei alterius expositiones, aut libellos, aut epistolas, aut conscripta, aut subscriptiones, aut testimonia falsa, aut synodos, aut gesta monumentorum, aut ordinationes vacuas ecclesiasticae regulae incognitas aut loci servaturas incongruas et irrationabiles, et compendiose, si quid aliud impiissimis haereticis consuetum est agere, per diabolicam operationem tortuose et callide agit contra pias orthodoxorum catholicae Ecclesiae, hoc est dicere, paternas eius et synodales praedicationes, ad eversionem sincerissimae in Dominum Deum nostrum confessionis, et usque in finem sine poenitentia permanet haec impie agens, huiusmodi in saecula saeculorum condemnatus sit, " et dicat omnis populus: fait fait " (Ps 105, 48).

275. (1) Confitemur et credimus sanctam atque ineffabilem Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum naturaliter esse unius substantiae, unius naturae, unius quoque maiestatis atque virtutis.

276. (4) Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur: quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando exstitit sine Patre.

277. (10) Spiritum quoque Sanctum, qui est tertia in Trinitate persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae: non tamen genitum vel creatum, sed ab utrisque procedentem, amborum esse Spiritum.

278. (14) Haec est sanctae Trinitatis relata narratio: quae non triplex, sed Trinitas et dici et credi debet. Nec recte dici potest, ut in uno Deo sit Trinitas, sed unus Deus Trinitas.

279. (19) Nam et si de singulis personis interrogemur, Deum necesse est fateamur. Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus singulariter dicitur: nec tamen tres dii, sed unus est Deus.

280. (22) Haec ergo sancta Trinitas, quae unus et verus est Deus, nec recedit a numero, nec capitur numero. In relatione enim personarum numerus cernitur; in divinitatis vero substantia, quid numeratum sit, non comprehenditur. Ergo (in) hoc solum numerum insinuant, quod ad invicem sunt et in hoc numero carent, quod ad se sunt.

281. Trinitatem igitur in personarum distinctione agnoscimus; Tria ergo ita unum sunt, natura scilicet, non persona: nec tamen tres istae personae separabiles aestimandae sunt; cum nulla ante aliam, nulla post aliam, nulla sine alia vel exstitisse, vel quidpiam operasse aliquando credatur: inseparabiles enim inveniuntur et in eo, quod sunt, et in eo, quod faciunt: quia inter generantem Patrem et generatum Filium vel procedentem Spiritum Sanctum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando praecederet, aut genitus genitori deesset, aut procedens Spiritus Patre vel Filio posterior appareret. Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa haec Trinitas a nobis et praedicatur et creditur. Tres igitur personae istae dicuntur, iuxta quod maiores definiunt, ut agnoscantur, non ut separentur. Nam si attendamus illud, quod Scriptura Sancta dicit de Sapientia : Splendor est lucis aeternae [Sap7,26]: sicut splendorcm luci videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur, Filium a Patre separari non posse. Tres ergo illas unius atque inseparabilis naturae personas sicut non confundimus, ita separabiles praedicamus. Quando quidem ita nobis hoc dignata est ipsa Trinitas evidenter ostendere, ut etiam in his nominibus, quibus voluit sigillatim personas agnosci, unam sine altera non permittat intelligi : nec enim Pater absque Filio cognoscitur, nec sine Patre Filius invenitur. Relatio quippe ipsa vocabuli personalis personas separari vetat, quas etiam, dum non simul nominat, simul insinuat. Nemo autem audire potest unumquodque istorum nominum, in quo non intelligere cogatur et alterum. Cum igitur haec tria sint manens sua proprietas. Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, Filius aeternitatem cum nativitate, Spiritus vero Sanctus processionem sine nativitate cum aeternitate.

282. (36) De his tribus pesonis solam Filii personam pro liberatione humani generis hominem verum sine peccato de sancta et immaculata Maria Virgine credimus assumpsisse, de qua novo ordine novaque nativitate est genitus; novo ordine, quia invisibilis divinitate, visibilis monstratur in carne; nova autem nativitate est genitus, quia intacta virginitas et virilem coitum nescivit et foecundatam per Spiritum Sanctum carnis materiam ministravit.

283. (39) In quo mirabili conceptu, aedificante sibi Sapientia domum, " Verbum caro factum est et habitavit in nobis " (Jo 1,14). Nec tamen Verbum ipsum ita in carne conversum atque mutatum est, ut desisteret Deus esse, qui homo esse voluisset; sed ita Verbum caro factum est, ut non tantum ibi sit Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima; atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem.

284. (43) Item cum unius substantiae credamus esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non tamen dicimus, ut huius Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate personae suae assumpsit.

285. Habet igitur in se geminam substantiam divinitatis suae et humanitatis nostrae. Hic tamen per hoc quod de Deo Patre sine initio prodiit, natus tantum, nam neque factus, neque praedestinatus accipitur; per hoc tamen quod de Maria Virgine natus est, et Ambae tamen in illo generationes mirabiles, quia et de Patre sine matre ante saecula est genitus, et in fine saeculorum de matre sine patre est generatus; qui tamen secundum quod Deus est, creavit Mariam, secundum quod homo, creatus est a Maria : ipse et pater matris Mariae et filius. Item per hoc quod Deus, est aequalis Patri; per hoc quod homo, minor Item et maior et minor seipso esse credendus est: in forma enim Dei etiam ipse Filius seipso maior est, propter humanitatem assumptam, qua divinitas maior est; in forma autem servi seipso minor est, id est, humanitate, quae minor divinitate accipitur. Nam sicut per assumptam carnem non tantum a Patre, sed a seipso minor accipitur, ita secundum divinitatem est Patri, et ipse et Pater maior est homine, quem sola Filii persona assumpsit. Item in eo, quod quaeritur, utrum posset Filius sic aequalis et minor esse Spiritu Sancto, sicut Patri nunc aequalis, nunc minor Patre creditur esse, respondemus: Secundum formam Dei aequalis est Patri et Spiritui Sancto, secundum formam servi minor est et a Patre et a Spiritu Sancto: quia nec Spiritus Sanctus nec Deus Pater, sed s o 1 a F i 1 i i persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus. Item hic Filius a Deo Patre et Spiritu Sancto inseparabiliter discretus creditur esse persona, ab homine autem assumpta [a/. assumpto] natura. Item cum homine exstat persona; cum Patre vero et Spiritu Sancto natura divinitatis sive substantia. Missus tamen Filius non solum a Patre, sed a Spiritu Sancto missus esse credendus est: in eo quod ipse per prophetam dicit : £t nunc Dominus misit me et Spiritus eius [Is , 16]. A seipso quoque missus accipitur: pro eo quod inseparabilis non solum voluntas, sed operatio totius Trinitatis agnoscitur. Hic enim, qui ante saecula unigenitus est vocatus, temporaliter primogenitus factus est : unigenitus propter deitatis substantiam, primogenitus propter assumptae carnis naturam.

286. In qua suscepti hominis forma iuxta evangelicam veri- tatem sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus creditur, qui solus pro nobis peccatum est factus [2Cor5,2i], id est, sacrificium pro peccatis nostris. Et tamen passionem ipsam, salva divinitate sua, pro delictis nostris sustinuit, mortique adiudicatus et cruci veram carnis mortem excepit, tertio quoque die virtute propria sua suscitatus a sepulchro surrexit.

287. Hoc ergo exemplo capitis nostri confitemur veram2 fieri vera fide] resurrectionem carnis omnium mor-g tuorum. Nec in aerea vel qualibet alia carne (ut dam delirant) surrecturos nos credimus, sed in ista, quaso vivimus, consistimus et movemur. Peracto huius sanctae resurrectionis exemplo idem Dominus noster atque vator paternam ascendendo sedem repetiit, de qua nun- vivorum et mortuorum. Inde cum sanctis Angelis et hominibus veniet ad faciendum iudicium, reddere unicuique mercedis propriae debitum, prout qjusqiie gesscrit in corpore positus sivc bonum, sive mahivi [2Cor5, lo]. 1821 Ecclesiam sanctam catholicam pretio sui sanguinis comparatam cum eo credimus in perpetuum regnaturam. 857lntra cuius gremium constituti unum baptisma credimus et confitemur in remissionem omnium peccatorum. Sub qua fide et resurrectionem mortuorum veraciter credimus et futuri saeculi gaudia exspectamus. Hoc tantum orandum nobis est et petendum, ut, cum peracto finitoque iudicio tradiderit Filius regnum Deo (et) Patri, participes nos efficiat regni sui, ut per hanc fidem, qua ilH inhaesimus, cum illo sine fine regnemus. — Haec est confessionis nostrae fides exposita, per quam omnium haereticorum dogma perimitur, corda mundantur, per quam etiam ad Deum gloriose ascenditur in saecula saeculorum. Amen. De unione hypostatica [Ex ep. dogmatica AGATHONIS et Romanae Synodi «Omnium

288. Unum quippe eundemque Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, ex duabus et in duabus substantiis inconfuse, incommutabiliter, indivise, inseparabiliter subsistere cognoscimus nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem, sed potius salva proprietate utriusque naturae et in unam personam unamque subsistentiam concurrente, non in dualitatem personarum dispertitum vel diversum, neque in unam compositam naturam confusum: sed unum eundemque Filium unigenitum, Deum Verbum, Dominum nostrum Iesum Christum, neque alium in alio, neque alium et alium, sed eundem ipsum in duabus naturis, id est, in Deitate et humanitate, et post subsistentialem adunationem cognoscimus: quia neque Verbum in carnis naturam conversum est, neque caro in Verbi naturam transformata est: permansit enim utrumque, quod naturaliter erat: differentiam quippe adunatarum in eo naturarum sola contemplatione discernimus, ex quibus inconfuse, inseparabiliter et incommutabiliter est compositus: unus enim ex utrisque et per unum utraque, quia simul sunt et altitudo deitatis et humilitas carnis, servante utraque natura etiam post adunationem sine defectu proprietatem suam, et 'operante utraque forma cum alterius communione quod proprium habet; Verbo operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est: quorum unum coruscat miraculis, aliud succumbit iniuriis.' (DS 294). Unde consequenter, sicut duas naturas, sive substantias, id est deitatem et humanitatem, inconfuse, indivise, incommutabiliter eum habere veraciter confitemur, ita quoque et duas naturales voluntates et duas naturales operationes habere, utpote perfectum Deum et perfectum hominem, unum eundemque ipsum Dominum Iesum Christum (DS 501 ss.) pietatis nos regula instruit, quia hoc nos apostolica atque evangelica traditio, sanctorumque Patrum magisterium, quos sancta apostolica atque catholica Ecclesia et venerabiles Synodi suscipiunt, instituisse monstratur.

289. Quae praesens sancta et univesalis Synodus fideliter suscipiens et expansis manibus amplectens tam suggestionem, quae a sanctissimo ac beatissimo Agathone Papa antiquae Romae facta est ad Constantinum, piissimum atque fidelissimum nostrum imperatorem, quae nominatim abjecit eos, qui docuerunt vel praedicaverunt, sicut superus dictum est, unam voluntatem et unam operationem in incarnationis dispensatione Domini nostri Jesu Christi veri Dei nostri (cf DS548), adaeque amplexa est et alteram synodalem suggestionem, quae missa est a sacro Concilio, quod est sub eodem sanctissimo Papa centum viginti quinque Deo amabilium episcoporum, ad ejus a Deo instructam tranquillitatem, utpote consonantes sancto Chalcedonensi Concilio (cf DS300ss) et tomo sacerrimi ac beatissimi Papae ejusdem antiquae Romae Leonis, qui directus est ad sanctum Flavianum (cf DS290ss), quem et columnam rectae fidei hujusmodi Synodus appellavit.

290. ante saecula quidem ex Patre genitum secundum deitatem, in ultimis diebus autem eundem propter nos et propter nostram salutem de Spiritu Sancto et Maria Virgine proprie et veraciter Dei genitrice secundum humanitatem, unum eundemque Christum Filium Dei unigenitum in duabus naturis inconfuse, inconvertibiliter, inseparabiliter, indivise cognoscendum, nusquam exstinctaz harum naturarum differentia propter unitionem, salvataque magis proprietate utriusque naturae, et in unam personam, et in unam subsistentiam concurrente, non in duas personas partitum vel divisum, sed unum eundemque unigenitum Filium Dei Verbum Dominum Jesum Christum, juxta quod olim Prophetae de eo et ipse nos Dominus JesusChristus erudivit, et sanctorum Patrum nobis tradidit symbolum.

291. Et duas naturales voluntates in eo, et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse secundum sanctorum Patrum doctrinam adaeque praedicamus; et duas naturales voluntates non contrarias, absit, juxta quod impii asseruerunt haeretici, sed sequentem ejus humanam voluntatem et non resistentem vel eluctantem, sed potius et subjectam divinae ejus atque omnipotenti voluntati. Oportebat enim carnis voluntatem moveri, subici vero voluntati divinae, juxta sapientissimum Athanasium. Sicut enim ejus caro Dei Verbi dicitur et est,ita et naturalis carnis ejus voluntas propria Dei Verbi dicitur et est, sicut ipse ait: Quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me Patris (Jo 6.38), suam propriam dicens voluntatem, quae erat carnis ejus. Nam et caro propria ejus facta est. Quemadmodum enim sanctissima atque immaculata animata ejus caro deificata non est perempta, sed in proprio sui statu et ratione permansit: ita et humana ejus voluntas deificata non est perempta, salvata est autem magis,secundum deiloquum Gregorium dicentem: "Nam illius velle, quod in Salvatore intelligitur, non est contrarium Deo, deificatum totum" (Oratio 30, c.12).

293. His igitur cum omni undique cautela auque diligentia a nobis formatis, definimus, aliam fidem nulli licere proferre aut conscribere componereve aut sapere vel etiam aliter docere. Qui vero praesumpserint fidem alteram componere vel proferre vel docere, vel tradere aliud symbolum volentibus converti ad agnitionem veritatis ex gentilitate vel Judaismo aut ex qualibet haeresi : aut qui novitatem vocis, vel sermonis adinventionem ad subversionem eorum, quae nunc a nobis determinata sunt introducere: hos siquidem episcopi fuerint aut clerici, alienos esse, episcopos quidem ab episcopatu, clericos vero a clero: sin autem monachi fuerint vel laici, etiam anathematizari eos.

294. (1)... Invenimus, quod in libro illo Responsionis fidei nostrae, quem per Petrum regionarium Romanae Ecclesiae miseramus, id primum capitulum iam dicto papae (Benedicto II) incaute visum fuisset a nobis positum, ubi nos secundum divinam essentiam diximus: 'Voluntas genuit voluntatem, sicut et sapientia sapientiam'; quod vir ille in incuriosa lectionis transcursione praeteriens existimavit haec ipsa nomina iuxta relativum, aut secundum comparationem humanae mentis nos posuisse: et ideo ipsa renotatione sua ita nos admonere iussus est, dicens: 'Naturali ordine cognoscimus, quia verbum ex mente originem ducit, sicut ratio et voluntas, et converti non possunt ut dicatur: quia sicut verbum et voluntas de mente procedit, ita et mens de verbo aut voluntate; et ex ista comparatione visum est Romano Pontifici, voluntatem ex voluntate non posse dici'. Nos autem non secundum hanc comparationem humanae mentis, nec secundum relativum, sed secundum essentiam diximus: Voluntas ex voluntate, sicut et sapientia ex sapientia. Hoc enim est Deo esse, quod velle: hoc velle, quod sapere. Quod tamen de homine dici non potest. Aliud quippe est homini id, quod est sine velle, et aliud velle etiam sine sapere. In Deo autem non est ita, quia simplex ita natura est, et ideo hoc est illi esse, quod velle, quod sapere...

295. (4) Ad secundum quoque retractandum capitulum transeuntes, quo idem Papa incaute nos dixisse putavit, tres substantias in Christo Dei Filio profiteri: sicut nos non pudebit, quae sunt vera defendere, ita forsitan quosdam pudebit, quae vera sunt ignorare. Quis enim nesciat, unumquemque hominem duabus constare substantiis, animae scilicet et corporis? (Provocatur ad 2 Cor 4, 16 et Ps 62, 2)...

296. (27) Igitur huius voluntatis sanctae vocabulum, quamvis per comparativam similitudinem Trinitatis, qua dicitur memoria, intellegentia et voluntas, ad personam Sancti referatur Spiritus, secundum hoc autem, quod ad se dicitur, substantialiter praedicatur.

299. ... De partibus vestris pervenit ad nos lugubre capitulum, quod quidam episcopi ibidem degentes, videlicet Eliphandus et Ascaricus cum aliis eorum consentaneis, Filium Dei adoptivum confiteri non erubescunt, quod nullus quamlibet haeresiarcha talem blasphemiam ausus est oblatrare, nisi perfidus ille Nestorius,qui purum hominem Dei confessus est Filium...

300. Illud autem, quod alii ex ipsis dicunt, quod praedestinatio ad vitam sive ad mortem in Dei sit potestate et non nostra; isti dicunt 'Ut quid conamur vivere, quod in Dei est potestate?'; alii iterum dicunt: 'Ut quid rogamus Deum, ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate, quasi libertate arbitrii ?' Revera enim nullam rationem reddere vel accipere valent, ignorantes beati Fulgentii episcopi ad Eugipium presbyterum contra sermonem cuiusdam Pelagiani opuscula directa: 'Opera ergo misericordiae ac iustitiae praeparavit Deus in aeternitate incommutabilitatis suae...; praeparavit ergo iustificandis hominibus merita; praeparavit iisdem glorificandis et praemia; malis vero non praeparavit voluntates malas aut opera mala, sed praeparavit eis iusta et aeterna supplicia. Haec est aeterna praedestinatio futurorum operum Dei, quam, sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter praedicamus.'

303. (probatio) Sic enim robur obtinet sanctorum Patrum nostrorum doctrina, id est, traditio sanctae catholicae Ecclesiae, quae a finibus usque ad fines terrae suscepit evangelium. Sic Paulum, qui in Christo locutus est (cf Cor2 2.17), et omnem divinum apostolicum coetum et paternam sanctitatem exsequimur tenentes traditiones (Thess2 2.14), quas accepimus. Sic triumphales Ecclesiae prophetice canimus hymnos: Gaude satis, filia Sion, praedica, filia Jerusalem: jucundare et laetare ex toto corde tuo. Abstulit Dominus a te injustitias adversantium tibi: redemit te de manu inimicorum tuorum. Dominus rex in medio tui: non videbis mala ultra (Soph 3.14s: Sptg) et pax in te in tempus aeternum.

304. (Sanctio) Eos ergo, qui audent aliter sapere aut docere aut secundum scelestos haereticos ecclesiasticas traditiones spernere et novitatem quamlibet excogitare, vel proicere aliquid ex his, quae sutn Ecclesiae deputata, sive evangelium, sive figuram crucis, sive imaginalem picturam, sive sanctas reliquias martyris; aut excogitare prave aut astute ad subvertendum quidquam ex legitimis traditionibus Ecclesiae catholicae; vel etiam quasi communibus uti sacris vasis aut venerabilibus monasteriis: si quidem episcopi aut clerici fuerint, deponi praecipimus; monachos autem vel laicos a communione segregari.

305. Can. 3. Omnis electio a principibus facta episcopi aut presbyteri aut diaconi irrita maneat secundum regulam (Can. apost. 30), quae dicit: Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur, et segregentur omnes, qui illi communicant. Oportet enim, ut, qui provehendus est in episcopum, ab episcopis eligatur, quemadmodum a sanctis Patribus, qui apud Nicaeam convenerunt, in regula (Can. Nicaen. 4) definitum est, quae dicit: Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia, episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit aut propter instantem necessitatem aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et aliis per litteras consentientibus, tunc consecratio fiat. Firmitas autem eorum, quae geruntur, per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur antistiti.

306. Nos venerandas imagines recipimus. Nos (eos), qui ita non sentiunt, anathemati subiicimus...

307. Si quis Christum Deum nostrum circumscriptum non confitetur secundum humanitatem, anathema sit.

308. Si quis omnem ecclesiasticam traditionem sive scriptam sive non scriptam reicit, anathema sit.

309. Materia autem causalis perfidiae inter cetera reicienda de adoptione Jesu Christi Fili Dei secundum carnem falsis argumentationibus digesta, pefidorum verborum ibi stramina incomposito calamo legebantur. Hoc catholica Ecclesia nunquam credidit, numquam docuit, numquam male credentibus assensum praebuit. ...

Chapter 6 of 48