Skip to the text

D 182–223

182. Can. 9. 'De adiutorio Dei. Divini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et iniustitia continemus; quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur'.

183. Can. 10. De adiutorio Dei. Adiutorium Dei etiam renatis ac sanatis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare.

184. Can. 11. 'De obligatione votorum. Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab ipso acceperit quod voveret', sicut legitur: Et quae de manu tua accepimus, damus tibi (I Par 29, 14).

185. Can. 12. 'Quales nos diligat Deus. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito'.

186. Can. 13. De reparatione liberi arbitrii. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari; 'quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde Veritas ipsa dicit: 'Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis'' (Jo 8,36).

187. Can. 14. 'Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur', sicut dicit Psalmista: 'Cito anticipet nos misericordia tua Domine' (Ps 78, 8); et illud: 'Deus meus, misericordia eius praeveniet me' (Ps 58, 11).

188. Can. 15. 'Ab eo, quod formavit Deus, mutatus est Adam, sed in peius per iniquitatem suam. Ab eo, quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi, haec secundum Psalmistam 'mutatio est dextrae Excelsi' (cf. Ps 76, 11)'.

189. Can. 16. 'Nemo ex eo, quod videtur habere, glorietur, tamquam non acceperit, aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus vel, ut legeretur, apparuit, vel, ut audiretur, sonuit. Nam sicut Apostolus dicit: 'Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est' (Gal 2,21); 'ascendens in altum captivavit captivitatem, dedit dona hominibus' (cf Eph 4,8; cf. Ps 67,19). Inde habet, quicumque habet; quisquis autem se inde habere negat, aut vere non habet, aut id, 'quod habet, auferetur ab eo (Mt 25, 29)'.

190. Can. 17. 'De fortitudine christiana. Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei caritas facit, quae diffusa est in cordibus nostris', non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis, sed 'per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis' (Rom 5, 5)'.

191. Can. 18. 'Nullis meritis gratiam praeveniri. Debetur merces bonis operibus, si fiant; sed gratia, quae non debetur, praecedit, ut fiant'.

192. Can. 19. 'Neminem nisi Deo miserante salvari. Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo se ipsam, creatore suo non adiuvante, servaret; unde cum sine Dei gratia salutem non possit custodire, quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare, quod perdidit?'.

193. Can. 20. 'Nihil boni hominem posse sine Deo. Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo; nulla vero facit homo bona, quae non Deus praestat, ut faciat homo'.

194. Can. 21. 'De natura et gratia. Sicut iis, qui volentes in lege iustificari et a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: 'Si ex lege iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Gal 2,21), sic iis, qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur: Si per naturam iustitia est 'ergo Christus gratis mortuus est'. Iam hic enim erat lex, et non iustificabat: iam hic erat et natura, et non iustificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: 'Non veni legem solvere, sed adimplere' (Mt 5, 17), et natura per Adam perdita per illum repararetur, qui dixit, venisse se 'quaerere et salvare, quod perierat' (Lc 19, 10)'.

195. Can. 22. 'De his, quae hominum propria sunt. Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque iustitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati non deficiamus in via'.

196. Can. 23. 'De voluntate Dei et hominis. Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt, quod Deo displicet; quando autem id faciunt, quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur et iubetur, quod volunt'.

197. Can.24 "De palmitibus vitis. Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant: sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret iis, non sumat ab iis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere (cf Jo 15.5ss)

198. Can. 25. 'De dilectione, qua diligimus Deum. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus diligit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit enim caritatem in cordibus nostris Spiritus (Rom 5, 5) Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio'.

199. Ac sic secundum supra scriptas sanctarum Scripturarum sententias vel antiquorum Patrum definitiones hoc Deo propitiante et praedicare debemus et credere, quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum aut operari propter Deum quod bonum est, possit, nisi eum gratia misericordiae divinae praevenerit. Unde et Abel iusto et Noe et Abraham et Isaac et Iacob, et omni antiquorum Sanctorum multitudini illam praeclaram fidem, quam in ipsorum laude praedicat Apostolus Paulus (Hebr 11), non per bonum naturae, quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam. Quam gratiam etiam post adventum Domini omnibus, qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio haberi, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri, secundum illud, quod iam saepe dictum est et praedicat Paulus Apostolus: 'Vobis donatum est pro Christo, non solum, ut in eum credatis, sed etiam, ut pro eo patiamini (Phil 1,29); et illud: Deus, qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri' (Phil 1, 6); et illud: 'Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est' (Eph 2,8); et quod de se ipso ait Apostolus: 'Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem' (l Cor 7, 25;1 Tim 1, 13); non dixit: 'quia eram', sed: ut essem. Et illud: 'Quid habes, quod non accepisti ?' (1 Cor 4, 7). Et illud: 'Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum' (Jac 1,17). Et illud: 'Nemo habet quidquam, nisi illi datum fuerit desuper' (Jo 3,27). Innumerabilia sunt sanctarum Scripturarum testimonia, quae possint ad probandam gratiam proferri, sed brevitatis studio praetermissa sunt, quia et revera, cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.

200. Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod post acceptam per baptismum gratiam omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem animae pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam, si sunt qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Hoc etiam salubriter profitemur et credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adiuvamur, sed ipse nobis nullis praecedentibus bonis meritis et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius adiutorio ea, quae sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronis quem Dominus ad paradisi patriam revocavit (Lc 23, 43), et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est (Act 10, 3) et Zachaei, qui ipsum Dominum suscipere meruit (Lc 19, 6), illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinae gratiae largitate donata (divinae largitatis donum).

201. lustinianus (siquidem) imperator filius noster, ut eiusus epistolae tenore cognovistis, de his tribus quaestionibus orta certamina fuisse signavit, utrum unus ex Trinitate Christus et Deus noster dici possit: hoc est una de tribus personis Sanctae Trinitatis sancta persona. An Deus Christus carne pertulerit impassibili deitate. An proprie et veraciter mater Domini Dei nostri Christi Maria semper virgo debeat appellari. Probavimus in his cathohcam imperatoris fidem, et ita esse propheticis et apostolicis vel Patrum evidenter ostendimus. Unum enim ex Sancta Trinitate Christum esse, hoc est unam de tribus Sanctae Trinitatis personis sanctam esse personam sive subsistentiam, quam graeci dicunt, in his exemplis evidenter ostendimus [allegantur epistolaadorientalesetc.]; Deum vero carne passum his nihilo-

203. Can. 1. Si quis dicit aut sentit, praeexsistere hominum animas, utpote quae antea mentes fuerint et sanctae virtutes, satietatemque cepisse divinae contemplationis, et in deterius conversas esse, atque idcirco refrixisse a Dei caritate, et inde psuchas graece, id est, animas esse nuncupatas, demissasque esse in corpora supplicii causa: anathema sit.

204. Can. 2. Si quis dicit aut sentit, Domini animam prius exstitisse, atque unitam fuisse Deo Verbo ante incarnationem et genrationem ex virgine, an. s.

205. Can.3. Si quis dicit aut sentit, primum formatum esse corpus Domini nostri Jesu Christi in utero beatae Virginis, ac postea unitum ei esse Deum Verbum, et animam, utpote quae ante fuisset, an. s.

206. Can. 4. Si quis dicit aut sentit, omnibus caelestibus ordinibus assimilatum esse Deum Verbum, cherubim que factum esse ipsis cherubim, et seraphim ipsis seraphim, ac omnibus plane supernis virtutibus similem esse factum, an. s.

207. Can. 5. Si quis dicit aut sentit, in resurrectione corpora hominum orbiculata suscitari, nec confitetur nos suscitari rectos, an. s.

208. Can. 6. Si quis dicit , caelum, et solem, et lunam, et stellas et aquas, quae super caelos sunt, animatas et ratione praeditas (materiales) esse quasdam virtutes, an. s.

209. Can. 7. Si quis dicit aut sentit, Dominum Christum in futuro saeculo crucifixum iri pro daemonibus, sicuti et pro hominibus, an. s.

210. Can. 8. Si quis dicit aut sentit, vel finitam esse Dei potestatem, vel eum tanta fecisse, quanta comprehendere et cogitare (-!) potuit vel creaturas Deo coaerernas esse (-!), an. s.

211. Can. 9 Si quis dicit aut sentit, ad tempus esse daemonum et impiorum hominum supplicium, eiusque finem aliquando futurum, sive restitutionem et redintegrationem esse (fore) daemonum aut impiorum hominum, an. s.

213. ( Trinitas divina) Can. 1. Si quis non confitetur Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unam naturam sive substantiam, et unam virtutem et potestatem, trinitatem consubstantialem, unam deitatem in tribus subsistentiis sive personis adorandam, talis anathema sit. Unus enim Deus et Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus Sanctus, in quo omnia.

214. Can. 2. Si quis non confitetur Dei Verbi duas esse nativitates, unam quidem ante saecula ex patre sine tempore incorporaliter alteram vero in ultimis diebus eiusdem ipsius, qui de caelis descendit, et incarnatus de sancta gloriosa Dei Genitrice et semper Virgine Maria, natus est ex ipsa, talis an. s.

215. Can.3. Si quis dicit, alium esse Deum Verbum qui miracula fecit, et alium christum qui passus est, vel Deum Verbum cum Christo nascente de muliere, vel in ipso esse ut alterum in altero, et non unum eundemque Dominum nostrum Jesum Christum, Dei Verbum incarnatum et hominem factum, et ejusdem ipsius miracula et passiones quas voluntarie carne sustinuit, talis an. s.

216. Can. 4. Si quis dicit, secundum gratiam, vel secundum operationem, vel secundum dignitatem, vel secundum aequalitatem honoris, vel secundum auctoritatem, aut relationem, aut affectum, aut virtutem, unitionem Dei Verbi ad hominem factam esse, vel secundum bonam voluntatem, quasi quod placuit Deo Verbo homo, eo quod bene visum est ei de ipso, sicut Theodorus insipiens dicit: vel secundum homonymiam, per quam Nestoriani Deum Verbum Filium et Christum vocantes, et hominem separatim Christum et Filium nominantes, et duas personas evidenter dicentes, per solam nominationem, et honorem, et dignitatem, et adorationem, unam personam, unum Filium, et unum Christum confingunt dicere: sed non confitetur unitatem Dei Verbi ad carnem animatam anima rationabili et intellectuali, secundum compositionem sive secundum subsistentiam factam esse, sicut sancti Patres docuerunt, et ideo unam eius subsistentiam compositam, qui est Dominus (noster) Jesus Christus, unus de Sancta Trinitate, talis an. s.

217. Can. 5. Si quis unam subsistentiam Domini nostri Jesu Christi sic intelligit, tamquam suscipientem plurimarum subsistentiarum significationem, et per hoc introducere conatur in mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas, et duarum personarum, quas introducit, unam personam dicit secundum dignitatem, et honorem, et adorationem, sicut Theodorus et Nestorius insanientes conscripserunt; et calumniatur sanctam Chalcedonensem Synodum tamquam secundum istum impium intellectum unius subsistentiae utentem vocabulo, sed non confitetur Dei Verbum carni secundum subsistentiam unitum esse, et propter hoc unam eius subsistentiam, seu unam personam, et sic et sanctum Chalcedonense Concilium unam subsistentiam Domini nostri Jesu Christi confessum esse, talis an. s. Nec enim adiectionem personae vel subsistentiae suscepit sancta Trinitas ex incarnato uno de sancta Trinitate Deo Verbo.

218. Can. 6. Si quis abusive et non vere Dei genitricem dicit sanctam gloriosam semper Virginem Mariam, vel secundum relationem, quasi homine puro nato, sed non Deo Verbo incarnato et nato ex ipsa, referenda autem, sicut illi dicunt, hominis nativitate ad Deum Verbum, eo quod cum homine erat nascente, et calumniatur sanctam Chalcedonensem Synodum, tamquam secundum istum impium intellectum, quem Theodorus exsecrandus adinvenit, Dei genitricem Virginem dicentem, vel qui hominis genitricem vocat, aut Christotocon, id est, Christi genitricem, tamquam si Christus Deus non esset, et non proprie et vere Dei genitricem ipsam confitetur, eo quod ipse qui ante saecula ex Patre natus est Deus Verbum, in ultimis diebus ex ipsa incarnatus et natus est, et sic pie et sanctam Chalcedonensem Synodum eam esse confessam, talis an. s.

219. Can. 7. Si quis in duabus naturis dicens, non ut in deitate et humanitate, unum Dominum nostrum Iesum Christum cognosci confitetur, ut per hoc significet differentiam naturarum, in quibus inconfuse ineffabilis unitio facta est, neque Deo Verbo in carnis naturam transmutato, neque carne in Verbi naturam transducta (manet enim utrumque hoc quod est natura, etiam facta unitate secundum subsistentiam), sed pro divisione per partem, talem excipit vocem in mysterio Christi, vel numerum naturarum confitendo in eodem Domino nostro Jesu Christo Deo Verbo incarnato, non intellectu tantummodo differentiam excipit earum, ex quibus et compositus est, non interemptam propter unitatem (unus enim ex utroque, et per unum utraque), sed in hoc numero utitur ut separatim unaquaque natura suam habente subsistentiam, talis an. s.

220. Secundum subsistentiam enim dicentes unigenitum Deum Verbum carni unitum esse non confusionem aliquam naturarum in se invicem factam esse dicimus, sed magis permanente utraque hoc quod est, unitum esse carni Deum Verbum intelligimus. Propter quod et unus est Christus, Deus et homo, idem ipse consubstantialis Patri secundum deitatem, et consubstantialis nobis idem ipse secundum humanitatem. Aequaliter enim et eos qui per partem dividunt vel incidunt, et eos qui confundunt divinae dispensationis mysterium Christi, reicit et anathematizat Dei Ecclesia.

221. Can.9. Siquis in duabus naturis adorari dicit Chritum, ex quo duas adorationes introducunt, separatim Deo Verbo, et separatim homini: vel si quis ad interemptionem carnis vel confusionem deitatiset humanitatis, unam naturaml sive substantiam eorum quae convenerunt introducens, sic Christum adorat, sed non una adoratione Deum Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei Ecclesiae traditum est, talis an. s.

222. Can. 10. Si quis non confitetur, Dominum nostrum Iesum Christum qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et unum de Sancta Trinitate, talis an. s.

223. Can. 11. Si quis non anathematizat Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarium, Nestorium, Eutychen, Origenem cum impiis eorum conscriptis, et alios omnes haereticos, qui condemnati et anathematizati sunt a sancta catholica et apostolica Ecclesia et a praedictis sanctis quattuor Conciliis, et eos, qui similia praedictis haereticis sapuerunt vel sapiunt et usque ad mortem in sua impietate permanserunt vel permanent, talis an. s.

Chapter 4 of 48